Caput XVII. Refellitur error Ubiquis tarum
Dc errore Ubiquistarum fuse tractavimus in libris de Christo, ad quem locum lectorem remittendum putavimus. Hic autem contenti erimus brevissime demonstrare, per figmentum Ubiquitatis, non modo non explicari vel confirmari, sed plane obscurari, et everti Sacramentum Cocnse Domini.
Primo igitur ex Ubiquitate sequitur, Eucharistiam non esse Sacramentum. Sacramenta enim novi Testamenti a Christi institutione pendent, et a ritu, et verbis, quoc ille prsescripsit. At praecipuum quod est in Eucharistia, ab institutione, ritu, et verbis Christi non pendet, si vera est Ubiquistarum doctrina; non igitur Eucharistia Sacramentum Christi est. Propositio conceditur ab omnibus, et supra a nobis in lib. de Sacramentis in genere probata est, nullo ex adversariis dissentiente. Assumptio autem est ipsius Lutheri in lib. quod verba Domini, Hoc est corpus meum, adhuc firmiter stent. Ibi enim affirmat exeo, quod Christus sedet ad dexteram Dei, evidenter sequi ut ejus corpus sit in pane, etiamsi illa verba, Hoc est corpus meum, neque a Christo dicta fuissent, neque scripta essent. Et quamquam id Lutherus non diceret, tamen aperte sequeretur ex ejus sententia. Si enim ex unione hypostatica Christi corpus est ubique, certe fuit in pane ante Sacramenti institutionem, neque ab ea ullo modo pendet preesentia ista Christi in ccena.
Dicent fortasse, Sacramentum Ccena; pendere ab institutione, et verbis Christi quantum ad symbola panis, et vini, qua? non essent symbola, nisi a Domino aci hoc instituta fuissent. Sed hoc est incidere in sententiam Sacramentariorum, ob quam cavendam, inventa erat Ubiquitas. Nam Sacramenta et eorum efficacia et veritas integre pendent ab institutione et verbis Christi. Si ergo ab institutione et verbis Coeme non pendent, nisi symbola illa, et eorum significatio; ergo Sacramentum coeme nihil omnino est, nisi symbolum externum significans corpus Christi: et proinde illa verba, Hoc est corpus meum, quibus hoc Sacramentum conficitur, exponenda erunt, ut Sacramentarii faciunt, per illa, Hic panis significat corpus meum, vel est signum corporis mei.
Secundo, ex Ubiquitate sequitur, Christi corpus non posse vere manducari ore corporali, sed solum ore spirituali per fidem et gratiam, seu energiam et effectum; et consequenter non posse manducari, nisi apiis. At haec est ipsissima haeresis Sacramentariorum, ob quam destruendam Ubiquitas in mundo apparuit. Quod id sequatur, sic ostendo. Quod est ubique, non potest moveri, nec transire de loco ad locum; ergo licet corpus Christi sit in pane, tamen non manducatur, cum panis manducatur, quia non movetur, nec transit cum pane e manu ad os, et ab ore ad stomachum: nam etiam antea erat in ore et in stomacho, priusquam panis eo veniret. Et explicatur exemplo Dei. Deus ubique est, et quia ubique non movetur cum rebus, in quibus est, nec per se, nec per accidens; et ideo licet sit in pane, non tamen manducatur, cum pane; licet in aere, non tamen attrahitur cum aere intra pectus, neque ejicitur cum respiramus. Et confirmatur. Nam si corpus Domini, quia est in pane, cum pane manducatur, ergo quia in terra cum terra calcatur; et quia est in ligno, cum lignocomburitur; et quia est in saliva, cum saliva expuitur. At haec et similia, falsa esse constat. Quod si Christi corpus re ipsa et ore corporali non sumitur, sequitur aut esse inanem Ccenam Domini, aut saltem spiritualiter sumi per energiam, et per fidem, et solum a piis, qui habent fidem, et hoc est quod volunt Calvin istse.
Tertio, etiamsi posset sumi corpus Christi ore corporali, cogentur nihilominus fateri, nullum esse fructum Coena3 Domini, nisi energiam quamdam, ut dicunt Calvinistae. Nam si Christi corpus est ubique, non egemus Coena Domini, ut Christi corpus habeamus, neque opus est ad Ecclesiam ire, aut parare se ad
Communionem, aut institutionem audire, sed possumus domi nostrae in pane, et vino, et in quolibet cibo, imo et in aere quem inspiramus, Christi corpus habere. Quorsum igitur Caena Domini? quid illa nobis prodest?
Lutherus hoc argumentum sibi. ipse objecit, in lib. quod verba Domini firmiter stent: ac respondit, Christi corpus esse ubique, sed non posse ubique capi, sed solum in ea re, quam ipse ad hoc instituit. Et ponit exemplum de radiis solaribus, qui licet undique nos circumdent et impleant, cum in sole consistimus, tamen non possumus ex eis cistam implere, et nobiscum deferre. Similia dicit in serm. de Eucharistia, ubi docet Christi corpus esse ubique, sed non debere quaeri, vel accipi citra verbum ejus: verbum autem non dicit Christi corpus debere quaeri, vel accipi, nisi in pane Ccenae Domini. Nam etiam in laqueo (istis enim exemplis novus Propheta mirifice delectatur) est, et tamen non debeo collum in laqueum injicere, et longam litteram facere; quia verbum Dei hoc non dicit.
At haec omnia frustra dicuntur. Nam aut vult Lutherus corpus Domini, quod ubique est, non ubique posse utiliter haberi, aut simpliciter non posse ubique haberi. Hoc autem, quod posterius dixi, nulla ratione defendi potest. Nam quod ubique est, impossibile est non ubique haberi; implicat enim contradictionem, ut habeam panem, et non habeam in illo corpus Domini, si ubique ut corpus Domini. Neque exemplum de radiis solaribus ad rem facit: radii enim illi non sunt ubique. Neque valet quidquam illa ratio de verbo Dei. Nam aut verbum Dei docet, Christi corpus esse ubique, vel non: si non id docet, ergo temere Lutherani elocent Ubiquitatem: si vero id docet, ergo non citra verbum, sed plane eluce verbo ubique Christum habemus, et sumimus. Sed verisimile est Lutherum id intellexisse, quod primo loco posuimus, nimirum, non ubique, sed solum in Coena, Christi corpus haberi utiliter, et efficaciter: nam ita exponit Brentius in lib. de duabus naturis, et Ascensione Christi. Dicit enim corpus Domini esse ubique personaliter, sed in Coena esse etiam definitive, id est, ex definitione, et decreto Dei; qui modus essendi addit solum efficaciam, nam in Coma Domini sumitur efficaciter, et nusquam alibi. At quid 'est hoc aliud, nisi Calvinismum inducere, dum oppugnare conaris? Nam hoc modo nihil habemus in Coena, quod non habeamus extra Gcenam, nisi efficaciam quamdam; et proinde vi Coeme non sumi corpus, sed energiam ejus, quae est Calvini sententia.
Quarto, dogma est a Lutheranis omnibus receptum, corpus Domini non esse in Eucharistia extra usum, id est, non esse nisi dum sumitur: et ea de causa non servant species consecratas, neque deferunt ad aegrotos. At Ubiquitas destruit istud dogma: si enim corpus Domini ubique est, erit etiam ante usum in pane.
Ridicula autem responsio Smidelini est in libro adversus Albertum Sperlingum, ubi dicit: « Quod aiunt Lutherani, corpus Domini non esse in Eucharistia extra usum, non intelligi de praesentia, sed de distributione, quia nimirum non distribuitur extra usum. » At vel Smidelinus loquitur de quocumque usu in genpre, vel de usu Coenae Domini, id est, de ritu illo, quo utimur in consecratione, et distributione Eucharistiae. Si de quocumque usu, idem est dicere non distribui extra usum; et non distribui, nisi cum distribuitur; quod est certum, sed nunquam fuit in controversia. Si de usu, et ritu Ccenae Domini, falsum est non distribui corpus Domini extra illum usum. Nam quidquid porrigimus, seu distribuimus in quocumque loco, in eo distribuimus corpus Domini, si corpus Domini ita est ubique, ut tamen distribui possit. Nam (ut supra demonstravi) quod est ubique, non potest distribui, cum necessario sit immobile.
Quinto, accedat confessio ipsorum Ubiquistarum, qui et si valde urgeant Ubiquitatem, tamen satis aperte indicant, se coactos inopia rationum ad eam confugisse. Nam Brentius in libro qui inscribitur: Recognitio' Brentii; aperte fatetur, non posse Lutheranos evadere quin cogantur admittere consecrationem Papistarum, nisi ponatur ista Ubiquitas. Itaque videmus, Ubiquitatem non per se placere, sed solum quia non habent quod dicant, quando ab eis petitur, unde fiat, ut corpus Domini sit in Eucharistia, si rejicitur consecratio.
Illyricus autem in libro de mystica Sacramentali, et externa praesentia corporis Domini in Coena, dicit oportere admittere Christi praesentiam in Ecclesia, etiam hic in terris secundum humanam naturam, quia alioqui Ecclesia careret capite, et cogeretur admittere ejus Vicarium, id est, Papam. Quare Ubiquitas ista, non ideo placuit Illy¬
rico, quia sit in se valde speciosa, sed quia videtur conferre aliquid contra Papam.
Kemnitius quoque in 2. parte Exam. cap. 4. sess. 13. et liber Concordiae corporis Domini in Eucharistia non esse ponendum in Ubiquitate, seil in verbis Domini: Hoc est corpus meum, et tamen postea, cum ad rem venitur, quia non possunt reddere ullam rationem illius praesentiae, cum rejecerint consecrationem, ad Ubiquitatem confugiunt, eamque totis viribus tuentur. Sed de his satis.
Chapter 71 of 133