Skip to the text

Caput XVI. Reffellitur error Joannis Pansiensis

Sextus error Joannis Parisiensis iisdem argumentis refellitur, quibus error praecedens Ituperti: et praeterea habet aliud majus incommodum, quod vult panem immediate assumi a corporeDomini. Multi enimnon sine causa dubitant an possit fieri, ut creatura creaturam hypostatice assumat. Et praeterea corpus Domini in Christo caret propria personalitate; quomodo igitur poterit aliis communicare, quod in se non habet?

Sed nec obtinet iste error, quod cupit, nimirum, ut possit dici vere: Panis est corpus, et non cogamur admittere, panem esse Deum. Nam adhuc posita illa assumptione panis a Vpybo mediante corpore Christi, non est vera propositio, Panis est corpus: siquidem corpus, ut hic sumitur, est pars quaedam naturae humanae, et proinde non potest praedicari, vel de toto, vel de altera parte coassumpta. Sicut enim non dicimus: Deus est corpus Christi, nec Divinitas est corpus Christi, sed solum, Deus est homo / ita non posset dici, Panis est corpus Christi, vel essentia panis est corpus Christi; licet in eodem supposito subsisterent. Quomodo etiam non dicimus, Digitus est manus, vel annulus est digitus; licet digitus mediante manu in corpore subsistat, et annulus mediante digito sit in manu. Et praeterea posita illa assumptione, poterit omnino vere dici,

panis est Deus, et Deus est panis; quod est alterum incommodum, quod Joannes ille vitare cupiebat. Nam licet panis a Ycrbo assumatur mediante solo corpore Christi: tamen quia Yerbum indivisibile est, a toto Yerbo assumitur, et in toto Verbo subsistit ille panis, perinde plane, ac si mediante tota humanitate Christi assumeretur; quare vere dicetur Deus Verbum esse panis. Nec similitudo fEthiopis repugnat: nam si candor, qui est in dentibus yEthiopis, mediantibus dentibus in toto corpore existeret, totus JEthiops diceretur candidus. Yide plura apud Durandum in iv. dist. 10. qusest. i.

Chapter 70 of 133