Skip to the text

Caput XX. Transubstantiatio probatur testimoniis Patrum

Jam testimoniis veterum Patrum res eadem est demonstranda, id quod necessario faciendum est: siquidem adversarii jactant, transubstantiationem, non fuisse cognitam ante annum Domini 1200, id est, usque ad Concilium Lateranense sub Innocentio III.

Lutherus in lib. de Captivit Babyl. cap. i. non semel affirmat, transubstantiationem esse inventum S. Thoma}, et opinionem Thomistarum, et ibidem indicat eam opinionem probatam fuisse a Papa, in cap. Firmiter, quod caput depromptum est ex Concilio Lateranensi sub Innocentio III, ubi Lutherus turpiter labitur in historia: siquidem S. Thomas nondum natus erat, cum ederetur cap. Firmiter, et Concilium illud celebraretur. Constat enim Concilium celebratum anno 1215, sanctum vero Thomam natum postea anno 1224. Petrus Martyr in libro contra Stephanum Gardinerum objecto 128, Innocentium III, cum Concilio Lateranensi facit auctori m primum transubstantiationis, tum quoad nomen, tum etiam quoad rem. Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. § 15. eodem respexit, cum ait, tempore S. Bernardi nondum innotuisse orbi transubstan-

tiatjonem. Idem quoque significat Martinus Kemnitius in. 2. par. Exam. Concil.Trident. sess. xiii. cap. 4. ubi dicit, tempore Petri Lombardi nihil certi de hac re fuisse in Ecclesia.

Igitur ad hoc mendacium refellendum, adducenda erunt testimonia Patrum ab Apostolorum tempore, usque ad tempora Innocentii III, sive ad annum Domini 1200. Prima retate post Apostolos ab anno Domini 100 ad 200, floruerunt Justinus et Ireneeus. Justinus in Apologia 2. prope extrema, dicit, eum cibum ex quo carnes nostrae aluntur, id est, panem prece verbi Dei sanctificatum, esse carnem Domini. Ireaenus lib. iv cap. 34 « Quomodo, inquit, constabit eis eum panem, in quo gratiae actae sunt, esse corpus Domini sui,etc.» Uterque igitur vult hanc propositionem esse veram, panis consecratus est corpus Domini. Atqui haec vera esse non potest, sine mutatione Panis in corpus Domini, neque enim panis manens panis, esse potest corpus Domini, ut supra ostendimus; igitur mutatio fit, et eo modo panis mutatus, vere est corpus Domini.

Ab anno 200 ad 300, floruerunt Tertullianus et Cyprianus. Tertullianus lib'. iv. in Marcionem: « Acceptum panem, inquit, corpus suum facit, dicendo: Hoc est corpus meum. » At quomodo potuit panis fieri corpus sine sui mutatione? Cyprianus in serm.de Cnena Domini: « Panis iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus omnipotentia Verbi factus est caro.» Hic plane vides, panem mutari quoad faturam seu substantiam, et tamen effigiem, id est, accidentia remanere; et hoc est quod vocamus transubstantiationem.

Ab anno 300 ad 400, floruerunt Cyrillus Hierosolymitanus, Ambrosius, Gregorius Nyssenus et Gaudentius. Cyrillus catechesi 4. mystagog. « Aquam, inquit, aliquando mutavit in vinum, et non erit dignus, cui credamus, quod vinum in sanguinem transmutari t. » En realem mutationem. Paulo infra: «Sub specie panis datur tibi corpus et sub specie vini datur tibi sanguis. » En accidentia panis, quse remanent. Et infra: « Hoc sciens, et pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur a nobis, non esse panem, etiamsi gustus panem esse sentiat. » En absentiam substantiae panis, manente colore, et sapore, et proinde integram transubstantiationem.

Ambrosius lib. de iis, qui initiantur mysteriis, e. ix. « Quantis utimur exemplis, ut probemus, non hoc esse, quod natura formavit, led quod benedictio consecravit? rnajoremque vim esse benedictionis, quam natura?, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. » Ecce non manet panis, quem natura formavit, et tamen accidentia manent, ut experimento constat; ergo substantia mutata est, accidentibus non mutatis.

Grego rius Nyssenus in orat, magna catechetica, cap. 37. «Recte Dei verbo sanctificatum panem in Uei Verbi corpus credimus immutari. » Et infra: « Ila?e autem tribuit virtute benedictionis in illud (corpus Domini) rerum qua? videntur (panis et vini) naturam mutans. » Ethic vides naturam panis mutari, manente specie exteriore: nam ideo dicit mutari naturam rerum, quse videntur.

Gaudentius tract. 2. de Exodo: « Ipsa naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus, quia et potest, et promisit, efficit proprium corpus, et qui de aqua vinum fecit, de vino sanguinem suum facit. »

Ab anno 400 ad 500, floruerunt Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus Alexandrinus, et Eusebius Emissenus, Joannes Chrysostomus homil. 83. in Mattii. « Non sunt humana? virtutis opera proposita: nos ministrorum locum tenemus; qui vero sanctificat ea, et immutat, ipse est. » Et homil. de Eucharistia in Enca?niis: «Num vides panem, num vinum? num sicut reliqui cibi in secessum va~ dunt? absit: ne sic cogites. Sicut enim si cera igni adhibita, illi assimilatur, nihil substantia? remanet, nihil superfluit: sic et hic puta mysteria consumi corporis substantia.» Hic etiam videmus totam substantiam mysteriorum, id est, panis consecrati, consumi ab adveniente substantia corporis Domini, ut ceram ab igne: et tamen manere exteriorem speciem panis, ut sensus ipsi testantur.

Augustinus in serm. quem citat Beda in cap. 10. prioris ad Corint.: « Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. » Adverte, non dixisse Augustinum, Panis est corpus Christi, ut Lutherani loqui solent, sed «Fit corpus Christi.» Quse verba mutationem significant panis in corpus; ut quidem Zwingliani utcumque respondere possent, mutatione significationis ex pane fieri corpus: at Lutherani quid respondere possint, nescio. Nam ipsi volunt realiter corpus Domini adesse in Coe. na: Au¬

gustinus autem dicit, panem fieri corpus, proinde fateri debent ex Augustini sententia, panem reipsa converti in corpus. Item serm. 28. de verbis Domini: « Dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur, panis dicetur; ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in oratione Dominica ait, Panem nostrum? panem quidem dixit, sed ett.o^iov hoc est, supersubstantialem: non iste panis, qui vadit in corpus, sed ille panis vitee eeterna? qui anima? nostra? substantiam fulcit. » Thomas Waldensis tom. n. cap,. 83. citat alium locum ex lib. Augustini de corpore Domini, quem dicit se transcripsisse ex antiquissimo libro, antiqua valde manu descripto: « Nec credendum est, inquit, quod substantia panis vel vini remaneat; sed panis in corpus Christi, et vinum in sanguinem vertitur, solummodo qualitatibus remanentibus. » Suspicor eum librum non Augustini, sed Alcuini esse: nobis tamen satis est antiqui auctoris fuisse.

Cyrillus Alexandrinus in epist. ad Calosyrium: « Ne horreremus carnem, et sanguinem apposita sacris altaribus, condescendens Deus nostris fragilitatibus influit oblatis vim vitee, convertens ea in veritatem propria? carnis, ut corpus vita? quasi quoddam semen inveniatur in nobis. »

Eusebius Emissenus, seu quicumque auctor fuit, serm. de corp. Domini: « Quando benedicenda? verbis coelestibus creatura? sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione summi numinis consecrentur, substantia illic est panis et vini; post verba autem Christi, corpus et sanguis est Christi. Quid mirum est autem, si ea qua? verbo creare potuit, possit creata convertere ».

Ab anno 500 ad 600. floruit S. Remigius Remensis, qui in cap. 10. prioris ad Corinth. sic loquitur: « Caro, quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero virginali, in unitate sute persona?, et panis, qui consecratur in altari, unum corpus Christi sunt; sicut enim illacaro corpus Christi est, ita istepanis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora, sed unum corpus. »

Post annum Domini 600, Gregorius Papal, teste Paulo Diacono in ejus vita, ita coram populo locutus est: « Pra?scius conditor nostra? infirmitatis, ea potestate, qua cuncta fecit ex nihilo, panem et vinum aqua mixtum manente propria specie, in carnem et sanguinem suum spiritus sui sanctificatione convertit. »

Post annum Domini 700, Beda in serm. de Epiphania: « Panis et vini creatura in Sacramentum carnis et sanguinis ejus, ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur. » Nota, per Sacramentum intelligi ipsum corpus sub specie panis existens: nam alioqui non opus esset ineffabili Spiritus sanctificatione, si sola significatione panis mutaretur. Praeterea idem Beda in lib. de mysteriis Missae, quem citat Thomas Waldensis tone. n. cap. 82. « Ibi, inquit, forma panis videtur, ubi substantia panis non est: nec est ibi panis alius, quam panis, qui de cado descendit. »

Joannes Damascenusin ivlib. de fide, cap. 14: « Panis, vinumque et aqua per invocationem, et adventum Spiritus sancti, supernaturaliter transmutatur in corpus et sanguinem Christi, ct non sunt duo, sed unum et idem. »

Post annum Domini 800. multi scripserunt Theophylactus in cap. vi. Joannis: « Transformatur arcanis verbis panis ille per mysticam benedictionem, et accessionem sancti Spiritus, in carnem Domini. »

Strabus auctor Glossae ordinariae in Glossa cap. xi prioris ad Corinth. « Nos, inquit, incerta relinquentes, quod ex auctoritatibus certum est, profitemur, scilicet substantiam panis et vini, in substantiam corporis et sanguinis Dominici converti: modum vero conversionis nos ignorare non erubescimus fateri. Quae autem remanent de priori substantia accidentia, scilicet color, sapor, forma, pondus, nec ipsum corpus Christi afficiunt, nec in eo fundantur. »

Alcuinus, qui floruit circa annum Domini 800, in lib. de divinis officiis, cap. de "Missa, exponens illa verba canonis: Ratam, rationabilem, etc. «Panis, inquit, per se irrationabilis est, sed orat Sacerdos, ut ab omnipotente Deo consecratus, rationabilis fiat transeundo in corpus Filii sui. » Et infra: « Consulens Deus infirmitati nostrae, qui non solemus carnes crudas. manducare, et sanguinem bibere, facit ut in pristina remaneant forma duo illa munera; et est in veritate corpus Christi et sanguis. »

Remigius Altisiodorensis in Psal. xxi: « Panis et vinum a Christiana veritate dicuntur non. quod naturam panis et vini post consecrationem in se retineant, nisi quantum ad speciem ct saporem, et odorem: illi namque qui carnem in utero Virginis assumptam

Verbo suo personaliter et ineffabiliter unire potuit, qui etiam mortalia corpora nostra imperii sui potentia faciet immortalia, panis et vini materiam in sui corporis et sanguinis naturam transferre possibile est. »

Amalarius Trevirensis ln lib. m. de Ecclesiastic. offic. cap. 24: « Hic credimus naturam simplicem panis et vini mixti verti in naturam rationabilem, scilicet corporis ct sanguinis Christi. »

Paschanius Corbeiensis in lib. de corpore ct sanguine Domini, cap. i: « Licet figura panis et vini hic sit, omnino nihil aliud, quam caro Christi, et sanguis post consecrationem credenda sunt. » Si nihil aliud; non igitur substantia panis et vini.

Sed omittenda non est elegantissima et acutissima responsio Kemnitii ad hunc locum. Nam in fine disputationis de transubstantiatione. in 2. par. Exam. Goncil. Trident. sess. xiik cap. 4. volens exemplo quodam ostendere, quid se respondendum ad loca Patrum objicit sibi hunc locum, tamquam Ambrosii (cum tamen non Ambrosii, sed Paschasii sit) ac respondet, nihil aliud credendum esse in Eucharistia, quam carnem et sanguinem Domini: non quod panis ibi non sit, sed quia panis non creditur, sed videtur: corpus autem Domini sola fide apprehenditur. At si id voluit dicere Paschasius; ergo ante consecrationem panis non videbatur, sed credebatur: ipsa enim dicit, post consecrationem non credi, nisi corpus. Et cur, obsecro, idem auctor praemisit, Deum onmia posse convertere et mutare pro arbitrio?

Post annum Domini 900, floruit S. Fulbcrtus Carnotensis, qui inepist. ad Adeodatum: « Dubitari, inquit, nefas est, ut ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt, si pari potentia in spiritualibus Sacramentis terrena materies naturam ct meritum generis sui transcendens, in Christi substantiam commutetur, cum ipse dicat: Hoc est corpus meum; et paulo post: Hic est sanguis meus. Si Deum omnia posse credis, ct hoc consequitur ut credas, nec humanis disputationibus discernere curiosus insistas, si creaturas quas de nihilo potuit creare, has ipsas multo magis valeat in excelsioris naturae dignitatem convertere, et in sui corporis substantiam transfundere. »

Atque hactenus de Patribus, qui floruerunt primis mille annis, antequam haeresis Berongarii oriretur: nunc subjiciemus eadem brevitate eorum testimonia, qui scripserunt duobus posterioribus sseeulis, qui omnes ut manifestam hteresim refellunt, remanentiam panis et vini in Eucharistia. Igitur ab anno 1000 ad 1100, hi scripserunt. Lantfrancus in lib. de corpore et sanguine Domini: «Ecclesia Christi, inquit, panem in carnem, vinum converti credit in sanguinem. >> Et infra: « Confitetur Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, panem et vinum ad sacrandum proponi in altari, sed inter sacrandum incomprehensibiliter, et ine habiliter in substantiam carnis et sanguinis commutari.

Adelmannus in epist. ad Berengarium: « Qui dixit in principio: Fiat lux et facta est lux de nihilo: non potuit dicendo depane: Hoc est corpus meum; ita fieri efficere? Et qui tacita virtute aquam convertit in vinum: non efficacius poterat (si quid tamen efficacius de Deo dici debet) sonante velociter eadem virtute, vinum ipsum in sanguinem suum transferre? »

Hugo Lingonensis in epist. ad Berengarium: «Sicut non capis, quomodo Verbum caro factum est; sic non potes iterum capere, quomodo panis iste mutetur in carnem et vinum in sanguinem transformetur, nisi te docuerit omnipotentise fides. »

Guitmundus Aversanus lib. 3. contra Berengarium: « Nunc, inquit, contra illos habenda est ratio, qui Ecclesia) rationibus expugnati, jam quidem negare nequeunt, substantiam corporis Christi cibo inesse Dominico: panem tamen et vinum per verba Salvatoris in carnem ejus, et sanguinem verti nequaquam credentes, sed Christum pani et vino commiscentes, tamquam subtiliori ratione beer esi m alteram condiderunt. » Videsiie hseresim appellari eam sententiam, quam nunc Lutherani defendunt, et tamen nondum natus erat Innocentius III.

Anselmus Cantuariensis in lib. de corpore Domini apud Joannem Garetium (nec enim librum ipsum Anselmi adhuc videre potui):

« Contra omnem scecularis philosophia) rationem, et intellectum mutata panis substantia in aliam substantiam adquoddam mysterii obsequium qua)dam accidentia, qua) illi inferebant, sic transtulit non mutata, ut corpus Domini (licet adsit albedo) non faciat album, nec rotunditas rotundum. »

Ab anno Domini 1100 ad 1200, sequentes auctores floruerunt. Algerus lib. i. de corp. Domini cap. 7. sic in titulo posuit:

« Quod remanentibus qualitatibus suis substantia panis, et vini in verum corpus Christi

mutetur ». Et ibidem, et cap. 8. fuse docet, cur Deus noluerit substantiam panis manere, et cur voluerit accidentia manere. Petrus Cluniacensis in lib. de sacrificio, et transubstantiatione contra Hernicum, et Petrum Bruis: « Hoc sacrum, et salutare Sacramentum aliud esse videtur, et aliud est; per virtutem Verbi divini substantia (ut jam ssepe dictum est) mutata, specie reservata. » Ubi etiam fuse docet, omnino esse credendum, per consecrationem mutari substantiam panis, et accidentia remanere, exemplis plurimis in medium adductis, quibus probat id non esse impossibile. Hugo Victorinus lib. ir. de Sacrament. par. 8, cap. 7: « Videtur, inquit, species panis, et vini, et substantia panis, et vini non creditur: creditur autem, substantia corporis, et sanguinis Christi, et tamen species non cernitur. » Et cap. 9: « Per verba sanctificationis vera panis, et vera vini substantia, in verum corpus et sanguinem Christi convertitur: sola specie panis et vini remanente, et substantia in substantiam transeunto. Conversio autem ipsa non secundum unionem (Nota contra Lutheranos) sed secundum transitionem credenda est. » Petrus Lombardus lib. 4. sentent. dist. 11, Iit. D: « Post consecrationem, inquit, non est substantia panis, vel vini, licet species remaneant. » Euthymius Zigabenus in cap. 26. Matth.: « Panem, inquit, et vinum ineffabiliter transmutat in ipsum corpus, et sanguinem suum. »

Habemus triginta duos probatissimos testes, quorum postremi quinque tempore S. Bernardi, omnes autem ante Innocentium III floruerunt. Ex quibus colligimus, primo, verissimum esse quod ait Concil. Trident. sess. xm. cap. 4. Ecclesia) Catholica) semper fuisse persuasum, ita transmutari panem in corpus Domini, ut substantia panis recedente, sola maneret Christi caro sub accidentibus panis. Secundo, mendacia esse impudentissima tum Lutheri, tum Lutheranorum, qui hanc mutationem excogitatam esse volunt, vel ab inn.ocentio III, vel a S. Thoma. Tertio, mentiri Calvinum, cum lib. iv. Instit. cap. 17. g, 14. de hactransubstantiatione sic loquitur: « Vetustatis patrocinio, quod evidenti Dei Verbo ssepe opponere audent, in confirmando isto dogmate destitui palam est. Nec enim ita pridem excogitatum fuit, ignoratum quidem non melioribus illis sseculis modo, quibus purior adhuc vigebat religionis doctrina; sed cum jam admodum inqui-

nata esset illa puritas. Nemo est veterum, qui sacra Coense symbola non fateatur disertis verbis panem, et vinum esse, et si (ut dictum est) variis epithetis illa interdum insigniunt ad commendandam mysterii dignitatem. » Haic ille: cui satis fuit dixisse; nam probare quod dicebat, et vel unum ex Patribus testem adducere, indignum erat gravitate tanti haeresiarchae.

Chapter 74 of 133