Caput XXII. Probatur eadem veritas ex convenientia rationis
Nunc ultimo probanda est eadem veritas ex congruentia secundum rationem. Nam posito quo Deus voluerit, corpus Christi vere ac realiter communicari fidelibus manducandum, ut Lutherani (cum quibus nunc disputamus) concedunt, ratio profecto indicat omnino conveniens fuisse, ut non solum in pane et vino, qui est cibus et potus communissimus et optimus, id fieret, sed etiam ut substantia panis recederet, et accidentia remanerent.
Ac primum congruum fuisse, ut substantia panis abesset, probatur his rationibus. Prima ratio est, quia corpus Domini, ut supra diximus, manet sub accidentibus panis, non ut in vase, aut in loco, sed plane ad eum modum, quo substantia panis manet sub accidentibus suis, excepta informatione: nam ideo ex natura rei movetur ad motum accidentium, et desinit esse sacramentaliter ad accide litium illorum desitionem. Quod si cum corpore Domini maneret substantia panis, tunc dua) substantia; haberent ordinem ad eadem accidentia, et ab iisdem accidentibus, tanquam externis signis, demonstrarentur. Et quia substantia panis informaretur illis accidentibus, non autem corpus Christi, primarius ordo ad illa accidentia esset substantiae panis, secundarius autem corporis Christi, et consequenter ipsa accidentia per se primo demonstrarent, et significarent panem, secundario autem corpus Christi; quod sane absurdum esset. Nam si quis peteret, quid sit quod est in altari, oporteret respondere: Est panis triticeus, et etiam corpus Christi; etsi quis quaereret, quid significant illa accidentia? respondendum esset, substantiam panis illic esse, et simul corpus Christi; et si alius interrogaret: Quid frangit Sacerdos, et communicantibus tanta religione distribuit? diceremus, panem triticeum," et simul corpus Christi. Profecto igitur multo convenientius fuit, ut solum Christi corpus ad illa accidentia ordinem haberet, et illa soli Christi corpori deservirent.
Secunda ratio est ob venerationem Sacramenti. Nam si una cum corpore Domini substantia panis sub iisdem accidentibus contineretur, periculum esset, ne simpliciores adorarent panem: illi enim non distinguunt, sed simpliciter adorant, quod sub illis speciebus continetur.
Tertia ratio est ob dignitatem; quia non videtur rationi consentaneum, ut simul maneant cibus ventris et cibus mentis, panis terrenus, et panis coelestis.
Quarta ratio est, quia si panis substantia adesset, non posset corpus Domini sumi, quin solveretur jejunium; ex quo sequeretur, ut nemo posset eodem die saepius communicare; siquidem ex decreto Apostolorum, teste Augustino in epist. 118. cap. G. non nisi a jejunis corpus Domini rite sumi potest. Et tamen constat ante 1000 annos, fuisse in Ecclesia morem, ut Sacerdotes ter sacra celebrarent in die Natalis Domini, ut patet ex Gregorio, homil. 8. in Evangolia, et pixeterea extra eum diem certis de causis permittunt canones, ut unus 'presbyter sscpius eodem dio sacrum faciat, et corpus Domini sumat.
Jam vero congruum fuisse, imo etiam necessarium, ut panis accidentia maneant, multis rationibus probari potest; quee notandae sunt, quoniam et Lutherus, et Petrus
Martyr, et Kemnitius, et alii mirantur, cur sicut dicimus, panem transubstantiari, non etiam dicamus transaccidentari.
Prima igitur ratio est, quia si etiam accidentia abessent, nullum esset in Eucharistia signum sensibile; proinde nullum esset Sacramentum. Secunda, quia non posset ullo modo vera esse Domini sententia; Hoc est corpus meum, si ita mutaretur totum in totum, ut nihil in utroque termino commune remaneret. Tertia, quia hoc modo majus est meritum fidei. Quarta quia horror esset humanam carnem in propria specie manducare.
Quam rationem oppugnandam sumpsit Petrus Martyr in lib. Contra Gardiner. multis in locis, sed maxime par. 3. Primo, quoniam etsi Christi caro velatur speciebus panis, tamen non propterea assatur, sed adhuc remanet cruda: ac per hoc non tollitur horror. Secundo, quia major est horror mentis, quam oculorum; hoiTet enim qui scit se occidendum, etiamsi oculis non videat gladium. Et certe magis horreret quis, si deberet comedere artocream, quam sciret ex carne humana confectam, etiamsi non videret, nisi panaccum illud tegmen; quam si juberetur comedere verum panem, sed ad humani corporis similitudinem conformatum. Tertio, quia Deus non solet parcere sensibus, quando aliquid nobis utile est: unde proponit fidelibus suis calicem passionis et mortis, horroris plenum. Sed hcec facile solvi possunt.
Ad primum respondeo, per illas species panis Christi, carnem non assari, neque ullo modo coqui; tamen magis tolli horrorem, quam si assaretur. Nam causa horroris in carne humana comedenda est la3sio ipsius carnis: horret enim naturaliter homo vesci, et nutriri carne humana, quia horret lacerare, et destruere carnem suee speciei. At si quis posset amicum suum totum et integrum sine ulla ejus laesione intra pectus suum recipere, libentissime faceret. Nam ex vehementi amore hoc desiderari, testantur amplexus arctissimi eorum, qui se valde diligunt; et in hoc modo comedendi magis horret animus assam carnem, quam crudam, et vivam recipere: siquidem novit sine laesione assari non posse. Jam igitur, quia in specie panis sumitur Christus integer, et vivus, et sine ulla ejus la3sione, et nostra summa cum utilitate, inde fit, ut animus non horreat,
Ad secundum dico, majorem esse horrorem mentis, quam sensuum; sed per species, panis, et doctrinam fidei, tolli utrumque horrorem in Eucharistia sumenda.
Ad tertium dico, Deum non parcere sensibus, quando agitur do sola poena; parcere autem quando horror sensuum cum scelere conjungeretur: scelus autem esset, Christi carnem in propria specie sumere, quia deberet necessario lacerari, et destrui. Deinde in hoc Sacramento Deus consolari suos cupiebat, non affligere: unde debuit in hac re tollere horrorem, etiamsi in aliis rebus aliquando non tollat.
Adde, quod haec ratio sumpta ab horrore, non est solius S. Thomae, et Scholasticorum, sed multorum veterum Patrum; Ambros. lib. iv. de Sacrament. cap. 4. et lib. vi. cap. 1. Cyrilli in epist. ad Calosyrium; Gregorii apud Paulum Diaconum in ejus vita; Damasceni liv. iv. cap 14, Theophylacti in c. vi. Joan. et Augustini apud Gratianum, de consecrat, dist. 2. can. Utrum.
Chapter 76 of 133