Skip to the text

Caput XIV. Refellitur quartus error

Jam vero quartus error de forma panis, ineptissimus est, nec alio fundamento nititur, nisi imperitia}. Existimabant enim auctores ejus erroris, panem rem esse mere artificiosam, quia manibus, et arte hominum fit, et proinde formam panis nihil esse, nisi figuram illam externam, etaccidentariam, quam in Sacramento remanere videmus. At panis non est res mere artificiosa, nec sola arte humana fieri potest, ut fiunt scamma, vestes, sedificia; sed res est naturalis, et actione naturali agentium naturalium ab hominibus applicatorum conficitur. Quemadmodum etiam rana}, scorpiones, apes, calx, vitium, et alia nonnulla humana arte fieri possunt, quai tamen naturalia sunt, ct formam substantialem habent, eo quod ad ea producenda adhibeantur agentia, seu causae naturales.

Porro formam substantialem panis, quam esse in pane praeter figuram externam, jam ostendimus, in Sacramento Eucharistiae non remanere, facile probari potest. Nam aut cum materia sua maneret, aut sine illa; ct si absque illa, aut informaret materiam corporis Domini, aut sine informatione, et separata a materia omni maneret. Si primum, tunc nulla fieret conversio, et coincideret ha}c sententia cum prima. Si secundum, tunc non panis fieret corpus Domini, sed e contrario corpus Domini fieret panis, et Eucharistia formaliter esset panis, non corpus, et Dominus non dixisset accepto pane: Hoc est corpus meum, sed ostenso corpore dixisset, Hic est panis meus: a forma enim res unaquseque accipit esse, et nomen. Si tertium, frustra fieret miraculum hactenus inauditum, ut forma essentialis, ct tamen corpo¬

talis sine materia maneret. Quorsum enim istud miraculum? Nam accidentia quidem externa utiliter manent in Eucharistia ad velandum corpus Domini; at ista forma invisibilis sine ulla causa maneret.

Chapter 68 of 133