Caput VII. Solvuntur objectiones adversariorum
Duo sunt adversariorum argumenta praecipua. Unum ex Augustino in epistol. 57 ad Dardanum, quod et a Calvino, et a Petro Martyre millies repetitur; sic enim Augustinus loquitur: «Non potuit obtinere quantitas corporis, quod potuit qualitas; nam ita distantibus partibus, quse simul esse non possunt, quoniam sua quseque spatia locorum tenent, minores minora, et majora majores, non potuit esse in singulis quibusque partibus tota, vel tanta, sed amplior est quantitas in amplioribus partibus, brevior in brevioribus, et in nulla parte tanta, quanta per totum. » Et infra: « Spatia locorum tolle corporibus, et nusquam erunt; et quia nusquam erunt, nec erunt. » Et supra jam dixerat, destrui naturam humanam Christi, si non detur ei certum spatium, quo more aliarum rerum corporatarum contineatur.
Respondeo: Augustinus in ea epistola qusedam dicit de corpore Christi, qusedam de corporibus generatim, quse non sunt confundenda. De corpore Christi docet, illud non esse ubique diffusum, ita ut forma, et figura humana careat; id enim esset naturam ejus destruere. Sic enim loquitur initio epistola: « Hinc fortasse intelligendum dicis. Paradisum quasi in aliqua coeli parte compositum; aut quia ubique Deus sit, hominem quoque illum qu i in Deo sit, ubique esse diffusum. » Et infra hoc ipsum refellens: « Si venturus est, inquit, illa Angelica voco testante, quemadrmoduin ire visus est in coelum, id est in eadem carnis forma, atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus: cavendum est enim, ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non est autem consequens, ut quod est in Deo, ita sit ubique ut Deus. » Hsec ille: nec alia dicit de corpore Christi in particulari.
Hac autem directe pugnant cum sententia
Ubiquistarum Lutheranorum, qui per unionem hypostaticam, ita Christi corpus ubique diffusum esse volunt, ut nusquam servet figuram, formam et situm humano corpori convenientem: quod est (ut Augustinus dicit) destruere naturam humanam Christi. At nos fatemur Christi corpus non esse ubique diffusum; et ubicumque est, habere suam formam et figuram humanam, et partium situm, ac dispositionem; quamvis heec figura, forma, dispositio partium in coelo conspiciatur, ubi locum replet; in Sacramento autem sit quidem, sed non repleat locum, nec videri a nobis possit: quemadmodum etiam ut supra diximus, non caruit figura, et forma Christus, cum se non semel inv:sibilem fecit; neque carne, et ossibus caruit, quando super aquas ambulavit, et per clausas portas intravit.
Jam vero de corpore generatim duo dicit Augustinus. Primo corpora magnitudinem habentia extensa esse, et habere certum ordinem partium, et proinde non posse fieri ut tanta sit magnitudo unius partis, quanta totius; vel tanta in parvo corpore, quanta in magno: cujus contrarium videmus non solum in rebus spiritualibus, sed etiam in qualitatibus corporalibus. Nam eadem anima, et tota potest esse in parte corporis, et in toto corpore; similiter in parvo corpore, et in magno; et potest fieri, ut tantus sit candor, vel calor in parte corporis quantus in toto, imo etiam ut major sit candor, vel calor in parvo corpore, quam in magno.
Quse omnia verissima sunt, et nihil pugnant cum sententia nostra de Eucharistia; quia solum requirit Augustinus, ut omne verum corpus sit extensum in se, non autem ut necessario coextendatur loco. Quod si in verbis Augustini primo loco allegatis ab haereticis, fit mentio loci, id fit, quia a posteriori probat Augustinus corpus in se extensum esse ex eo quod occupat certum spatium loci, sed non inde sequitur non posse extensum esse in se, nisi occupet locum. Ac per ha3C explicata manent prima verba Augustini supra citata: « Non potuit obtinere quantitas, etc. »
Secundo Augustinus dicit, corpora ita esse in loco, ut pendeant a loco, cum o contrario Deus ita sit in loco, ut non pendeat a loco, sed potius locus pendeat a Deo. Sed hoc dictum intelligendum est de corporibus, qua} sunt infra coelum, et quatenus naturaliter existunt: nam alioqui falsum esset. Siquidem, ut scepe diximus, ultimum coelum non
est in spatio, vel loco aliquo, sed est in seipso, et in Deo; et sicut ultimum coelum non eget ullo spatio in quo sit, ita posset sine dubio Deus conservare alia corpora sine spatio, tametsi naturaliter egeant spatio.
Neque mirum, aut durum videri debet dictum Augustini non esse verum absolute, sed solum cura duabus illis limitationibus: id enim abundo sufficit proposito ipsius; solum enim docere volebat, Deum ita esse in loco, ut non pendeat a loco. Ut autem ostenderet, quid sit esse in loco, et non pendere a loco, explicuit per contrarium, quod est nobis notius, id. est, per exempla corporum, qua} ita sunt in loco, ut pendeant a loco: ad hujus autem exempli veritatem satis est, si qusedam corpora non possint naturaliter existere, nisi in loco sint. Atque hinc explicata manent illa alia verba: « Spatialocorum tolle corporibus etc. »
Altera objectio philosophica est: nituntur enim ostendere destrui essentiam quantitatis, si alicubi ponatur, et tamen non occupet locum. Sic enim Calvinus argumentatur lib. iv Instit. cap. 17. § 29. « Hsec est propria corporis veritas, ut spatio contineatur, ut suis dimensionibus constet, ut suam faciem habeat: facessat igitur stultum illud commentum, quod tam mentes hominum, quam Christum pani affigit. » Secundo Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 74. probat, qusedam esse ita intrinseca rei, ut licet sint posteriora, tamen separari nequeant ullo modo: « Nam facultas intelligendi est posterior ipsa hominis essentia, cum illa qualitas, ista substantia sit, et tamen non potest separari ab homine facultas intelligendi, neque enim homo erit, si ratione careat. Similiter quantitas est posterior corporata substantia, et tamen separari nequeunt sine interitu substantia}. Sed occupare locum, est qua}dam intrinseca proprietas quantitatis; ergo separari non poterit a quantitate, licet posterior sit. » Tertio idem ibidem argumentatur: « Non potest separari quaternarius a modo quaternarii, ita ut existat per modum unitatis; ergo nec poterit linea, aut alia quantitas continua separari a modo suo, ita ut existat non extense sed indivisibiliter.» Huc pertinet aliorum etiam argumentum, quod sit quartum: « Non potest substantia existere nisi substantialiter; ergo nec quantitas, nisi quantitative. » Et aliud quod sit quintum: « Non potest ullo modo spiritus indivisibilis existere per modum corporis
divisibiliter, et extense; ergo nec potest corpus divisibile existere ullo modo per modum spiritus indivisibiliter. » Sextum: « Videtur implicare contradictionem ut corpus trium cubitorum contineatur sub dimensionibus frustuli panis unius digiti: nam si ita fiat, erit idem corpus majus, et minus; et proinde majus et non majus respectu ejusdem. » Septimum: « Si corpus Domini suam habet in Eucharistia figuram, et partium distinctionem, et ordinem; ergo distant pedes magis quam pectus a capite. At distantia major, et minor sine relatione ad locum intelligi nequit: illa enim magis distant inter se. inter qua? majus intervallum interjectum est. » Octavum: « De essentia quantitatis est habere partem extra partem; ergo ubi est est una pars, non est alia; non igitur tota quantitas corporis Domini in eadem hostia} particula esse potest. »
Sed hsec omnia solvi possunt ex fundamentis jactis cap. 5. Ad primum igitur Calvini argumentum, respondeo illum admiscuisse vera falsis, ut aliquid dicere videretur. Nam quod ait ad corporis veritatem requiri, ut suas dimensiones, et suam faciem habeat, verum est: neque nos dicimus, Christi corpus in Eucharistia dimensionibus, aut facie carere. Quod vero addit, requiri etiam, ut spatio contineatur, falsum est, ut supra ostendimus. Et sane si ex tota hac aula, in qua nunc sumus, Deus totum aerem auferret nec alium ingredi pateretur, nos omnes retineremus dimensiones nostras, et facies, et tamen nec spatio contineretur, nec ullus alterius faciem videret.
Ad secundum Petri Martyris dici posset in primis illa non esse similia, quse ipse ut similia adducit. Nam replere locum est actus quidam, non potentia, at facultas intelligendi est potentia, non actus: et magis absurdum est, rem carere potentia, quam actione. Unde nos qui dicimus quantitatem aliquando divino miraculo non replere locum: tamen simul dicimus, illam ex se aptam esse replere locum, et repleturam, si sute natura} relinquatur.
Deinde etiam respondeo facultatem intelligendi per divinam potentiam tolli posse nec tamen inde sequi, ut homo desinat esse homo, sed tantum, ut desinat exercere, qua} hominis sunt, quia instrumentis actionum humanarum careat: quemadmodum infantes ac moriones homines sunt, quia rationabilem animum possident, licet non minus careant
usu intelligendi, quam si facultatem illam penitus non haberent. Quod idem dico de substantia, et quantitate; licet enim naturaliter sejungi nequeant, tamen nullam involvit contradictionem, ut unum sine altero sit.
Ad tertium ejusdem respondeo quaternarium non posse separari a modo quaternarii essentiali, sed posse ab accidentario, id est, non potest fieri, ut quaternarius redigatur ad modum unitatis, ita ut quatuor homines sint unus homo: sed potest fieri, ut redigatur ad locum unitatis, ita ut quatuor homines occupent locum unius hominis. Et eodem modo non potest linea, vel corpus separari a modo suo essentiali, ita ut fiat in se indivisibile, sed potest tamen separari a modo accidentario, ita ut non occupet locum divisibilem.
Ad quartum de substantia, qua} nou videtur posse existere, nisi substantialiter, respondeo eodem modo, substantiam non posse separari a modo suo essentiali, quod fieret, si inhaereret in subjecto more accidentium: tamen posse separari a modo suo intrinseco et proprio, sed non essentiali, qui est per se existere. Nam substantia humanitatis Christi, ab isto modo separata est, cum existat in verbo, et non habeat propriam subsistentiam: sic igitur, et quantitas non potest existere nisi quantitative, quantum ad essentialem modum, quia non potest existere sine extensione, et partium distinctione in se; tamen bene potest existere non quantitative in ordine ad locum, ut saepe diximus.
Ad quintum de spiritu et corpore, respondeo, ex eodem principio colligi posse, cur non possit spiritus extendi in loco, et possit corpus non extendi. Nam extendi in loco est effectus formalis extensionis in se: ideo enim potest aliquid extendi in loco, quia in se est extensum, non e contrario. Potest autem causa formalis ab effectu separari, non contra, effectus a causa; quia causa prior est, effectus posterior. Hinc igitur potest corpus in se extensum non extendi in loco, quia per hoc separatur tantum causa ab effectu: non autem potest spiritus in se indivisibilis extendi in loco, quia per hoc poneretur effectus formalis sine causa, et posterius sine priore: quod fieri nequit.
Ad sextum respondeo, si consideremus dimensiones corporis Christi seorsim, et dimensiones hostiae consecratae, majores multo esse illas, quam istas; tamen si consideremus easdem corporis Domini dimensiones, ut sub specie panis incffabiliter continentur, non esse majores, nec minores, quia non commensurantur illae istis, sed existunt sine ordine ad locum, eo modo fere, quo anima est in corpore, quae nec minor, nec major corpore dici potest.
Ad septimum respondeo, distantiam, quae est inter membra corporis, quatenus in se extensum est, non esse distantiam localem, sed alterius cujusdam generis: dicuntur enim ea distare inter se, quae non sunt immediate conjuncta; et ea magis distare, inter quae plura sunt interjecta, et non intervalla, sed membra. Quod perspicue cernitur in corpore humano, quod supra coelum collocatum esse cogitare possemus: in eo siquidem distarent pedes a capite, nonper spatium locale, quod ibi nullum est, sed per interjectionem pectoris, aliorumque membrorum.
Ad octavum, quod omnium videtur esse difficillimum ob ingenii humani imbecillitatem, respondeo, corpus quantum habere partem extra partem, si illud (extra) dicat habitudinem ad subjectum, non autem si dicat habitudinem ad locum. Et similiter cum in argumento colligunt: Ergo ubi est una pars, non est alia; dico recte colligi, si illud (ubi) dicat situm internum partium in subjecto, non autem si dicat situm in loco; et hoc modo intelligitur quod ait Philosophus in praedicamento quantitatis quamdam speciem quantitatis constare ex partibus habentibus positionem: loquitur enim de positione in toto, sive subjecto, non de positione in loco.
Sed contra solutionem quidam acuto instant: Corpus quantum habet partem extra partem in ordine ad totum seu subjectum, ergo et in ordine ad locum. Probatur consequentia. Nam pars corporis coexistit certa; parti loci: vel ergo eidem parti loci coexistit alia pars corporis; vel non; si non, ergo etiam in loco habet corpus illud partem extra partem, et proinde non est totum in qualibet parte: si coexistit, ergo etiam inter se partes corporis coexistunt. At hoc fieri nequit, cum inter se distent, et una sit extra aliam, ut dictum est.
• Respondeo: Nego primam illam consequentiam: Ergo et -in ordinea d locum habet partem extra partem. Ad probationem dico duas partes corporis, coexistere eidem parti loci. Cum infertur: Ergo coexistunt etiam inter se; dico coexistere etiam inter se in loco, non tamen in subjecto: cujus ratio est scepc reddita, quia videlicet extensio, et dis¬
tinctio partium in subjecto non impeditur, nec impediri potest, cum sit essentialis,; extensio, et distinctio quoad locum impediri possit, et reipsa impediatur a Deo, cum corpus Domini in Sacramento manet. Sed doliis satis.
Chapter 61 of 133