Caput XXIV. Refelluntur objectiones Petri Martyris
Petrus Martyr in lib. contra Stephanum Gardinerum multa argumenta, vel proponit, vel ab aliis antea proposita confirmat contra transubstantiationem: sed ex iis multa, qua} ex verbo Dei, vel ex Patribus sumuntur, supra a nobis refutata sunt. Nunc iis omissis, reliqua prosequemur.
Primum argumentum habetur objectione 13. cui argumento ad marginem libri hoc elogium adscripsit: « Nota utile argumentum. » Sic igitur argumentatur: « Sicut Dominus Joan. vi. de se dixit, Ego sum panis; ita Matth. xxvi. de pane dixit, Hoc est corpus meum. Sed cum ait, Ego sum panis; non se mutavit in panem: ergo cum ait, Hoc est corpus meum; non mutavit panem in corpus suum. »
Respondeo: non sunt omnino similes illae duce sententice. Nam cum Dominus ait: Ego sum panis, non loquebatur de pane triticeo, sed de pane coelesti; nunquam enim dixit absolute: Ego sum panis, sed, Ego sum panis vivus, aut panis vitee, aut aliud hujusmodi. Quare non fuit opus ulla mutatione, ut ilice
sententia; verse essent, cum pro eodem Christo supponerent, tam pronomen, ego, quam nomen panis. At cum idem Dominus ait: Hoc est corpus meum; ex adversariorum sententia, illud, Hoc, demonstrat panem triticeum; ex sententia autem Catholicorum demonstrabat id, quod continebatur sub triticei panis speciebus. Itaque ex sententia adversariorum, sensus erat, Hic panis triticeus est corpus meum; quse sententia non potest esse vera, nisi panis mutetur in corpus Domini, ut supra ostendimus. Ex sententia etiam Catholicorum non potest esse verum illud Domini pronunciatum, nisi fiat mutatio panis in corpus; non enim ante mutationem, id quod sub speciebus illis continetur, est corpus Domini, sed panis triticei substantia. Quare in illo utili argumento major propositio est falsa, si illud, sicut, dicat similitudinem propositionum: si autem ita accipiatur illud, sicut, ut solum significet ejusdem Christi esse utramque sententiam; tunc major propositio est vera, sed consequentia est mala, quia in alio sensu Dominus unum dixit, et in alio sensu aliud.
Secundum argumentum in objecto 14: <( Transubstantiatio aperit fenestram Marci oni, Valentino, Eutycheti, aliisque hsereticis, qui Christi corpus phantasticum esse dicebant;nam si substantia corporis ejus invisibiliter volitat per innumera loca, et modo hic incipit esse, modo illic, quis non suspicetur esse phantasma? »
Tertium argumentum est ibidem: « Non potest panis totaliter desinere esse, quin annihiletur. At quod annihilatur, non potest converti, vel transire in aliam substantiam, et proinde nec transubstantiari, nisi vocabulis abuti velimus; ergo est impossibilis transubstantiatio, qualis a Catholicis ponitur ». Probat primam propositionem: nam panis erat aliquid, et jam est nihil; ergo est annihilatus. Quod autem sit nihil probat, quia nusquam est, nullus est, nulla pars ejus remanet. Nec potest responderi non annihilari quia succedit ei res nobilior, nam quando cibus in stomacho vertitur in carnem humanam, succedit ei res nobilior, et tamen dicitur simpliciter corrumpi. Probat autem secundam propositionem, quia converti, vel transire unum in aliud significat, si proprie loquendum sit, unum et idem manere sub utroque termino, alioqui non transit, sed resilit vel recedit unum ab alio, si uno veniente alterum cedit. Et quia hoc argumen-
tum videtur Petro Martyri insolubile, ita loquitur nobiscum: <c Si ageretis cumbclluis non deberetis audere tam da ua-rata, et monstrosa loqui. Gratia sit Deo, qui tam manifeste perdit sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium rejicit. Ipse novit cogitationes hominum quoniam vanre sunt. Hoc quoque tempore ad nostram institutionem non dedignatur comprehendere sapientes in astutia ipsorum. » Heec ille.
Calvinus quoque lib. iv. Institut. cap. xvii.
§. 14. contendit, Catholicos non ponere veram conversionem, sed annihilationem panis. Quod idem asserit Kemnitius loco notato: et ante eos Joannes Wiclefus apud Thomam Waldensem, tomo ir. cap. lxviii. ubi etiam deducebat Christum esse Deum malum Manicheeorum, si vera sit tran substant i alio, quia annihilabit res bonas a Deo creatas.
Respondeo: Argumentum de phantasmate Marcionistarum, verum phantasma mihi esse videtur: habet enim faciem quamdam argumenti, sed verum argumentum non est, cum nihil concludat pro adversario. Nam phantasma, seu phantastica corpora, quale esse putabant Christi corpus Marcionistse, Manichaei, Eutychiani, videntur esse vera corpora, si externis oculis considerentur, et tamen reipsa non sunt vera. At corpus Christi in Eucharistia ex Catholicorum sententia non videtur oculis externis esse verum corpus et tamen reipsa est. Itaque habet corpus Christi in Eucharistia contrarias conditiones iis qua) conveniunt corpori phantastico. Quare argumentum adversarii concludit contrarium ejus, quod ipse volebat.
Ad alterum cx iis, quse supra diximus cap. xviii. patet solutio: sed ne Martyr nimium glorietur, respondeo ad singulas partes argumenti ipsius. Nego igitur panem annihilari, atque assero verissime converti. Ad illam probationem: « Panis aliquid erat, et nunc nihil est, nullus est, nusquam est, etc. » respondeo, non propterea esse annihilatum. Nam etiamsi panis nihil sit, tamen id in quod ipse conversus est, non est nihil, nec nullum, nec nusquam. Non enim dicitur annihilari quod manet nihil in se, sed quod terminatur in nihil, ita ut terminus actionis, qua ipsum desinit esse, nihil sit: alioqui aqua, quee a Domino versa est in vinum, annihilata fuisset; nara post conversionem nihil fuit, nulla fuit, et nusquam fuit. Neque obstat quod forte materia manserit; nam mate- Tom. IV.
ira non est aqua; et pnetorea saltem forma substantialis aqua'., et multa ejus accidentia annihilata fuissent, quia nihil omnino eorum mansit.
Ad exemplum de cibo, qui in stomacho corrumpi dicitur etiamsi succedat ei res alia nobilior, respondeo proprie loquendo: cum succedit res nobilior, tota illa actio generatio dicitur, non corruptio, sicut c contrario, cum succedit res ignobilior corruptio dicitur, non generatio. Quia tamen revera ubicumque est generatio unius, ibi est corruptio alterius, admitto cibum vere corrumpi, ut caro humana generetur, et eodem 'modo admitto panem per consecrationem interire, ut ei succedat corpus Christi: sed aliud est corrumpi, et interire, aliud annihilari. Corrumpitur enim sive interit, quidquid desinit esse: at non annihilatur nisi quod ita desinit esse, ut nihil succedat, ita ut ejus desitio terminetur ad nihil. Itaque cibus corrumpitur quidem, quia desinit esse, sed non annihilatur quia non desinit in nihil, sed in carnem humanam.
Quantum autem ad alteram propositionem argumenti Petri Martyris, respondeo, aliud esse transire de uno ad aliud, aliud transire unum in aliud. Cum enim dicimus transivisse aliquid de uno ad aliud, tunc significamus permanentiam ejusdem rei in utroque termino: et hoc modo quando unum sic cedit alteri venienti, ut migret ad aliud, dicitur resilire, seu recedere, et transire ab illo, cui cedit, non autem in illud transire. At vero, cum dicimus, unum transire in aliud, tunc non significamus permanentiam ejusdem rei in utroque termino, sed significamus desitionem unius rei, et inchoationem alterius. Sic dicimus usitatissime noctem converti, seu transire in diem per ortum solis, et diem in noctem per solis occasum; ligna in ignem per combustionem; cibum in hominem per nutritionem; et elementa in invicem per mutuum conflictum; atque hoc modo dicimus panem converti, seu transire in corpus Christi; non autem aliquid tertium de pane transire ad corpus Christi. Hinc igitur patet quaminepta, et frigida fuerit Pscudomarlyris gloriatio.
Quartum argumentum habetur objectione 30. ubi ex confessione Berengarii, qiue habetur can. Ego Bercngarius, de consecrat, distinet. 3. argumentum sumit. Nam in ea Confessione, qme a Concilio Romano approbata fuit, habetur panem, et vinum, quie in altari ponuntur, post consecrationem esse non solum Sacramentum, sed etiam verum corpus, ct sanguinem Domini, et sensualitcr, et in veritate Sacerdotum manibus tractari, et frangi, ct fidelium dentibus alteri. Ex qua confessione aperte colligitur, panem verum esse in Eucharistia, et eum sensualiter tractari, frangi, alteri: neque enim ista de Christi carne dici possunt sine ingenti blasphemia.
Idem argumentum antea fecerat Joan. Wiclefus apud Thomam Waldensem tom. 11. cap. 42. et 43. Objiciebat enim Wiclefus, Ecclesiam tempore Innocentii III. defecisse ali Ecclesia, quse fuit tempore Nicolai II. quod illa negaverit substantiam panis manere in Eucharistia, cujus contrarium posuerat ista in abjuratione Berengarii. Calvinus etiam lib. iv. Instit. cap. 77. §. 12. et alii tum Lutherani, tum Calvinistse istam confessionem Berengarii, aut contra nos objiciunt, aut eam ut monstrosam irrident. Et denique primus omnium Bcrengarius (teste Lantfranco in libro de corpore Domini) post illam abjurationem perjurus coepit objicere tidelibus, ex illa confessione colligi posse verum panem esse in Eucharistia: « Sicut enim qui dicit, Christus est lapis angularis, Christum non tollit, sed ponit; ita etiam (dicebat ipse) qui ait, Panis est corpus Christi, panem non tollit, sed ponit. »
Respondeo, Confessio illa Romani Concilii, quod ad verba attinet, tota desumpta est ex antiquis sanctis Patribus, et ideo non potest rejici, vel irrideri, quin simul veteres SS. Patres rejiciantur, et irrideantur. Quod autem attinet ad rem ipsam, nihil continet falsum; aut contrarium fidei, quam et antea, et postea Catholica Christi Ecclesia tenuit.
Quatuor sunt partes ejus confessionis. Prima est, panem post consecrationem esse Sacramentum: ct hoc nullus negat adversariorum, et habetur expresse apud Augustinum lib. xx. contra Faustum cap. 13. ubi dicit, panem et calicem certa consecratione fieri mysticum, alioqui esse alimentum refectionis, non Sacramentum religionis.
Secunda pars est, eumdem panem post consecrationem esse verum, et naturale Christi corpus: quod intelligitur de pane mutato substantialiter virtute consecrationis, ut supra cap. 21. probavinnls ex Lantfranco, Guitmundo, et Anselmo. Itaque panis consecratus, quoad species externas, est Sacramentum; quoad internam substantiam, est
verum, et naturale Christi corpus. Et hoc non solum est verum quoad sensum, sed etiam conforme sententiis Patrum supra citatis cap. 20. praesertim S. Augustini in homil. ad infantes apud Bedam in comment. i. Corinth. x. ubi dicit: « Panis est corpus, ct vinum est sanguis. »
Ad argumentum autem Berengarii, Wiclefi, Petri Martyris, et aliorum, qui dicunt, Si post consecrationem panis est corpus Domini; ergo post consecrationem manet panis: respondit optime Lantfrancus, omnino manere panem post consecrationem, sed panem coelestem non triticeum; panis enim post consecrationem est panis mutatus substantialiter in carnem Domini, ut sajpe diximus.
Tertia pars est, corpus Domini sensualiter manibus tractari, frangi, et alteri dentibus; qui modus loquendi invenitur apertissime in Patribus. Chrysostomus homil. 83. in Matth.: « Ipsum, inquit, vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »'Et homil. 45. in Joan.: a Non se tantum videri permittit desiderantibus, sed et tangi, ct manducari, et dentes carni sme infigi. » Et homil. 24. in priorem ad Corinth.: « Quod in cruce passum non est, id in oblatione patitur, et propter te frangi sustinet, ut omnes satiet. » Ha:c ille. Chrysostomus asserit, corpus Domini in Eucharistia, videri, tangi, frangi, et dentes in illud infigi: qualia etiam leguntur apud Cyrillum lib. xn. in Joan. cap. 58. et alios Patres. Sensus autem horum verborum est, Christi corpus videri, tangi, frangi, et teri mediantibus speciebus panis, qua: sola: formaliter videntur, tanguntur, franguntur, teruntur. Quomodo Lue. vm. dicebat Dominus: Quis me tetigit? Et rursus: Tetigit me aliquis. Et tamen nemo ipsum, sive ejus corpus immediate tetigerat, sed solum mediante fimbria vestis: et nos usitate dicimus: Pluvia me totum madefecit, et humectavit, etiamsi forte solum pallium aspersum fuerit aqua. Denique in Scripturis frequentissime dicebantur Angeli videri, et tangi, cum in corporibus assumptis viderentur, ct tangerentur.
Quarta pars est, contactum istum sensualem carnis Christi non esse tantum in Sacramento, id est, in symbolo, sed etiam in rei veritate: qua: particula addita est ob fraudes hairelicorum. Nam duobus modis potest Christi caro sensualiter videri, et tangi, mediantibus speciebus panis. Uno modo mc-
(liantibus speciebus, aut signis quibusdam; quomodo qui imaginem Christi depictam, vel sculptam videt, et tangit, dicere potest sc sensualiter vidisse, et tetigisse Christum, mediante illo signo: et hoc nodo tantum Christum videri et tangi in Eucharistia, negat confessio illa Romani Concilii. Altero modo mediantibus illis speciebus, ut reipsa tegentibus praesentem Christi carnem; et hoc vult illa confessio, et ad hoc faciunt exempla allata de tactu Christi mediante veste; et de tactu Angelorum mediante corpore assumpto: atque hunc modum loquendi habet etiam Chrysostomus hom. 83. in Matth. ubi sic ait: « 0 quomodo dicunt, Vellem speciem ejus, et formam videre. » Et subdit: « Ipsum igitur vides, ipsum tangis etc. » Ubi opponit praesentiam Christi in Eucharistia, praesentiae ejus in imagine, et forma ad vivum expressa; quod certe non faceret, si in Eucharistia non haberemus Christum nisi in signo.
Quintum argumentum habetur objectione 03, 64, 12 1, 122, 123, 129. Sensus falli non possunt circa sensibilem substantiam: at illi judicant in Eucharistia esse panem. Item Patres probant, Christum Inisse verum hominem, contra Marcionem, Manichaeurn, et similes haereticos, quia manducabat, bibebat, dormiebat, fatigabatur ergo eodem modo probare possumus in Eucharistia esse verum panem, quia ibi est color, sapor, odor, figura veri panis. Vel si hic sensus falluntur, et licet nobis dicere: Non est panis, licet videatur omnibus sensibus, cur non licebit Marcionistis dicere, Christus non fuit homo, licet omnibus sensibus videretur esse homo? Ergo ista transubstantiatio praejudicat fidei, et favet haereticis etc. Haec est summa illarum objectionum. Similia habet etiam Joannes AViclefus apud Thomam Waldensem tom. ii. cap. 45. et 46. ubi argumeqtatur, in Eucharistia esse verum panem, quia ita judicant mures.
Potest addi argumentum paulo gravius ex Scoto, qui et proponit, et solvit. Est autem hujusmodi: « In Sacramento veritatis nihil decet esse falsum. At si substantia panis desit, erit falsitas in accidentibus: accidentia enim externa, sunt naturalia signa internae substantiae, unde etiam per ea a posteriori indagatur a philosophis substantia. »
Respondeo ad primum: Illa sententia philosophorum, sensum non falli circa suum objectum; verh est, sed eget multis limitationi¬
bus, quae notandae sunt, ut videamus quam debile fundamentum habeant adversarii. Primo, vera est de objecto per se, id est, de accidentibus, non de substantia, quai est objectum sensuum per accidens. Videmus enim circa substantias etiam sensibiles, homines falli frequentissime, cum ex sola apprehensione sensuum judicant, ut patet in glacie, qme videtur crystallum, in aurichalco, quod non discernitur ab auro, et sic de aliis: et hoc sufficeret ad argumentum solvendum. Fatemur enim sensus non falli in accidentibus panis, qiue sunt objecta per sc, sed in substaqtia tantum, qute est objectum per acci- - deus. Allatum est ad nos Romam anno 1585. a quibusdam ex Syria, fragmen ligni conversum in lapidem, manentibus accidentibus quibusdam ligni, ut figura, colore, asperitate etc. quod quidem ita verum lignum videbatur judicio oculorum, ut sane qui rem non nosset, juraturus fuisset illud esse lignum, cum tamen non lignum, sed verissimus lapis esset.
Secundo, vera est ea sententia de objecto proprio, non de objecto communi. Unde videmus homines passim decipi in judicanda magnitudine stellarum, in figura baculi in aqua existentis, in motu et quiete cum navigamus: putamus enim littora recedere, et navim quiescere.
Tertio, vera est de objecto proprio si sint organum, et medium bene disposita: nam alioqui etiam circa proprium objectum falli possumus; saipe enim per viridia perspicilla colorem album putamus esse viridem; et gustus infectus dulcia judicat esse amara.
Quarto, vera est de objecto proprio in generali; nam in particulari videtur posse contingere error, etiam organo, et medio recte dispositis. Vera est (inquam) de objecto in genere, quia sensus videndi non errat unquam in eo, quod apprehendit colorem, vel lumen: nullo enim modo fieri potest, ut apprehendat saporem, et odorem, aut aliquid aliud, excepto colore, et lumine. Quomodo etiam intellectus non errat in eo, quod apprehendit ens in genere: at in • particulari videtur posse contingere error, nimirum, ut apprehendat unum pro alio. Nam in iride judicant oculi verissimos esse colores, qui tamen non sunt, nisi lumen reflexum. Cum igitur haec ita sint, merito Patres reprehendunt eos, qui ex apprehensione sensuum de hoc Sacramento, et aliis rebus fidei judicare volunt. Vide Gyrillum catechesi quarta my stagogica, Gljrysosfcomnmho.mil. 83. inMatth. ct Augustinum serm. 33. dc verbis Domini.
Ad secundum respondeo contra Marcionem, Manichamm, et similes, probari a Patribus,. Christi corpus verum, ct solidum non autem phantasticum fuisse experimento sensuum: idque rectissime propter duas causas, quarum utra que deest argumento adversariorum circa panem Eucharistia). Prima causa est, quia disputabatur cum illis haereticis dc objecto proprio sensuum, id est, de soliditate corporis; phantasma enim tangi nequit. Unde etiam Dominus Luc. iv. probavit se non esse spiritum scu phantasma, sed corpus solidum ex tactu: Palpate, et videte, quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere. Non autem cum Lutheranis disputamus dc substantia panis, qua) non est objectum sensuum, nec proprium, nec commune, nisi per accidens, ct in quo smpe erratur.
Secunda causa est, quia Scriptura nusquam dicit Christum non habere verum corpus, imo contrarium affirmat, et similiter Ecclesia in Conciliis idem semper docuit. Posito autem hoc fundamento fidei ex verbo Dei per Ecclesiam explicato, recte adhibentur omnia argumenta alia, qua) idem confirmare possunt; licet alioqui non possint certitudinem fidei Catholica) efficere. At in causa Lutheranorum, verbum Dei per Ecclesiam Catholicam in multis Conciliis declaratum affirmat, in Eucharistia non esse panem: proinde argumenta ex experimento sensuum, qiue (ut ostendi) in se fallacia sunf, in hac re fallacissima judicanda sunt.
Ad argumentum Scoti, dico nihil esse falsi in signo sensibili Eucharistia); quia accidentia illa significant naturaliter sub illa specie latere substantiam panis, et ideo, nisi praeter cursum, ordinemque natura) Deus aliquid faciat, per illa accidentia venitur in cognitionem substantia). In Eucharistia autem non naturaliter, sed supra ordinem natura) fit, ut sub illis accidentibus desit substantia panis. Itaque in ipsis signis nulla est falsitas, cum id solum significent, naturaliter sub illa specie latere substantiam panis. Quod si imaginatio hominum fallitur in hac re, id nascitur ex ipsorum vitio: nam vel sunt fideles, vel infideles. Si fideles non falluntur, quia sciunt testimonio Dei, ct Ecclesia) ibi esse accidentia sine substantia. Si infideles
falluntur, vel quia credere nolunt Deo, bt Ecclesia), vel si forte non audierunt quidquam de hoc mysterio, falluntur simpliciter ex ignorantia mysterii, non ex falsitatc, qua) sit in re. Et hoc nullum est absurdum: nam hoc modo fallebantur etiam sancti viri, Abraham, Loth, Tobias, Manuc, Gedeon, et alii, qui Angelos in specie humana sibi apparentes, veros homines esse credebant, et ut homines tractabant: et duo discipuli fallebantur, qui Dominum peregrinum aliquem esse existimabant: et Magdalena, qua) eumdem hortulanum esse putabat.
Argumentum sextum est apud eumdem objectione GG, 67, 68, 69, 70, 71, 72,73; « Panis Eucharistia) mutationes varias recipit, qua) nullo modo fieri possunt sine substantia panis, qua) sit subjectum illarum mutationum; ergo substantia panis, et non sola accidentia in Eucharistia reperiuntur. Antecedens probatur, quia panis Eucharistia) potest alterari, ut calefieri, imo etiam veneno infici: constat enim Victorem III. Papam, et llonvicum VII. imperatorem veneno periisse, quod in Eucharistia positum fuerat. Item panis Eucharistia) aliquando corrumpitur, ct inde aliud generatur: nam ex eo homines nutriri constat, et vermes inde procreari, et illum etiam posse comburi, et v inum Eucharistia) verti aliquando in acetum, »
Respondeo: Tractantur luec omnia accurate a scholasticis: sed quod attinet ad argumenta adversariorum, facile solvi possunt. Nam vel mutatio in pane Eucharistia) est solii alterat io, vel est corruptio. Si sola alteratio, ut calefactio, condensatio, ctc. t um non requiritur materia, seu substantia; nam accidentia omnia pro subjecto habent quantitatem, qua) in Sacramento manet. Unde hostia consecrata dicitur alba, sapida, rotunda, parva, ctc.; luce enim omnia denominant quantitatem, alioqui non posset fieri ista denominatio: non enim accidentia de seipsis dicuntur in concreto, sed solum de subjecto, excepta quantitate, qua) et dicitur quantitas, et quanta. Et sicut fieri potest, ut maneant qualitates in quantitate separata a materia, sic etiam potest fieri, ut introducantur nova) qualitates in eamdem quantitatem a materia separatam. Si vero sit corruptio specierum, ut in nutrifcione humana, combustione etc. tum requiritur quidem ma-
terra, sed ea substituitur a Deo in illo ipso instanti, quo desinunt esse illa; species, et in quo aliud generatur; et lioc sine miraculo. Sicut enim cum disposita est materia corporis humani sufficienter, Deus animam creat, et infundit, et hoc non dicitur miraculum, quia hoc exigit ordo rerum a Deo institutus: ita etiam quando per altcrationem specierum panis eo venitur, ut adsint dispositiones requisita; ad aliquam formam introducendam, exigente ordine rerum, Deus materiam substituit, et in illo ipso instanti ab agente naturali, mediantibus dispositionibus praemissis, introducitur forma substantialis. Atque haec est simplicissima, et tutissima explicatio hujus rei: sic enim omnia cohaerent. Nam nec dicimus, fieri generationem, et corruptionem sine materia, nec multiplicamus miracula, nec dicimus ab agente naturali fieri materiam, aut certe nihil ab eo fieri, sed totum a solo Deo: et simul ostendimus nihil materiae mundo deperire ex tot panum consecratione.
Sed objicit Petrus Martyr objectione 67. argumentum suo judicio insolubile, re autem vera prorsus ineptum, et indignum vel mediocri philosopho: « Nam si. disponuntur, inquit ipse, illa; species ad materiam recipiendam, vel id fit, manente Christi corpore in Eucharistia, vel post ejus abscessum. Manente Christi corpore id fieri nequit, quia nunquam simul esse debent materia panis, et corpus Christi; essent autem simul si dispositio, fieret manente Christi corpore: nam simul est ultima dispositio, et introductio ejus, ad quod fiebat dispositio. Abscedente autem corpore Christi, species pereunt, nec usquam sunt, ut omnes Theologi docent, qui volunt corpus Christi manere, donec species manent. At quod perit, non potest disponi; igitur fictitia est illa dispositio. »
Respondeo: Dispositiones non fiunt ad materiam recipiendam, ut imperite Martyr dicit, sed ad formam: sed quia forma introduci non posset, nisi adesset materia, ideo (ut dixi) materiam Deus substituit. Porro dispositiones ilice inchoantur, manente Christi corpore: ultima autem dispositio, cum qua simul, et materia substituitur a Deo, et forma ab agente naturali introducitur, fit in illo instanti, quod est primum non esse corporis Domini in Eucharistia, et primum e%c rei genita».
Sed, inquit Martyr: «Tunc species non sunt. )) Respondeo: non sunt in sua natura,
sed sunt tamen in natura aliarum qualitatum introductarum: neque est hoc novum, aut singulare, sed commune, et ordinarium in omni generatione, et corruptione.
Ad illud autem dc veneno in Eucharistia propinato, respondeo, quidquid sit de velitate historiarum (neque enim desunt, qui eas historias falsas esse contendant) vel venenum consistebat in sola qualitate aspersa vino Eucharistia;, vel in substantia aliqua admixta illi vino ante, vel post consecrationem. Si in sola qualitate, tum nullum sequitur absurdum, si dicamus in ipsa specie consecrata posse manere, vel introduci istam qualitatem, ut possunt alice, quee se compatiuntur cum accidentibus panis, et vini. Si vero sit aliqua substantia venenata, ut ali- * quis liquor, in illo corpus Domini non erit, licet in eodem calice sit ille liquor cum vino consecrato; nihil enim verti potest in corpus, et sanguinem Domini, nisi quod ipse Dominus instituit, id est, panis et vinum.
Argumentum septimum est in objectione 106: « De accidentium ratione, et essentia est, ut inhaereant in subjecto.. Sed in pane Eucharistia; accidentia panis inveniuntur; ergo et subjectum eorum, quod est substantia. » Probat majorem propositionem. Primo, quia accidentis esse est inesse, ut colligitur ex lib. v. Metaph. tex. 33. Unde accidens non tam dicitur ens, quam entis, id est, aliquid entis, sive aliquid in ente existens.
Secundo, Aristoteles Platonem reprehendit, quod posuit ideas a materia separatas. Quod si forma; substantiales, quales idere sunt, a materia separari nequeunt, quanto minus poterunt separari forma; accidentales?
Tertio, sicut accidenti convenit inhaerere in alio, ita substantia; non inhaerere. Sed nullo modo fieri potest, ut substantia inlnereat in alio: ergo neque ut accidentia non inhaereant.
Quarto, ista accidentia vel sunt in se, vel in alio. Si in se; ergo subsistunt per se, et proinde substantia; sunt, non accidentia. Si in alio; ergo minerent; ergo non manent sine subjecto.
Quinto, Augustinus in epist. 57. ad Dardanum: « Tolle, inquit, ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint; et ideo necesse est, ut non sint. » Alium locum huic similem afferebat Joannes Wiclefus ex lib. n. Soliloquiorum cap. 12. ubi sic loquitur Augustinus: « Cui fieri posse videatur, ut id, quod in subjecto est, maneat, ipso intereunte subjecto? »
Respondeo, falsum esse ad accidentis essentiam pertinere inhaerentium in subjecto: id enim negant non solum veteres Patres, et omnes Theologi, ac philosophi Christiani, sed etiam multi ex Ethnicis. Ex Patribus Rasilius, non solum credidit, accidens sine subjecto esse posse, sed etiam reipsa fuisse initio creationis rerum. Nam homil. 2. de opere sex dierum, et clarius homil. 6. docet lucem solis creatam fuisse primo die, et mansisse absque sede, et vehiculo tribus diebus, et tandem dio quarta creatum fuisse corpus solare, et in eo, ut in subjecto positam fuisse lucem illam, quae fuerat prima die creata. Et ne quis dicat, per lucem non intelligi a Rasilio veram, et solam qualitatem, sed substantiam aliquam lucidam: ipse se clarissime explicat. Dicit enim aliud esse albedinem, aliud esse corpus, quod per eam fit album; et eodem modo aliud esse lucem, aliud corpus lucidum: et quamvis nos separare non possimus unum ab alio, nisi sola cogitatione, tamen posse a Deo reipsa separari, quae nos mente, et cogitatione separamus. Nec potest etiam dici Rasilium forte confundere lucem cum lumine, et solum velle dicere primis illis tribus diebus fuisse lumen in mundo sine sole, ita tamen, ut non defuerit subjectum (lumen enim in aere, et aqua, ut in subjecto erat) sed defuerit causa secunda efficiens, id est, corpus lucidum, a quo illuminatio illa fieret. IIoc, inquam, dici non potest. Nam homil. 3. distinguit Rasilius lucem primigeniam, quam postea in corpore solari collocatam dicit, a lumine quod per aquam, et aerem diffundebatur: ait enim lucem illam per emissionem radiorum, et rursus per eorumdem contractionem effecisse diem, et noctem; dum enim lux illa emitteret radios; omnia corpora diaphana illustrabantur, dum radios contraheret, eadem corpora obscurabantur. Similia habet Joannes Damascenus Rasilium secutus lib. it. de fide Orthodoxa cap. 7.
Porro Thomas Waldensis tomo n. cap. 7G. profert multa testimonia veterum philosophorum, qui docebant posse accidentia existere sine subjecto. Aristoteles autem id quidem non concedit, quia non potest naturaliter fieri: tamen aperte docet non esse inhserentiam de essentia accidentis: quod nobis hoc loco sufficit ad refutandam Petri Martyris vanitatem. Nam Aristoteles
lib. ni. de anima tex. 9. dicit: « Aliud est magnitudo, aliud magnitudinis esse. » Quod si ipsum esse, id est, existentia accidentis, distinguitur ab ejus essentia, certe multo magis inhamentia distinguetur, quse est modus quidam existentia;. Rursus lib. 4. Phys. tex.'58. quaerit Aristoteles, an spatium censendum esset vacuum, ubi solus esset color, aut sonus:• qua) sane queestio inanis esset omnino, si inhaerentia esset de essentia: qui enim diceret colorem, necessario includeret etiam subjectum, et proinde corpus.
Ad primam igitur probationem dico illam sententiam, Accideritis esse est inesse; et, Accidens non ens, sed entis: nihil significare aliud, nisi accidentis naturam esse imperfectam, et habere ordinem quemdam ad substantiam, ob cujus gratiam existit.
Sciendum enim est, accidentia habere propriam essentiam, ut patet: nam accidentia habent sua genera, et species distinctas plane a substantia) generibus, et speciebus; sunt enim diversa praedicamenta. Rursum negari non potest, quin habeant accidentia propriam existentiam distinctam ab existentia subjecti, seu substantia), ut patet, quia terminant actiones reales; nam alteratio proprie qualitatem producit, et augmentatio quantitatem: tamen habent accidentia triplicem ordinem ad substantiam. Primus est essentialis quia, ut dixi, sunt entia essentialiter [imperfecta, et ideo essentialiter respiciunt substantiam. Hic autem ordo non est relatio proprie dicta, sed est ipsa natura imperfecta, et ratione hujus dicitur esse non tam ens, quam entis, et ejus esse dicitur ine^sc, quia ordinatur ad inhaerendum in subjecto. Secundus ordo est qutedam potentia, seu aptitudo ad inhserendum: et hic ordo non est de essentia, sed est proprietas quEedam accidentis, quse oritur ex natura illa imperfecta, ut diximus. Tertius ordo est actualis inhaerentia, qui est quasi actus quidam, et officium accidentis, et proinde quid posterius ipso accidente. Non enim accidens, verbi gratia, candor talis est, quia facit parietem candidum, sed contra, ideo facit parietem candidum, quia ipse in se est candor. Nulla igitur repugnantia admittitur, si divina potentia separaretur accidens ab eo, quod nec est de essentia ejus, et a quo ipsum non pendet, cum sit prius.
Ad secundam probationem dico, merito reprehendi ab Aristotele eos, qui ponebant formas substantiales separatas: illi enim existimabant, hanc esse naturam rerum, ut formae separatae sint. Sed haec reprehensio ad nos non pertinet, qui fatemur naturaliter non solum non existere, sed etiam non posse existere formas separatas.
Ad tertiam respondeo, fallaciam latere in argumento; nam cum dicit Petrus Martyr: Sicut accidenti convenit inhaerere, ita substantiae non inhaerere: comparat actum accidentis, non cum actu substantiae, ut debuit, si recte comparare voluit; sed. cum negatione actus accidentis. At si recte cornparasset hoc modo: Sicut accidenti convenit inhaerere, ita substantiae convenit subsistere; vel negative: Sicut accidenti convenit non subsistere, ita substantiae non inhaerere, vidisset argumentum suum nihil valere, imo pro nobis esse. Nam sicut substantiae convenit naturaliter subsistere, et tamen supernaturaliter potest separari a sua subsistentia, ut patet in mysterio Incarnationis, ubi natura humana est substantia, et tamen non subsistit, id est, non per se existit, sed a Verbo sustentatur: ita accidenti convenit naturaliter inhaerere, et tamen fieri potest divinitus, ut non inhaereat. Sic etiam, sicut substantia nullo modo potest subsistere per se: nam in Sacramento licet non sint accidentia in subjecto, tamen non per se subsistunt more substantiae, sed a Deo sustentatur modo supernaturali. Ratio autem cur non possit inhajrere, vel accidens per se existere, in promptu est; quia non potest effectus formalis separari a causa sua, a qua intrinsece pendet, licet e contrario possit causa separari ab effectu, quia prius non pendet a posteriori. Porro inhaerere est effectus formalis accidentis, sicut subsistere, substantiae; inde ergo non potest ullo modo illa res inhaerere, quae non est accidens, neque illa subsistere, quae non est substantia.
Ad quartam, quod erat ejusmodi: « Accidentia ista, vel sunt in se, vel in alio. Si in se, ergo subsistunt: si in alio, ergo inhaerent. » Respondeo, esse in se, et non subsistere: quia sunt in se negative, non positive. Nam ideo dicuntur esse in se, quia non sunt in aliquo supposito, et tamen revera non subsistunt per actum positivum, qualis manat ex naturis substantialibus; sic enim dico esse in alio, et non inhairere, quia sunt in alio, ut in conservante, non ut in subjecto.
Ad quintam probationem ex Augustino,
respondeo, eum loqui de eo, quod potest fieri naturaliter.
Argumentum octavum habetur in objectione 125. et 126: « Transubstantiatio, vel fit ante verba consecrationis, vel post, vel simul. Si ante; ergo non fit virtute verborum illorum: si post; ergo verba illa sunt falsa: Hoc est corpus meum: si simul; ergo transubstantiatio fit successive, non autem in instanti, ut omnes Theologi docent. »
Respondeo, fit simul: et ad argumentum in contrarium, dico fieri non toto tempore quo durat pronuntiatio, sed in ultimo instanti terminativo illius prolationis. Etsi enim non detur ultima pars illius motus, quo proferuntur verba, neque etiam temporis ei respondentis: datur tamen ultimum mutatum esse terminativum illius motus, et ultimum instans terminativum illius temporis.
Quod autem Petrus Martyr objicit, sequi ex hac solutione totam vim consecrationis consistere in illo ultimo (uni) quod videtur esse ridiculum, leve est. Nam illud (um) non operatur virtute sua sola, quippe quod per se nihil significat, sed virtute totius sententisc, quse tunc habet esse completum, cum finitur tota prolatio.
Sed posset aliquis obj icere: Sicut corpus Domini incipit esse in Sacramento in instanti, sic etiam panis desinit esse in instanti: non enim corrumpitur paulatim per dispositiones praevias, sed per simplicem actionem divinam desinit esso. At ea, quse desinunt in instanti, desinunt per ultimum sui esse, sicut ea quse incipiunt in instanti, incipiunt per primum sui esse: ergo dandum est instans affirmativum tam desitionis panis, quam successionis corporis Domini. Rursus, aut est idem instans desitionis, et successionis; aut diversum. Si idem ergo simul erunt sub illis speciebus, panis, et corpus Domini: si diversum; ergo in tempore intermedio (nec enim dantur duo instantia immediata) erunt species illae sine substantia panis, et sine corpore Domini.
Respondeo: Licet panis desinat in instanti, tamen illud instans non potest assignari, vel notari, nisi negative, ita ut sit primum non esse panis, non autem ultimum esse panis. Cujus ratio est, quia panis desinit ad desitionem verborum, in quorum virtute fit illa conversio: verba autem non habent ultimum esse, sed primum non esse. Itaque illud instans terminativum prolationis verborum, est primum non esse verborum, et consequenter substanti® panis: et simul est primum esse corporis Domini sub illis speciebus. Quod idem cernimus in naturali transmutatione. Nam substantia qu® corrumpitur, in instanti desinit esse, non enim sunt gradus in substantia, sicut in qualitatibus; et tamen, quia desinit ad desitioncm dispositionum, non habet ultimum esse, sed primum non esse: dispositiones enim per motum successivum desinunt.
Argumentum nonum habetur objectione 108. et sequentibus usque ad 116: « Posita transubstantiatione, sequitur ex pane fieri corpus Christi: at hoc multis nominibus est absurdum; igitur transubstantiatio admittenda non est. Probatur assumptio. » Primo, e Si ex pane fit corpus Christi; ergo generatur corpus Christi: mutatio enim ad substantiam nulla est, nisi generatio. At absurdum et quotidie Christum generari. » Secundo, « in Eucharistia est Christus Deus et homo; ergo, si quod est in Eucharistia, fit a sacerdote per consecrationem; ergo Deus et homo fit a sacerdote. » Tertio, « corpus Christi, quod fuit in cruce, et in utero matris, non fuit factum ex pane, sed ex carne Virginis. At quod est in Eucharistia, fit ex pane; ergo corpus Domini quod est in Eucharistia, non est illud, quod fuit in cruce, et in utero matris. » lloc argumentum s®- pius, ac s®pius repetit, et in varias formas syllogismorum redigit, ut nullus cavillis relinqui possit locus.
Respondeo: Non est ullum absurdum ex pane fieri corpus Christi: ita enim loquitur Ambrosius lib. iv. de Sacram, cap. 4. Gaudentius tract. ii. in Exod. et alii Patres.
Ad primam probationem miror imperitiam, vel audaciam Petri Martyris, qui toties inculcat, corpus Christi necessario dicendum esse generari, si conversio ista terminatur ad substantiam. Nam etiamsi generatio recte distinguatur a philosophis ab alterationc, augmentatione, et latione; quia generatio terminatur ad substantiam, alteratio ad qualitatem, augmentatio ad quantitatem, et latio ad ubi, sive ad locum: tamen quis Christianorum ignorat generationem distingui a creatione, licet utraque sit ad substantiam? Et rursus, conversiones miraculo factas aqu® in vinum, et uxoris Loth in statuam salis, terminatas fuisse ad substantiam, et tamen non esse proprie generationes? Dico igitur transubstantiationcm terminari ad substantiam, et tamen non esse generationem, sed
conversionem supernaturalem, per quam (ut supra ostendi) corpus Christi non producitur, sed succedit substanti® panis.
Ad secundum nego, Christi corpus, vel ipsum Christum Deum, et hominem absolute a sacerdotibus fieri. Aliud enim est Christi corpus ex pane conficere, quod sacerdotes faciunt, aliud absolute Christi corpus efficere: ex pane enim Christi corpus efficere, non est ipsum p roducere, sed in ipsum pr®existens panis substantiam commutare. Quanquam si de modo loquendi agatur, non dubitavit Hieronymus in epist. ad Heliodorum, et in altera ad Evagrium dicere sacerdotes Christi corpus sacro ore conficere.
Ad tertiam dico, corpus Christi ex pane fieri, non tanquam ex materia, quomodo factum est ex carne sanet® Virginis, et quomodo ex ligno fit sedes, ex auro et argento vasa pretiosa; sed tanquam ex termino a quo, quomodo ex nihilo factum est coelum, ex die fit nox, et etiam ex aqua factum est vinum. Neque enim aqua mansit, ut materia vini, licet manserit materia prima, qu® aqua dici non potest. Porro ista varia effectio, non mutat rei naturam. Nam si quis a Deo ex nihilo produceretur, non esset divers® natur® ab illis hominibus, qui ex materia pr®- existente fiunt, neque vinum factum ex aqua in Cana Galil®® fuit divers® natur® a vino, quod fit ex uvis. Quamvis autem nunquam mutetur species, tamen novum individuu m producitur distinctum ab omnibus aliis, quando conversio est productiva: in pr®- senti autem negotio conversio non est productiva, ut supra ostendimus. Panis enim convertitur in ipsum corpus Christi pr®existens; et ideo corpus ex carne Virginis factum, et ex pane factum, non sunt diversa, sed unum et idem omnino.
Ad argumentum autem Petri Martyris comprehensum syllogismo expositorio, in quo ille tantopere confidit, respondeo in forma. Argumentum hoc est: « Hoc corpus (demonstrando corpus crucifixum) non est factum ex pane. Hoc corpus (demonstrando corpus Domini in Eucharistia) est factum ex pane; ergo hoc non est illud. » Respondeo: Si per factum ex pane intelligatur productum; concessa propositione, negatur assumptio: non enim corpus Domini in Eucharistia producitur, sed solum succedit pani. Si vero per factum ex pane, intelligatur successisse pani in ipsum converso, et mutato;
tunc assumptione concessa, negatur propo- fuit a Christo ipso dicente: IIoc est corpus sitio. Nam vere corpus illud quod fuit cruci- meum, quod, pro vobis tradetur. Atque bactefixum, factum fuit ex pane: Illud enim est, nus de transubstantiatione. in quod panis per consecrationem conversus
Chapter 78 of 133