Skip to the text

Caput VI. Posse corpus alicubi esse, et locum non occupare

Primum igitur argumentum sumitur ab illis Scripturis, quae dicunt esse apud Deum omnia possibilia, Matth. xix, Mare, xiv, Lue. i. Porro inter illa omnia esse etiam id, de quo nunc agimus, probari potest ex principiis adversariorum, ut supra fecimus in probando alio Catholicorum pronunciato. Yide caput tertium.

Sed pimter ea probatur ex ipsa rei natura. Convenit enim inter nos, non debere excipi ab eorum numero, quae Deus potest facere, nisi ea, quae implicant contradictionem. Corpus autem esse alicubi, et non occupare locum, vel occupare, et non expellere alterum, nullam implicat contradictionem. Nam, id est implicare, repugnare essentiae: non autem repugnat essentiae magnitudinis, non occupare locum, aut non expellere alterum corpus. Id quod probatur primo, quia occupare locum, est quid posterius ipsa magnitudine; prius enim res in se magna est, et apta replere locum, deinde replet locum. Nihil autem posterius est de essentia prioris: essentiae enim in indivisibili consistunt. Secundo, potest magnitudo intelligi, atque etiam definiri sine loco, sive repletione loci: imo nemo hactenus in definitione magnitudinis posuit locum. Et quod majus est, potest esse sine loco, ut patet de ultima sphaera, et de corporibus, quae sine dubio a Deo collocari possent supra convexum ultimae sphaerae: non igitur de essentia magnitudinis est occupare locum. Tertio, officium, seu functio non est de essentia ullius rei cre ita): solum enim in Deo, qui infinitus, et simplicissimus est, idem est esse, et agere. At replere locum, et expellere alia corpora, et officium magnitudinis, et functio quaedam externa: non igitur ad essentiam pertinet. Quarto, ita se habet moles, seu extensio ad magnitudinem, ut se habet gravitas ad corpus grave.

Nam ut magnitudo sua mole replet locum, et aliud corpus extrudit: ita corpus grave, sua gravitate ponderat, et alia corpora deprimit. At non est de essentia gravis ponderare, ut patet, quia in priori regione aqua, et aer non ponderat: igitur neque est de essentia magnitudinis replere.

Alterum argumentum sumitur ab exemplis divina) Scriptura). Primum exemplum est Matth. xix, Marci x, Luca) xvm: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Et cum Apostoli dicerent: Quis ergo poterit salvus fieri? Respondit Dominus / Hoc apud homines impossibile est, apud Deum omnia possibilia sunt. Ubi Dominus, cum dicit, possibile esse Deo, id quod difficilius est, significat esse etiam possibile id, quod facilius est: facilius autem esse dicit, ut transeat camelus per foramen acus: igitur hoe Deo possibile esse voluit. At non potest camelus transire per foramen acus, nisi locum non occupando: alioqui majus esset minus suo minore.

Et praeterea quomodocumque hoc fiat, certe non minus repugnare videtur rationi, ut camelus intret per foramen acus, quam ut corpus Christi contineatur in parva specie panis: imo minor est proportio foraminis acus ad camelum, quam hostiae consecratae ad corpus Domini, nisi quis dicat per camelum non intelligi illud magnum animal quod camelum vocamus, sed funem nauticum; ut quosdam sensisse testatur Theophyl. in cap. xix Matttb. Sed tum erit quidem minor proportio corporis Domini ad hostiam consecratam, quam cameli ad foramen acus: tamen etiam hoc erit hominibus impossibile, ut Dominus dicit, et ut experientia docet. Quis enim intelligat, qua ratione possit crassissimus funis, quales nautici sunt, per foramen acus transire.

Adde, quod expositio communis Patrum animal gibbosum, non funem nauticum intelligit. Yide Origenem, Hieronymum, Hilarium, et Chrysostomum in Matthaeum: Ambrosium in Lucam, et Augustinum lib. Ii. qusest. Evangelic. qurest. 47. Adde etiam, quod funis nauticus grsece scribitur per tota xagtAo?, ut est apud Suidam, in Evangelio autem scribitur percta xdpv]7o?, qua voce non funem, sed animal Graeci intelligunt.

Quod autem quidam dicunt, per foramen acus intelligi portam quamdam angustam

Ilierosolymavper quam cameli intrare non

poterant onusti, nisi magno labore genua flecterent, (quam sententiam Gajetanus etiam approbavit) non solum fabulosum est, et sineullo fundamento assertum; nec solum Patribus omnibus repugnat, sed etiam verbis Domini adversatur, dicentis Luc. x vm: Qux impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Quo modo enim ista impossibilia sunt apud homines, si poterat arte humana fieri, ut cameli genua flecterent, et intrarent?

Ex eodem refellitur, quod Pelagiani dicebant apud Augustinum epistol. 89, quaest. 4. verba Domini esse intelligenda in sensu diviso, non in sensu composito; ita ut impossibile sit divitem, si maneat dives, ingredi in regnum coelorum, non autem si abjectis divitiis desinat esse dives: et eodem modo impossibile sit camelum, si maneat camelus, transire foramen acus, non autem si extenuetur ad fili subtilitatem. Haec, inquam, refelluntur ex eodem fundamento. Nam non est impossibile apud homines, ut camelus transeat per foramen acus, si desinat esse camelus, et convertatur in subtilissimum filum. Quare Augustinus epistol. 89. quaest. 4. recte docet, posse hominem divitem, etiamsi non desinat esse dives, per Dei gratiam, et potentiam ingredi in regnum coelorum; licet sine gratia Dei solis viribus naturae non solum impossibile sit, sed etiam valde impossibile: omnibus enim hominibus impossibile est sine gratia Dei salvari, sed multo magis divitibus, quam pauperibus. Idem etiam Augustinus lib. de spiritu et littera cap. i. aperte dicit, posse camelum per Dei potentiam transire per foramem acus, licet id nunquam sit factum, et nunquam fortasse futurum. Quod idem affirmat Gregorius Nazianzenus lib. 4. de Theologia, et Origenes in cap. xix. Matth. ubi dicit, quomodo id fieri possit, soli Deo esse notum.

Alterum exemplum Scripturse est Joan. 20. ubi Evangelista scribit, Christum venisse ad discipulos, cum fores essent clausae; et rursus post dies octo iterum ad eos intrasse januis clausis. Ex quo necesse est, ut corpus Christi, vel non occupaverit locum, cum transivit per januas clausas, vel se cum alio corpore penetraverit: quorum utrumque est impossibile viribus creatis, et intelligentiam nostram superat.

Hunc tamen locum depravare semper lue-, rctici conati sunt. Nam et Bercngariani, teste' Tom. IV.

Guitinundo lib. m, negabant, Christum intrasse januis clausis: et nostro tempore Joan. QEcolampadius Christum intrasse voluit per fenestram, aut alium aditum, cum fores essent clausae, nec eas penetrare posset; quod accepisse videtur a Durando in iv dist. 44. quaest. 6. qui satis temere singulares suas opiniones in medium adducit. Joan. Calvinus lib. iv Instit. cap. 17. §. 29. dicit, Christum divina virtute sibi aditum patefecisse: atque id ipsum clarius explicans in ultima admonit. ad Wesphalum dicit, Christum intrasse januis clausis secundum Evangelium, quia non expectavit, donec Apostoli aperirent, sedipse sua virtute ostium aperuit, vel etiam in nihilum redegit, et continuo restituit. Petrus autem Martyr lib. cont. Gardinerum object. 11. et 12, dicit, Christum intrasse per aditum patefactum, sive rarefecerit Dominus portas illas, sive etiam cedere j usserit.

At lue sunt merae corruptela), et depravationes Evangelii. Nam in primis Evangelista Joannes miraculorum Domini dilige ntissimus enarrator, et qui alioqui non solet verba sine causa multiplicare, magno studio addere curavit: Januis clausis, idque non semel, sed bis. At si per fenestram intravit Dominus, aut aditu quocumque modo patefacto, nullum erit miraculum intrare januis clausis.

Deinde Lucas cap. 24. eamdem apparitionem narrans, dicit, Dominum repente constitisse in medio Apostolorum, et propterea spiritum esse putatum: qua) certe indicant, Dominum nullo strepitu facto, sed tota domo immota manente comparuisse.

Praeterea, Patres communi consensu agnoscunt miraculum in eo, quod Dominus corpus suum solidum per aliud solidum introduxerit. Vide Chrysostomum, Cyrillum, Augustinum, Euthymium, Theophylactum, in hunc locum Joannis. Et praeterea Justinum quaest. 117. ad orthodoxos. Ambrosium in cap. ult. Lucae. Amphilochium apud Theodoretum in secundo dialogo. Ephiphanium haeres. 64. Hieronymum in epist. ad Pammachium de erroribus Joan. Hierosolymitani. Leonem epist. 10. ad Flavianum. Gregorium hom. 26. in Evangelia. Bernardum scr. i. de resurrecti et praeter cceteros Hilarium lib. 3. de Trinit. ubi videtur providisse impudentiam nostri temporis haeroticorum: « Integra, inquit, sunt omnia, et obserata, sed ecce assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Nihil caedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tanquam lapsu insensibili, ligna et lapides amittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo; et unde qui assistit, in medio est? Caedit ad haec et sensus, et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo, ut de nativitate Domini fallimur, ita et de ingressu Domini mentiamur: dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus, et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti ipsius fides vincit. Assistit Dominus clausa domo in medio discipulorum, et Filius est natus ex Patre. »

Adde, quod Patres maximam habuerunt occasionem negandi, Christum intrasse per januas clausas. Nam Marcionistee, Valentiniani, Origenistae, et alii, qui negabant veram corporis resurrectionem, ex hoc loco argumentabantur; ut patet exCyrillo, Epiphanio, Hieronymo locis citatis: non videtur enim verum corpus esse posse, quod januis clausis intrare potest. Huic autem objectioni facillime occurrere possent Patres, si dixissent, Christum, intrasse per fenestras, aut per januam a se antea patefactam, vel annihilatam: et tamen nulli unquam ante Berengarii tempora ista solutio venit in mentem; imo contra potius, ex hoc principio tanquam certissimo et explorato probabant alia dogmata. Nam Hilarius loco notato probat, non esse impossibile Deum Filium ex Patre generari sine ulla substantia} paternae diminutione, quandoquidem corpus Christi potuit ingredi per clausas januas sineulla besione, vel sua, vel januae.

Tertium exemplum est de Domini nativitate: Exivisse enim Dominum de utero Matris clauso, inviolata videlicet manente integritate carnis, colligitur ex verbo Dei, et a Patribus disertis verbis asseritur. Nam B. Mariae virginitas in partu, habetur in symbolo Apostolico: Natus ex Maria Virgine. Symbolum autem Apostolorum, verbum Dei esse non scriptum Catholici omnes fatentur, et haeretici nostri temporis non solent aperte symbolumillud rejicere. Et haec veritas symboli exilia Scriptura colligitur Isai. vn: Ecce virgo concipiet, et pariet Filium, ubi dicitur non solum Virgo conceptura, sed etiam Virgo paritura. Ezech. xliv, describitur porta

quaedam clausa, per quam solus Dominus intrat, quam portam, uterum semper clausum Virginis Deiparae esse docent, Ambrosius lib. de Instit. Virg. cap. 7. et Hieronymus in comment. hujus loci. Praeterea Jovinianus hoc nomine inter haereticos ponitur a Siricio, et Ambrosio in epistolis, quae sunt apud Ambrosium 80 et 81. et Augustinum lib. de haeres, cap. 82, quod asseruerit, B. Mariam pariendo fuisse corruptam.

Idem Augustinus lib. xxii. Civitat. cap. 8. hoc ipsum probat alio simili miraculo, quod tempore ipsius accidit: scribit enim feminam quamdam nobilissimam nomine Petroniam accepisse a quodam Judaeo annulum in quo esset lapis quidam utilis ad sanandum morbum nescio quem, quo illa vexabatur; fuisse autem annulum illum capillario vinculo involutum, ac diligentissime alligatum; sed cum illa iret ad memoriam S. Stephani primi Martyris, apud quem vere curanda erat, ne tribueretur virtus miraculi alligaturae judaicae, repente annulum illum ante pedes mulieris astitisse illaesum, illaeso etiam vinculo, et undique diligentissime clauso. De hoc miraculo sic loquitur Augustinus: oNon credunt hoc, qui etiam Dominum Jesum per integra virginalia Matris enixum, et ad discipulos suos januis clausis ingressum fuisse non credunt. Sed hoc certe quaerant, et si verum invenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagine habitat; ampla civitas, ampla persona, rem quaerentes latere non sinunt. Martyr certe, quo impetrante illa sanata est, in filium permanentis Virginis credidit, in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit » Idem B. Augustinus in epist. 3. ad Volusianum de utroque isto miraculo disserens, id est, de ingressu ad discipulos ostiis clausis, dicit in hujusmodi operibus totam rationem facti, esse potentiam facientis. Idem communi consensu docent alii Patres, qui etiam conjungunt haec duo miracula, ut Grego rius Nazianzenus in Tragoedia: Christus patiens, Theodoretus Dialogo 2. Hieronymus in Apolog. pro libris contra Jovinianum. Maximus hom. 2. de Natali Domini. Grego - rius hom. 26. in Evan gei. Fulgentius in serm. de laudibus B. Mariae, et Bernardus serm. i. deresurrect. Domini.

Pudet jam referre quid ad haec Durandus, vel Beza respondeant. Ille enim in iv. dist.

44, qusest. 6. dicit, integra quidem fuisse claustra pudoris, sed tamen dilatatos a Deo fuisse naturales meatus, ac per eos libere Christum exivisse. Iste autem in libro de omniprcesentia carnis Christi contra Brentium ultra medium, audat dicere, Virginis uterum revulsum, et apertum Christo egredientc, sed continuo divina virtute coaluisse partes uteri, ut etiam post partum Virgo dici posset.

At qusero primum, undenam ista didicerint? nec enim Scripturam, aut Patrem ullum proferent. Deinde, si dilatati sunt meatus, non peperit Virgo sine dolore: dolor enim parturientium in sola illa dilatatione consistit. Imo ( si verum diceret Beza) supra omnes mulieres B. Virgo dolorem experta esset: gravius enim sentitur carnis revulsio, quam dilatatio. At ne Mahumetani quidem admitterent, B. Virginem cum dolore peperisse. Braderea, si ita esset, ut isti dicunt, B. Maria non fuisset virgo in partu, quia Virginem esse in partu, nihil aliud significare potest, quam in ipsa actione pariendi inviolatum, ilhesumquc uterum permanere. At hoc negant isti, ut olim negabat Jovinianus. Nam quod Durandus ait, inviolatam mansisse carnis integritatem, et solum meatus dilatatos, juxta doctrinam peritissimorum medicorum, implicat contradictionem. Nam, ut Joannes Fernelius docet, in i. lib. de partium corporis humani descript. cap. 7. integritatis virginalis amissio non infractione membranee alicujus consistit, sed in sola dilatatione partium conjunctarum, seu contiguarum. Verum nec post partum Virgo mansisset. Nam virginitas carnis semel amissa reparari nequit, ut recte ait Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis. Nam etiamsi possint iterum conjungi partes revulsee, tamen fieri nequit, quin revulsas fuerint, si revulsee fuerunt. Atqui esse Virginem, est nunquam fuisse corruptum.

Sed objicit Beza Ambrosium, etalios quosdam Patres, qui dicunt, Christum aperuisse uterum Matris cum natus est. Sic enim scripsit Ambrosius lib. n. in Luc. cap. 7: « Qui vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur Propheta, hic est, qui aperuit matris suas vulvam, ut immaculatus exiret». Similia habet Origenes, hom. 14. in Lucam, et Tertullianus in lib. de carne Christi.

Ac de Tertulliano quidem ambiguum est, quid sibi voluerit, nec magni facienda est ejus auctoritas, cum contradicit aliis Patri¬

bus, cum constet eum (ut Hieronymus loquitur) hominem Ecclesirc non fuisse. De Origene, et Ambrosio, facilis solutio est: id enim solum docent, Christum sua virtute, non auxilio obstetricum, vel alia humana opera de utero egressum, sed ipsum sibi aperuisse aditum. Porro aperuisse sibi aditum per clausum uterum, non eum dividendo, sed mirabiliter penetrando, docet idem Ambrosius locis supra citatis. Sic enim ait in lib. de Instit. Virgin, cap. 7. «Quae est haic porta, nisi Maria, ideo clausa, quia virgo? Porta igitur Maria, per quam Christus, intravit in hunc mundum, quando virginali fusus est partu, et genitalia virginitatis claustra non solvit. Mansit intemeratum septum pudoris, et inviolata integritatis duravere signacula, cum exiret ex Virgine, cujus altitudinem mundus sustinere non potest ». Et cap. 8: « Hsec porta clausa erit, et non aperietur: bona porta Maria, qum clausa erat, et non aperiebatur: transivit per eam Christus, sed non aperuit ». Origenes quoque tract. 26. in Matth. asserit. B. Mariam etiam post partum virginem fuisse.

Quartum exemplum est de egressu Domini ex clauso monumento. Nam, ut colligitur ex Matth. cap. 28. et Marco cap. 16, lapidem ab ostio monumenti non revolvit Christus, cum resurrexit; sed post resurrectionem Angelus de coelo descendit, et revolvit lapidem, ut ostenderet sanctis mulieribus, quse Christum ungere volebant, monumentum vacuum esse. Unde S. Hieronymus in epist. ad Hedibiam, qusest. 6. docet, nulli hominum notam esse horam, qua Dominus resurrexit, cum tamen exEvangelio satis constet, qua hora fuerit lapis revolutus a monumento.

Ad hoc argumentum Calvinus lib. iv Instit. cap. 17. §. 29. Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, object. II. Theodorus Beza in lib. de omniprtesentia carnis Christi supra citato, non negant Christum surrexissc, atque exivisse de monumento antequam lapis amoveretur per Angelum: licet existiment probabilius esse, amotum prius fuisse lapidem: sed more suo respondent eodem modo, quo ad superiora, nimirum divina virtute lapidem cessisse, vel annihilatum, et continuo restitutum.

Sed ista non possunt ipsi probare, nisi propria auctoritate; cui nos objicimus testimonia Patrum, qui in eo ponunt miraculum, quod per clausum sepulchruin verum corpus exiverit. Justinus qusest. 117,

Nazianzenus in Tragoedia: Christus patiens. Chrysostomus homil. de sancto.Joanne Baptista, tom. 3. Hieronymus in epist. ad Hedibiam, quaest. G. Augustinus senn. 138. de tempore, qui est tertius de resurrectione. Beda hom. in vigilia Pascha). Euthymiusin cap. 28. Mattii. Bernardus serm. i. de resurrectione.

Quintum exemplum est de ascensione Christi, et beatorum in coelum. Nam fide certissima tenemus Christum ascendisse super omnes coelos, Ephes. -4. et similiter corpora beatorum post resurrectionem ascensura. Nulla autem est in ccelojanua, nulla fenestra, nulla rima, per quam supra coelum ascendi possit; et ut dicitur Job. xxxvn: Solidissimi quasi iere fusi sunt cadi. Necesse igitur est, ut possint plura corpora esse in eodem loco.

Ad hoc argumentum id solum responderi posse videtur, quod respondet Durandus in iv. distinet. 44. qurest. G, divina virtute coelum dividi, quando corpora beatorum illuc ascendunt.

At si coelum natura sua solidum est, et incorruptibile, ut fere omnes hoc tempore Theologi, et Philosophi docent, certe probabile non est, tot foramina in coelo esse’ facienda, quot corpora beatorum ascendent, praesertim cum illa plurima sint futura. Sed quidquid de hoc sit, de corpore Christi non nisi temere dici potest, coelos omnes disruptos fuisse, cum ipse ad Patrem ascenderet. Nam primo, Scriptura nusquam id habet; imo contrarium insinuat, Hebraeor. -4, cum dicit, Christum penetrasse coelos. Et sane tam novum, et inauditum miraculum sine Scripturae testimonio affirmare, mirum est, si non insignis temeritas judicetur, praesertim apud eos, qui nihil credere volunt, nisi quod in divinis litteris continetur. Secundo, si corpus Christi clausis januis in ccenaculum intravit, ut ex Scriptura ante probavimus, cum tamen facillime potuisset eas aperire, quanto credibilius est non disrupto coelo, quod natura sua disrumpi nequit, idem illud corpus supra sidera collocatum.

Neque his repugnat, quod in Scriptura soepe legimus, apertum, vel divisum esse coelum, ut Matth. m. Joan. i. 'Actor, vii. et x. et Apocal. xix. Nam Scriptura in his locis, loquitur de apertione coeli secundum apparentiam, ac metaphorice: significat

enim speciem quamdam in coelos app aruisse ac si divideretur. Non fuisse autem reales crnli divisiones, vel ex eo colligi potest.: quod eodem modo loquitur Scriptura de apertione coeli, qua) facta est in sola imaginatione et intelligentia, qualis est illa, qua) describitur Actor, x. et Apocal. xix. et de ea, qua) facta est in oculis corporalibus, Matth. m. Joan. i. et Actor, vn. constat autem illam priorem non fuisse realem. Deinde, nulla fuit causa, cur cadum dividi deberet. Nam Matth. m, dicitur divisum coelum, cum do coelo Spiritus sanctus descendit in forma columba): at neque Spiritus sanctus egebat cadi apertione, ut descenderet, cum sit ubique: neque ea columba de coelo proprie dicto missa est, sed in aere, et ex aere producta fuit: tamen ut intelligerent homines, rem illam fuisse divinam, ita apparuit, quasi e summo cudo missa fuisset. Joan. i. elicit aperiri coelum ob descensum Angelorum. Angeli autem cum spiritus sint, omnium consensu, per quaelibet corpora penetrare possunt. Actor, vii, aperitur coelum, ut S. Stephanus videat Christum in dextera Patris. At neque tum ulla ratio luit, cur caelum scindi deberet. Nam aut oculis corporis, aut oculis mentis videt Stephanus Christum, coelum autem cum sit perspicuum, aut diaphanum, neutram visionem impedire poterat. Itaque vocata est eo loco apertio coeli, non scissio corporis caelestis, sed nova quaedam illustratio, qua factum est, ut oculis Martyris appareret, quod antea non apparebat: quemadmodum Lucae ult. dicuntur aperti oculi duorum discipulorum, quando Dominum agnoverunt; non quod antea clausos oculos habuerint, sed quia tunc agnoverunt, quem ante cognoscere non potuerant.

Sextum exemplum est de poenis damnatorum; sunt enim in his poenis multa miracula difficiliora, vel aeque difficilia, atque est hoc, de quo agimus. Ac primum quod corpora damnatorum ab igne corporali comburantur, et vere, ac realiter torqueantur, et tamen non dissolvantur: nam dolor corporalis ad dissolutionem corporis tendit. Si est igitur in illis poenis verus dolor corporalis, quomodo nunquam dissolvitur corpus? si nulla dissolutio, unde dolor? Itaque ethnici haec ridebant, ut impossibilia, et tamen Catholici non propterea voluerunt unquam spiritualiter, vel metaphorice interpretari illa

supplicia, certo persuasi Deum posse facere supra id, quod cogitare possumus, vel intelligere.

Deinde, non minus difficile videtur, ut spiritus teneatur, et impediatur a corpore, ne transeat quocumque voluerit, quam ut corpus non teneatur, nec impediatur a corpore, sed libere transeat per solida corpora, ac si nulla essent: non enim minus convenit natura) spirituali non posse impediri, quam corporali posse impediri. At divina potentia alligat spiritus hominum, et etiam dsemonuin in gehenna certis locis, et corporibus, quasi carceribus, ut nullo modo egredi valeant. Et quid opus est in gehennam descendere, ut hoc miraculum videamus? annon potest unusquisque in seipso id cernere? Siquidem animus noster spiritus est per se existens, et a corpore independens et tamen tam mirabili artificio est inclusus a Deo in corpore mortis hujus, quasi in carcero, ut non possit inde egredi, nisi prius corporis constitutio dissolvatur.

Denique, illud est supra modum mirabile in poenis damnatorum, ut non solum animee, ac damiones teneantur ab igne corporali, sed etiam affligantur, et torqueantur: quod tam difficile est, ut adhuc nemo inventus sit, qui rationem hujus rei, in qua alii acquiescerent, reddere potuerit. Nam si ignis incendium non affligit, nisi (ut diximus) dissolvendo continuum: quomodo potest intelligi ut affligat indivisibilem spiritum? Vide de hoc toto argumento Augustinum lib. xxi. de Civit. Dei cap. 2, 3, 4, o, 6 et 10, vide etiam epistol. 49, ad Deo gratias, qua) st G. ubi Augustinus quosdam reprehendit, qui qua)dam miracula Christiana) religionis credebant, quaedam credere nolebant. Id enim rectissime in Sacramentarios convenit: deberent enim aut omnia credere, qua) ex divinis litteris Ecclesia proponit, aut omnia negare.

Septimum exemplum sumitur a multis rebus similibus. Nam non magis convenit corpori quanto occupare locum, quam gravi ponderare, colorato videri, lucido lucere, calido calefacere. Sed potest Deus efficere, ut grave non ponderet, ut coloratum non videatur, etiamsi sit in lumine, et medium sit diaphanum, et oculi astantium sint aperti et intenti: ut lucidum non luceat, et calidum non calefaciat. Cur igitur facere non poterit, ut corpus quantum non occupet locum?

Assumptio perspicua est in divinis litteris. Nam Matth. 14. Christus et Petrus cum adhuc corpora mortalia haberent, super aquas ambularunt: et Josuem. aqua) Jordanis non modo non descendebant, sed etiam ascendebant, et instar montis elevabantur, dum transiret populus Dei: et simile miraculum scribitur a S. Hieronymo in vita B. Hilarionis. Christus item non semel invisibilem se fecit, ita ut a vicinis hominibus non videretur; cum tamen ibi esset, neque colorem amisisset, neque aliquid inter se, et illos opposuisset Luc. iv. Ipse autem transiens per mediumillorumibat. Et Joan. viti, abscondit se, ne lapidaretur: non autem se abscondit in aliquo angulo, quod nec decebat eum nec poterat commode fieri, cum esset in media turba, et omnium oculi in eum conjecti. Et Luc. ult., cum evanuit ex oculis eorum. Ex quibus locis Marcionita) probare nitebantur, Christi corpus non verum, sed phantasticum fuisse, ut B. Hieronymus refert in epist. ad Pammachium de erroribus Joannis Hierosolymitani, quibus ipse B. Hieronymus respondet: verum fuisse corpus Domini, sed divina virtute se invisibile facere potuisse, qua etiam per januas clausas potuit penetrare. Idem etiam Domini corpus post resurrectionem soleisto coelesti lucidius est, ut Paulus testatur Actor. 26. qui et ex ejus aspectu excee catus fuit: et tamen seepius apparuit Apostolis, et cum eis familliarissime conversatus sine ullo insolito splendore. Potuit ergo id efficere, ut corpus lucidum non luceret: et sicut de corpore suo fecit, ita prorsus do sole isto coelesti facere posset si vellet. Denique ignem divina virtute non calefacientem habemus Daniel. m. et saepe idem legimus in historiis Sanctorum. Qui ergo potuit tam multa a)que difficilia, cur non potuerit hoc unum de quo disserimus?

Respondet Petrus Martyr ad hoc argumentum in lib. cont. Gardinerum objecto 12. ac dicit, non esse similia exempla, qua) adducimus: siquidem facile fuit Deo suspendere gravitatem corporis, ne mergeretur in aquis, et actionem ignis, ne calefaceret; non enim propterea destrui naturam corporis, aut ignis: sed ut corpus sit praBsens, et non occupet locum, non posse fieri sine destructione corporis.

At nostrum argumentum, non est nostrum sed Patrum, qui illam ipsam consecutionem probant, quam Petrus Martyr, improbat. Nam Justinus qusest. 117. ad Orthodoxos. Hieronymus in Epistola de erroribus Joannis Hierosolymitani, et in epist. de obitu Paula; Augustinus in lib. de Agone Christiano, cap. 24. et Cyrillus lib. xn. in Joan. cap. 53. qui objicientibus hsereticis non potuisse Christi corpus intrare per clausas januas, objecerunt exemplum de ambulatione Christi, et Petri super aquas, et Augustinus lib. xm. de civitate Dei, cap. 18, et lib. xxii. cap. 4 et 11. multum laborat, ut respondeat Gentilibus, qui putabant, fieri nullo modo posse, ut corpora terrena, id est, humana, post resurrectionem supra aerem ascenderent, cum ipsa graviora sint aere.

Preeterea ratio plane convincit, exempla esse similia. Nam tota ratio cur possit divina potentia fieri, ut grave non ponderet, lucidum non luceat, calidum non calefaciat, coloratum non videatur, est, quia causa est prior effectu, et proinde ab eo non pendet, et sine illo esse potest. At eadem ratio valet in magnitudine, qua est causa, et occupatione loci, qua est effectus. Neque multum interest, sitne causa formalis, an efficiens, quod ad rem prasentem pertinet. Nam etiamsi effectus formalis a sua propria causa separari nequeat, et ideo non possit a Deo suppleri, possit autem effectus efficientium causarum: tamen causa ipsa quacumque, etiam formalis, sine suo effectu esse potest, cum nulla causa ab effectu pendeat. Adde, quod gravitas ineodem genere causae dat corpori gravi ponderare, in quo moles dat quanto replere: et tamen fatetur Petrus Martyr posse Deum facere, ut corpus gravo etiam extra regionem suam non ponderet.

Quod autem videatur destrui natura corporis (ut dicit Petrus Martyr) si non occupet locum, idem etiam videtur in exemplis allatis. Nam si lapis ingens marmoreus, Deo impediente gravitatis officium, duobus digitis attolli posset, instar plumee huc atque illuc jactari, quis non diceret, illud videri marmor, sed non esse? Et si ignis ardens, Deo impediente actionis calorem, manibus tractari posset sine ullo sensu caloris, quis non diceret depictum illud esse, non verum ignem? et si nivem candidissimam manibus tractaremus, et tamen videre non possemus, quis non arbitraretur se deludi. Denique si solem in medio cmlo conspiceremus non lucentem et nihil tamen interpositum esse videremus quis non assereret naturam solis mutatam

esse? Si igitur fieri possunt ista omnia sine destructione natura, ut Petrus Martyr affirmat, licet ignorantibus miraculum videatur omnino destrui natura in ejusmodi suspensione causalitatum: cur non idem fieri poterit in magnitudine locum non occupante?

Chapter 60 of 133