Skip to the text

Caput XXI. Probatur idem ex definitione, et consensu Ecclesix ab annis quingentis

Nunc probanda est eadem veritas ex definitione sub anathemate, et consensu totius Ecclesiae, saltem ab annis quingentis. Quae probatio duabus de causis adhibenda est. Primo, quia adversarii, etsi fateantur a tempore Innocentii III, invectam esse opinionem transubstantiationis in Ecclesiam, tamen Kemnitius loco citato contendit, non fuisse definitam sub anathemate, nisi hoc nostro 'saeculo a Concilio Trident., idqueprobat, quia Graeci in Concilio Florentino noluerunt huic dogmati assentiri, et Latini, cum eis non obstante ea discordia, reconciliati sunt. Petrus etiam Martyr in lib. contra Gardiner. object. 84. dicit. Grsecos semper a transubstantiatione abhorruisse, et ex eodem Concilio Florentino id probat. Nos igitur Deo volente, facillime demonstrabimus in sex Conciliis ante hoc nostrum saeculum fuisse sub anathemate definitam veritatem transubstantiationis; quorum duo ante annos quingentos celebrata sunt. Ex quo sequitur, saltem ab annis quingentis, id est, a tempore hieresis Berengarianre dogma transubstantiationis sub anathemate stabilitum, et ipsos etiam Graecos cum Latinis in hac re semper mirifice consensisse.

Secundo, adhibenda est haec probatio, quia hoc fundamcndo posito, duae rationes colligi poterunt, cur de hac veritate dubitari non debeat. Primum enim fieri nequit, ut Ecclesia universa tot saiculis in gravissimo errore versata sit. Deinde hoc ipso tempore, quo haec veritas tanquam certissimum dogma, atque adeo ut fidei articulus colebatur, floruerunt in Ecclesia plurimi sanctissimi ** viri, vitae innocentia, miraculis, aliisque di¬

vinis donis clarissimi, quos nulla ratio admittit, ut et Deo amicissimi fuerint, et simul in fide graviter erraverint.

Primum igitur generale Concilium Romanum, sub Nicolao II, quod celebratum est circa annum Domini 1060, Berengarium abjurare coegit illis verbis: « Ego Berengarius anathematizo eam haeresim, de qua hactenus infamatus sum, quae astruere conatur, panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo Sacramentum, et non verum corpus, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi esse. »

Haec abjuratio, et anathematizatio apertissime significat rem a Concilio definitam sub anathemate fuisse: nec enim conguntur ulli abjurare, et anathematizare sententias dubias, sed eas tantum, quae damnantur ab Ecclesia, tanquam haereses exploratae. Quod autem Concilium hoc generale, cum jussit credi panem post consecrationem esse corpus Domini, intellexerit non esse corpus, manendo panem, sed desinendo esse panem per mutationem in corpus: ac proinde definierit transubstantiari panem in corpus, testantur tres optimi viri, qui illis temporibus vixerunt, Lantfrancus, Guitmundus, Anselmus, quorum unus ipsi Concilio interfuit, et fortasse etiam duo interfuerunt.

Lantfrancus igitur, qui Concilio interfuit, in lib. de corp. Domini sic alloquitur Berengarium: a Nicolaus Papa coinperiens te docere, panem vinumque altaris post consecrationem sine materiali mutatione in pristinis essentiis remanere, concessa tibi respondendi licentia, cum non auderes pro tute partis defensione aliquid respondere, pietate motus ad preces tuas prsecepit tradi scripturam tibi. Ejus principium est: Ego Berengarius etc. » Itaque voluit Concilium (ut Lantfrancus affirmat) illa confessione destruere lucrcsim, quse asserit, panem non mutatum in Sacramento remanere. /

Guitmundus, qui eidem Concilio videtur interfuisse, sic de eodem Concilioloquitur lib. iii. de corpor. Domini. « Panem et vinum altaris Domini in corpus et sanguinem Christi substantialiter converti, non sicut delirat Berengarius, corporis et sanguinis Domini figuras tantum esse, et umbras, aut intra se latentem Christum tegere, universalis Ecclesiae consensione roboratum est. » Et ibidem utitur hoc argumento: Si quod universa Ecclesia tenet, Apostolicum censendum est, ctamsi nullis sit munitum Conciliis, quanto magis illud Apostolicum censendum erit, quod universa Ecclesia tenet, et Conciliis roboratum est?

Denique S. Anselmus, qui etiam eodem tempore vixit, in epistola de corpore Domini, sic ait: « Panis substantiam post Domini corporis consecrationem in altari superesse semper abhorruit pietas Christiana, nuperque damnavit in Berengario Turonensi, ejusque sequacibus. » Vides igitur ab Ecclesia aperte definitum ipso tempore Berengarii, id est, ante annos quingentos, non remanere substantiam panis in Eucharistia, ac proinde definitiam transubstantiationem, ut Catholicam veritatem.

Secundum Concilium fuit Romanum, sub Gregorio YII celebratum, anno Domini 1079, mense Februario, ut refert Thomas Waldensis, tomo ii. de Sacrament. cap. 43. in quo alia fidei possessio clarior edita est propterfraudes varias, quibus Berengariani priorem illam professionem editam sub Nicolao II. depravare solebant. Sic igitur habetposterior fidei confessio: « Ego Berengarius, corde credo, et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis, et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram, ac propriam, et vivificatricem carnem, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi etc. » Nihil igitur novi, si de re ipsa agatur, statuit Concilium Lateranense, et multo minus Tridentinum.

Tertium est Concilium generale Lateranense, sub innocentio III celebratum, anno Domini 1215, in quo non negant adversarii hoc nostrum dogma etiam sub nomine transubstantiationis confirmatum: sed negant aliqui eorum, ut Kemnitius, et quidam alii, definitum sub anathemate, atque ut decretum de fide, a quo non liceat dissentire sine periculo haereseos. At hoc nullo negotio demonstrari potest. Nam initium capitis i. ejus Concilii sic incipit: « Firmiter credimus, et simpliciter confitemur ». Ac deinde subnectitur integra confessio fidei de Trinitate, de creatione mundi, de Incarnatione Verbi, de Ecclesia, et Sacramentis; et deinde cap. 3. de praedicta confessione sic loquitur idem Concilium: « Excommunicamus, et anathematizamus omnem haeresim extollentem se, adversus hanc sanctam, orthodoxam, Catholicam fidem, quam superius exposuimus ». Ecce igitur anathema, quod Kemnitius requirebat. Quid quod Lutherus ipse in lib. de captivit. Babyl. cap. i. agnoscit in cap. Fir¬

miter, quod ex hoc Concilio sumptum est, transubstantiationem, ut articulum fidei definitam? Quae cum ita sint, Kemnitii mendacium, et temeritas non modo cum ipso nostro Concilio, sed etiam cum suo propheta, et apostolo pugnat.

Quartum Concilium est Romanum generale, celebratum anno Domini 1413, in quo damnati sunt tanquam haeretici articuli Joan. Wiclefi, quorum primus est: «Substantia panis materialis, et similiter substantia vini materialis manet in Sacramento altaris. » Secundus est: « Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem Sacramento. » Hujus Concilii meminit, et decretum ipsum recitat Joannes Cochlceus lib. i. histor. Hussitarum.

Quintum Concilium est Constantiense generale celebratum anno Domini 1414, in cujus sess. viii. confirmatur sententia Romani Concilii, et rursus nominatim, et sub anathemate damnantur articuli Joan. Wiclefi, et damnatio ipsa in fine Concilii iterum approbatur a Martino Y vero, ac legitimo summo Pontifice.

Sextum denique Concilium est Florentinum generale, in cujus sessione ultima celebrata anno Domini 1439, consentiente universo Concilio Latinorum et Griecorum, data est instructio Armenis de fide, et Sacramentis: in ea instructione sic habemus de Eucharistia: « Substantia panis in corpus Christi, et vini in sanguinem convertuntur.» Ex his ergo evidenter apparet, quam apperte, et impudenter Kemnitius mentia - tur.

Quod autem Petrus Martyr, et idem Kemnitius objiciunt de Greecis, aliud est mendacium, et impostura plane digna iis hominibus, qui auctorem illum sequuntur, qui pater mendacii ab ipsa Veritate nominatur. Nam ut ex ipsius Concilii actis cognosci potest, nunquam fuit qutestio inter Latinos et Gimcos, an panis vere et substantialiter mutaretur in corpus Domini, sed quiestio fuit, et adhuc est de verbis, quibus fit illa ineffabilis mutatio. Latini enim sentiebant, ut etiam semper sentient, solis Christi verbis fieri illam mutationem; Gncci contra sentire videbantur, non solis Christi verbis, sed quibusdam aliis precibus ab hominibus compositis mutationem illam fieri. Hanc autem solani fuisse qusestionem patet, tum ex ipso Concilio prope finem, tum ex auctoribus Grajcis, qui de hac ipsa queestione illo tempore scripserunt, qui sunt Bessarion Gardin. Nicsenus, Nicolaus Cabasilas, Marcus Ephesius.

Quod autem Greeci nunquam abhorruerint a transubstantiatione (ut Pseudomartyr audacter mentitur) colligitur primo ex antiquis auctoribus supra citatis, Gyrillo Hierosolymitano, Gregorio Nysseno, Joanne Chrysostomo, Gyrillo Alexandrino, Joan. Damasceno, Theophylacto, et Euthymio.

Secundo, ex auctoribus recentioribus, Nicolao Methonensi, Samona Gazensi, Nicolao Cabasila, Marco Ephesio, et Bessarione, quorum opuscula exstant nuper impressa, qui omnes apertissime confitentur mutationem istam, de qua loquimur.

Tertio, ex Concilio Lateranensi, sub Innocentio III, supra citato: siquidem interfuerunt Graecorum etiam Patriarchae, et cap. 4. ejus Concilii indicat Innocentius eo tempore Graicos ad obedientian Romanae Ecclesiae rediisse.

Quarto, ex Concilio Florentino. Nam in instructione Armenorum disertis verbis ponitur haec mutatio substantiae panis in corpus Christi. Consensisse autem in eam instructionem etiam Graecos, patet ex initio, et fine illius instructionis; initio enim dicitur facta sacro 'approbante Concilio, et in fine dicitur data in publica synodali sessione. Quod autem quidam dicunt, Graecos discessisse ex civitate Florentina, antequamArmenii advenirent, falsum est, ut patet ex ultimis verbis Concilii, quae sic habent: Dum autem haec gerebantur, Armeniorum Patriarchae legati ad Synodum ipsam venerunt; et infra: Una cum Graecis Florentia discesserunt.

Quinto, patet exeo, quod cum Graeci tempore Leonis IX, et deinceps multa objecerint Latinis, ob quae ab illis dissentire se dicerent, nunquam tamen hoc objecerunt de mutatione panis in corpus Christi, quam aib Ecclesia Latina doceri, ut dogma fidei, ignorare non poterant.

Sexto, denique patet ex censura Orientalium ad Augustanam Confessionem: divina enim providentia factum est, ut Lutherani ad suam ipsorum sempiternam confusionem, judices facerent controversiarum, quas nobiscum habent, inimicos nostros. Itaque miserunt Augustanam Confessionem ad Patriarcham Constantinopolitanum, qui censuram remisit pro approbatione, et cum in aliis articulis eos reprehendit, tum potissimum in art. 10. qui est de ccena Domini. Sic enim habetur in ea censura, cap. 10:

« Multa in hac parte de vobis (Lutheranis Confessionistis) referuntur, quae nobis nullo pacto probari possunt. Ecclesiae igitur sanctae illud judicium est. In sacra Ccena post consecrationem, et benedictionem, panem in illud ipsum corpus Jesu Christi, vinum autem in illum sanguinem, virtute Spiritus sancti transire ac immutari. » Et paulo infra dicunt: Corpus Christi non descendere de coelo, ut in Eucharistia praesens adsit, sed fieri prassens per transmutationem, et transitionem panis in corpus. Et paulo post dicunt: Sub speciebus panis verum corpus Domini contineri. Desinat igitur Pseudomartyr dicere, Graecos semper a transubstantiatione abhorruisse: desinat etiam Kemnitius mentiri, Graecos in Concilio Florentino admittere noluisse mutationem istam panis in corpus Domini. Ecce enim inimici nostri sunt judices; ipsi sunt, qui et Calvinistas reprehendunt, quod solum signum corporis Domini in Eucharistia agnoscant, et simul Confessionistas arguunt, quod verum corpus Domini, sed sine panis mutatione in eodem Sacramento confiteantur.

Chapter 75 of 133