Caput X. Solvitur altera objectio, quae sumitur ab indignitate rei
Altera, eaque postrema haereticorum objectio ab indignitate rei sumitur. Scribit enim Calvinus lib. 4. Institut. cap. 17. §. 32. absurda oportere rejicere, quae coelesti Christi majestate indigna sunt. Quae autem illa sint absurda, ipse eo loco non dicit: sed ab aliis ista fere enumerari solent, quod oportebit concedere Christum in terram cadere, dentibus alteri, in ventrem, et in secessum ire, a muribus corrodi, vel etiam devorari, putrescere, vel acescere, denique etiam cremari. Quae omnia, et nunc ab haereticis objiciuntur, et olim a Berengarianis objiciebantur, ut patet ex Guitmundo lib. 2. et ex Algero lib. 2. cap. 1.
Sed respondemus, quod ad similia objecta veteres Patres majores nostri responderunt. Neque enim solum hoc mysterium, sed omnia fere alia Judeei, pagani, haeretici tanquam indigna, et stulta irriserunt: de quibus Augustinus in epistol. 49. ad Deo gratias quaes. 6: « In ipsum, inquit, Christum non crederemus, si fides Christiana cachinnum metueret paganorum. »
Ac primum apud Judaeos Saducaei ipsi Christo quaestionem ridiculam proponere ausi sunt contra resurrectionem, ut ex absurditate, quae inde sequebatur, concluderent, nullam futuram esse corporum resurrectionem. Videtur enim sequi, ut si mulier aliqua hic habuerit septem viros per mortem ■ sibi invicem succedentes, in altera vita, aut pro uxore litigent, aut una sit uxor septem virorum simul. Eodem modo Marcionistae apud Tertullianum in lib. de resurrect. cain. et Origenistee apud Hieronymum in epist. ad Pammachium contra errores Joan. Hierosolymit. ut resurrectionem carnis exploderent, argumenta petebant ab absurdis: quia si erunt tunc sexus distincti, erit etiam procreatio, erunt nutrices, et obstetrices: si venter et palatum, erunt etiam cibi, erunt egestiones, erunt latrinae etc. Dominus autem respondit: Erratis, nescientes Scripturam., et virtutem Dei: in resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur [i); quod idem nos haereticis dicere possumus; Erratis, ignorantes Scripturam, et virtutem Dei. Christus enim vere in Sacramento existit,sed nullo modo laedi potest; proinde non cadit in terram, non teritur, non roditur, non putrescit, non crematur: ista enim in speciebus illis recipiuntur, sed Christum non afficiunt, licet conjunctae sint species illae cum Christo. Ipsa quoque divinitas nonne ubique est praesens, et tamen nec sordescit in sordibus, nec crematur in flammis, nec putrescit in putrescentibus rebus.
Dices, si vere corpus Domini in Eucharistia est, cadente in Eucharistia in terram, non cadit corpus Domini; ergo separatur in illo casu corpus Domini ab Eucharistia, et unum manet in terra, alterum in altari, vel in manibus ejus, cui cecidit Eucharistia.
Respondeo, corpus Domini non separatur ab Eucharistia, donec species ilice integrae manent, et ideo, si Eucharistia, cadat in terram, corpus Domini in terra erit, sed non dicetur cecidisse; id enim proprie cadit quod corpus est, et corporaliter existit, ac movetur. Quare cadente homine, corpus cadit, anima non cadit, licet per accidens moveatur: sic etiam corpus Domini, quod indivisibiliter manet in Eucharistia, locum mutat cadente hostia, sed non proprie cadit.
Secundo, multi philosophi, ac praesertim Epicuraei, negabant providentiam Dei respectu rerum earum, quae sunt infra lunam, quod dicerent, indignum Deo, ut ad res tam viles procurandas se dejiciat. Sed Christiani ex Scripturis didicerunt, non esse Deo indigum, imo dignissimum, ut absque ullo suo labore, et incommodo erga passeres, foenum et res omnes, quamvis minutissimas benevolentiam suam ostendat. Quod idem nos haereticis dicere possumus: non enim indignum est, sed dignissimum Christo, sine ulla sui laesione ita se nobis praebere, ut summum erga nos amorem ostendat.
Tertio, qui negabant Incarnationem, nulla fere argumenta fortiora sibi videbantur objicere, quam ab indignitate. Hinc Marcionistae apud Tertullianum in libro de carne Christi, objiciebant indignum esse Deo in utero fcemineo includi, poni in praesepi, et alia id genus. Et Nestorius apud Theodoretum, lib. 4. haeret. fabular, et Evagrium lib. i. histor. cap. 2. nihil fortius afferebat, quam, indignum esse, si Deus dicatur bimestris, et bicubitus; quae tamen dici posse videntur, si vere infans aliquando fuit Christus, et simul Deus. Porro Judaei et pagani nihil magis horrebant, et ridebant in Christiana religione, quam indignitatem illam, quod dicerentur Christiani credere in hominem suspensum, et spem habere in homine inter latrones crucifixo, ut videre est apud Justinum in dialogo cum Tryphone, et Minutium Felicem in Octavio. Sed contempsit Ecclesia illorum irrisiones edocta ab Apostolo, i. Corinth. i., mysterium crucis Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam esse, sed ipsis electis, Dei virtutem, et Dei sapientiam. Neque enim ex omnibus Christi passionibus, Divinitas laedi ullo modo potuit, ettamen inde ingens Deo gloria, et summa hominibus utilitas nata est. Idem nos, et multo majore ratione Sacramentariis possumus respondere. Nam major indignitas videtur Christum Deum, et hominem in propria specie, quam in specie panis laedi potuissse. Et praeterea Christus homo in specie panis, nihil omnino patitur: at in specie propria, vere passus est verbera, vulnera, et ipsam mortem, eamque cum summa ignominia in patibulo, atque inter latrones.
Quarto, Ariani, ut oppugnarent Christi Divinitatem, semper objiciebant id requirere honorem Dei Patris, ut ex Ililario colligitur lib. xii. de Trinit. et in lib. contra Constantium. Novatiani quoque (ut Ambrosius refert lib. i. de Pcenit. cap. 2.) ut negarent Ecclesiae potestatem absolvendi peccatores, dicebant, indignum esse, si id hominibus tribuatur, quod est proprium Dei. Sed responderunt Patres, a nullis magis Deum Patrem affici contumelia, quam ab illis, qui non crederent verbis ejus: Hic est Filius meus. Et: Quaecumque solveritis super terram. Idem et nos Sacramentariis respondemus; non enim clarius dixit illa Deus, quam Christus dixerit: Hoc est corpus meum. Non amat Deus ejusmodi patronos, qui nesciant honorem, et dignitatem ipsius tueri, nisi verba ejus corrumpant, et mendacem (quantum in se est) efficiant.
Denique, quia nonnulli vix ferre possunt, Christum quocumque modo posse includi in parva pyxide, cadere in terram, comburi, rodi a bestia; ab ipsis ego libenter discerem an non credant Christum infantulum inclusum vere fuisse primum in angustissino, et obscuro fcemineo utero, deinde fasciis ac pannis involutum? Eumdem non modo cadere in terram potuisse, sed etiam humi saepe jacuisse? eumdem infantulum remoto miraculo et comburi, et a bestia morderi potuisse? Si igitur ista pati potuit in propria specie, et cum laesione, cur mirum videri debet, si similia in specie aliena, et sine ulla laesione eidem accidere posse dicamus? Dixi autem in aliena specie, quoniam absolute non concedimus, Christi corpus in Eucharistia posse comburi, vel corrodi, ne in propria specie Christum haec pati posse significare videamur.
Chapter 64 of 133