Skip to the text

Caput XIII. Refellitur error Durandi

Tertius error eorum, qui volunt solam materiam panis remanere, pugnat in primis expresse cum Tridentino Concilio sess. xm. cap. 4. et canon. 2. ubi legimus, mutationem fieri totius substanti® panis in corpus Domini: et cum Concilio Constantiensi sess. 8. ubi reprobatur secundus 'error Wiclefi, qui erat, accidentia non manere sine subjecto. Nam ex sententia Durandi, si materia panis manet, manent etiam accidentia omnia in suo subjecto: subjectum enim accidentium materia est, ex sententia meliorum philosophorum. Imo etiam cum Concilio Lateranensi pugnare videtur h®c Durandi sententia. Neque enim Concilium illud transubstantiari dixisset panem in carnem, nisi totam panis substantiam mutari, significare voluisset: illa autem mutatio, quam Durandus inducit, non transubstantiatio, sed transformatio dici potest. Itaque sententia Durandi h®reticaest, licet ipse non sit dicendus h®reticug, cum paratus fuerit Ecclesi® judicio acquiescere.

Secundo, refellitur h®c sententia. Nam vel informaretur materia panis sola Christi anima, vel tota Christi humanitate. Utrumque autem est apertissime falsum. Non enim ullo pacto dici potest informari materiam illam tota Christi humanitate: nec enim fingi potest, quomodo materia informetur a materia; materia enim potentiam habet ad formam, non ad materiam. Sed neque hoc Durandus dicit, qui vult conversionem panis similem esse nutritioni. Ac nec potest dici, materiam panis a sola Christi anima informari: nam illud compositum ex materia panis, et anima Christi, non esset caro, at certe non esset illa caro, qu® de Virgine sumpta est, et in cruce suspensa. Scriptura vero disertis verbis affirmat, Eucharistiam esse carnem illam, qu® crucifixa est, Joannis vi: Panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita. EtMatth. xxvi: Iloc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.

Dicet aliquis pro Durando: Per concomitantiam erit in Sacramento etiam caro illa, qu® de Virgine sumpta est, Sed hoc non sufficit ad Scripturas veritatem: Scriptura enim testatur id, quod ex vi Sacramenti est in Eucharistia, esse corpus illud, quod pro nobis ad mortem traditum est: debet igitur non per concomitantium, sed ex vi Sacramenti esse in Eucharistia caro illa Domini, quae de Virgine sumpta est.

Tertio, vel materia panis accedit reliquo corpori Christi, et in eo manet; vel accedit, sed non manet; vel non accedit. Si accedit, et manet, ergo quotidie augetur, et crescit corpus Domini, et jam in immensam molem excrevit: si accedit, et postea recedit, ergo quotidie crescit, et decrescit, quod sane quis ferat? si non accedit, ergo tria sunt Christi corpora re ipsa distincta; unum de Virgine sumptum, alterum conflatum ex materia panis, et Christi anima; tertium ex materia vini, et forma sanguinis Domini. Ecce qualia figmenta Patribus omnibus contraria Durandi temeritas admittere cogitor.

Quarto, si materia manet, et Christi anima informatur: ergo dimensiones panis, dimensiones Christi erunt; ergo extense, et corporaliter corpus Christi in loco erit; ergo vere, et proprie dividi, calefieri, corrumpi poterit. Dices: Non poterit, quia gloriosum est, et incorruptibile. At hoc ipsum probat argumentum, corpus illud non esse gloriosum, et incorruptibile, aut certe corpus gloriosum et incorruptibile leedi, et corrumpi posse: experimur enim consecratum panem, qui per Durandum est materia panis, Christi anima informata, dividi, alterari, corrumpi.

Sed videamus, quid pro se Durandus afferat. Ille satis apposite ad persuadendum probat. Primo, sententiam contrariam esse impossibilem. Secundo, suam esse possibilem. Tertio, suam reipsa esse veram.

Primum hoc pacto probat: « Conversio fieri nequit, nisi manente materia, seu subjecto in utroque termino conversionis. Hoc enim interest inter creationem, annihilationem, et conversionem, quod in creatione fit, quod non erat; in annihilatione desinit esse id, quod erat: in conversione transit aliquid de uno esse ad aliud: oportet igitur ut remaneat id, quod transit. »

Respondeo, hoc argumentum tolerabile esset, si ab ethnico philosopho fieret. Vero enim naturaliter fieri nequit conversio, nisi

manente materia: nec enim possunt agentia naturalia materiam ipsam producere. At Christiani, qui certa fide tenent Deum ex nihilo fecisse materiam, et eam in nihilum posse redigere: mirum profecto est, si non credant ab eodem omnipotente Deo posse mutari materiam, et quodlibet in quodlibet, ex creatis rebus videlicet: nam in Deum nihil verti potest, nec ipse in aliud, siquidem repugnat actui puro omnis potentia passiva. Ad argumentum ergo dico, conversionem posse fieri totius in totum; distingui autem eam ab annihilatione, et creatione, quia per conversionem una, et eadem actione ex uno fit aliud, cum per creationem ex nihilo fiat aliquid, per annihilationem ex aliquo nihil.

Secundum probat Durandus hoc modo:

« Christus post resurrectionem vere manducavit, Luc. ult. et proinde vere nutritus est; ergo potest verti in corpus ejus gloriosum panis per modum nutritionis. »

Respondeo, Christum post resurrectionem vere comedisse, quia vero palato, verisque dentibus, et lingua verum cibum sumpsit, et ad stomachum trajecit. Sed potuit non inde nutriri, sed eum cibum in aerem convertere; id quod indicare videtur Beda in comment. cap. ultimi Lucae, ubi ponit hanc similitudinem intermanducationem nostram, qui ex indigentia manducamus, et illam Christi, quae ex potestate facta est: « Sicut, inquit, aliter aquam terra sitiens absorbet, aliter solis radius candens: sic etiam aliter nos manducamus, aliter ille manducavit. » Porro terra vere sibi adjungit aquam, et ea juvatur, et pinguescit: solis autem radius non sibi adjungit aquam, quam absorbet, sed eam in auram, et vapores dissolvit. Posset etiam dici cum Joanne a Lovanio, in lib. de corpore Domini, Christum vere nutritum eo cibo post resurrectionem, sed sine ulla accessione, vel mutatione sua: potuit enim totum eum cibum vertere in carnem suam praeexistentem, ita ut nec materia, nec forma panis remaneret. Sed prior solutio facilior est.

Tertium probat Durandus ex Damasceno lib. iv. de fide, cap. 14. cui possumus addere Gregorium Nyssenum in orat. Catech. cap. 37. et Thcophylactum in cap. vi. Joannis, qui dicunt eo modo mutari nunc panem in carnem Christi per consecrationem, quo rnutabatur olim, dum ipse in terris viveret, per nutritionem.

At Patres illi similitudine nutritionis utuntur, ut veram, et realem mutationem ostendant, "non autem, ut in omnibus similia esse velint consecrationem, et nutritionem; neque exempla, et similitudines id unquam exigunt, ut in omnibus omnino conveniant.

Chapter 67 of 133