Caput XVIII
Explicatur sententia Ecclesiae.
Erroribus confutatis, explicanda, et confirmanda est veritas. Ecclesiae igitur sententia est, rationem proximam, et propriam cur sit in Eucharistia verum Domini corpus, non esse assumptionem panis ad personam Verbi, neque Ubiquitatem, neque simplicem, et quasi localem unionem panis cum corpore, neque mutationem partialem panis in corpus, sed totalem conversionem substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Domini. Et quamvis in hoc Theologi conveniant ob Conciliorum, et Eccclesise auctoritatem, tamen in modo explicandi nonnihil discrepant. Sequar autem in hoc mysterio explicando communiorem, et tutiorem viam S. Tliomse, atque, aliorum graviorum Theologorum.
Igitur tria sunt observanda. Primum est, ad veram conversionem quatuor conditiones requiri. Prima, ut aliquid desinat esse: non enim est intelligibile, ut unum convertatur in aliud, nisi id quod convertitur, desinat esse, quod antea erat. Ilinc Augustinus lib. 18. de civit. Dei, cap. 48. docet, non fuisse veras conversiones illas, quas Gentiles jactabant factas a suis magis, vel diis, ut Arcadum in lupos, sociorum Diomedis in aves, sociorum Ulyssis in varias bestias, Iphigeniae in cervam, et alias similes. Nam cum Iphigenia inventa esset alibi viva, post conversionem in cervam, intelligi potuit non eam vere conversam fuisse, sed Daemonis arte subito inde adductam, et in ejus locum cervam substitutam.
Si objicias, in conversione uxoris Loth in statuam salis, nulla pars substantiae illius f ce minee periit, sed tantum translata est anima in alium locum, et in materia ejus introducta est forma salis: et tamen ea verissima conversio fuit. Respondeo; Conversio non requirit ut desinat esse, nisi id, quod convertitur. Quare si id quod convertitur, sit aliquod compositum, satis est si desinat esse ipsum compositum, etiamsi forte pars aliqua, vel etiam omnes, post dissolutionem compositi maneant. Ita igitur vera conversio fuit uxoris Loth, quia illud compositum^ id est, illud corpus carneum, et illud animal rationale, vere desiit esse: quomodo philosophi vere dicunt, converti aquam in aerem, licet materia remaneat; quia quod convertitur est aqua non materia, et vere post conversionem aon remanet aliquid, quod sit aqua, vel quod fuerit aqua. At si id quod convertitur, non solum sit compositum, sed etiam partes ejus, tunc etiam partes debent simpliciter desinere esse; et hoc fit in Eucharistia. Nam ideo Concilium Trident. dixit, conversionem fieri totius substantia} panis, id est, tam forma}, quam materia}.
Secunda conditio est, ut aliquid succedat in locum ejus, quod desinit esse; alioqui non esset conversio, sed corruptio, vel annihilatio, si terminus illius actionis esset non esse rei. Atque hoc significamus cum dicimus, unum converti in alterum, sive quod fuit unum, nunc esse alterum: indicamus enim his sententiis unum alteri successisse.
Hinc intelligimus inanem, et supervacaneam fuisse Cajetani subtilitatem, in comment. S. Thomse iii. par. qusest. lxxv. artic. 4. ubi concedit quidem nullam partem substantiee panis remanere post consecrationem, et tamen docet remanere id quod fuit panis, nimirum ut vere dici possit; Quod fuit panis, nunc est corpus Christi. Sed non erat opus ista speculatione: vere enim dici potest: Quod fuit panis, est corpus Christi; licet nihil omnino maneat, quod fuerit panis. Nam illee sententiee ex communi modo loquendi, significant solum id quod convertitur, non desinere in nihil, sed in aliquid, quod ei succedit. Hoc enim modo, sine ullo mysterio, dicunt de naturalibus mutationibus philosophi: Quod fuit lignum, nunc est i^nis, et quod fuit aqua, nunc est aer: et tamen nihil manet, quod prius fuerit lignum, vel aqua; materia enim quae manet, nunquam fuit lignum, vel aqua.
Tertio conditio est, ut sit connexio qusedam et dependentia inter definitionem unius, et successionem alterius, ita ut unum desinat, ut alterum succedat, et vi desitionis fiat
successio. Nam si ista non essent connexa, non esset una actio, quee dici posset conversio, sed essent duce actiones per accidens se concomitantes, quarum una annihilatio, altera creatio diceretur. Ut exempli gratia; Si Deus annihilasset uxorem Loth, et deinde ubi illa fuerat, *creasset statuam salis, nulla esset ibi conversio. At conversio fuit; quia illa ipsa actio, per quam desiit esse uxor Loth, introduxit in ejus locum statuam salis.
Atque hinc intelligi potest, cur panis in Eucharistia, revera non annihilatur, licet nihil ejus remaneat post consecrationem, quia nimirum actio per quam panis desinit esse, non terminatur ad nihil, sed ad aliquid, nimirum ad corpus Domini; annihilatio autem est actio, quae terminatur ad nihil. Id quod etiam cernimus in naturali transmutatione. Nam cum aqua vertitur in aerem, nihil prorsus remanet forma aqua}, et tamen ea forma non annihilatur; quia actio, qua illa destruitur, non terminatur ad non esse illius formai, sed ad esse formse aeris: num ab eodem agente, eadem actione, et iisdem dispositionibus una pellitur, et alia introducitur, imo ideo uno pellitur, ut alia introducatur. Quod enim quidam dicunt, non annihilari formam aquee, quia remanet in potentia materiee, inane est. Siquidem in potentia materiae manet quidem forma qua} tunc corrumpitur, cum generatur aer: illa enim nusquam manet, nisi in potentia Dei objectiva. Sed hoc non impedit annihilationem, alioqui nihil annihilari posset.
Quarta conditio est, ut tam terminus a quo, quam terminus ad quem, sit vere positivus. In hoc enim distinguitur perfecta conversio, non solum a creatione, et annihilatione, sed etiam a naturali conversione; nam licet ex uno fiat aliud, ut ex aqua aer, et proinde sit aliquo modo uterque terminus positivus: tamen quia non introducitur forma aeris in materia aquee, nisi prius ea disposita sit per certas qualitates; inde est quod preecedit privatio forma} aeris in materia aqua}, ipsam introductionem forma} aeris: tunc enim materia dicitur privata, cum habet dispositionem ad formam. Itaque terminus a quo in tali conversione, non tam est aqua, quam privati emeris, et proinde terminus a quo non est positivus, sed privativus proprie loquendo. At in conversionibus supernaturalibus, qualis fuit uxoris Lflth in statuam salis, et aqua} in vinum in Cana Galilrese, et virgee in draconem tempore Mosis;
uterque terminus proprio positivus erat. Non enim Deus disposuit materiam uxoris Loth, ad formam salis recipiendam, aut aqure materiam ad formam vini, aut virgee ad formam draconis, sed in momento olfecit, ut, unum desineret in ordine ad alterius successionem: atque ita non fuit facta statua illa, aut vinum, aut draco ex materia habente privationem, sed ex materia habente formam contrariam.
Ex quo intelligimus conversionem panis in corpus Domini esse perfectissimam conversionem, et distingui ab omnibus aliis mutationibus, sed similiorem tamen esse conversionibus supernaturalibus jam dictis, quam ullis aliis: solum enim in duobus ab his distinguitur. Primo, quod in illis conversionibus probabile est materiam primam mansisse sub utroque termino, in hac autem certum est non manere. Secundo, quod in illis accidentia, aut omnia, aut aliqua mutata sunt cum forma substantiali, in hac autem omnia accidentia remanent, qute prius erant, sola substantia mutata. Haac igitur dicta sint de conditionibus, et natura conversionis.
Secundo notandum est. Ad veram conversionem non requiri, ut id, in quod aliquid convertitur, de novo producatur, sed satis esse si unum alteri succedat (ut diximus) sive id tunc producatur, sive aliunde adducatur, sive alio modo id fiat. Tribus enim modis fieri potest conversio. Nam si terminus ad quem non existat, vi conversionis, necessario producetur, et inde vocatur a quibusdam ea conversio productiva; qualis fuit conversio aquee in vinum in Cana Galilaeae, et alia) permulta). Si vero terminus ad quem existat, sed non in eo loco, ubi est terminus a quo, tunc vi conversionis adducetur ad eum locum, et inde vocatur ea conversio adductiva: talis fere est conversio cibi in hominem per nutritionem, quod attinet ad introductionem animee: quamvis enim caro, qute fit ex cibo, vere producatur; tamen anima non producitur, sed tantum per nutritionem fit ut incipiat esse in ea materia, ubi antea erat forma cibi. Si denique terminus ad quem existat, et in ipso loco eodem, ubi est terminus a quo, ut verbi gratia, si duo corpora tequalia se penetrent, et unum divina virtute totaliter vertatur in aliud, tunc vi conversionis non producetur, neque adducetur terminus ad quem, sed solum conservabitur, et inde dicitur ea conversio conservativa: nam cum non possint naturaliter duo cor-
pora simul esse, si Deus unum interimeret, ut alterum naturaliter ibi servaret, diceretur unum in alterum converti, ex eo quod unum desineret esse, ut alterum permaneret in esse.
Ex his colligimus conversionem panis in corpus Domini non esse productivam, nec conservativam, sed adducti vam. Nam corpus Domini praeexistit ante conversionem, sed non sub speciebus panis: conversio igitur non facit, ut corpus Christi simpliciter osse incipiat, sed ut incipiat esse sub speciebus panis. Porro adductivam vocamus istam conversionem, non quia corpus Christi per hanc adductionem deferat suum -locum in coelo, vel quia per motum localem huc de coelo adducatur, sed solum quia per eam fit, ut corpus Christi, quod antea solum erat in coelo, jam etiam sit sub speciebus panis, et non solum sub illis sit per simplicem pivesentiam, sive coexistentiam', sed etiam per unionem quamdam, qualis erat inter substan tiam panis, et accidentia panis, excepta tamen inhaerentia: de qua re plura infra dicemus.
Sed objiciet aliquis. Si per conversionem istam non producitur corpus Christi, sed tantum sit praesens; ergo terminus ad quem non est substantia, sed accidens; ergo conversio ista non substantialis, sed accidentalis est.
Respondeo, etiam terminus ad quem, est substantia. Non enim per conversionem istam fit praesentia (relationes enim non fiunt, sed consequuntur) sed fit, ut corpus Christi succedat pani: proinde substantia in substantiam transit, et substantia substantiae succedit; non enim panis convertitur in praesentiam corporis Domini, sed in ipsum corpus Domini.
Tertio notandum est. Subjectum in quo recipitur actio divina hujus conversionis, partim esse panem, partim corpus Christi. Nam illa actio, ut conversio, in pane recipitur; panis enim est, qui convertitur, proinde panis solus mutatur substantialiter. At illa eadem actio, ut adductiva corporis Christi, in ipso Christi corpore, recipitur: illud enim est, quod adducitur, id est, acquirit esse sub speciebus panis, quod antea non habebat.
Quod autem S. Thomas, et alii dicunt, corpus Christi incipere esse in Sacramento, non per mutationem sui, sed per mutationem panis in ipsum, verum est, sed intelligi
clcbet de mutatione deperditi va; non autem de omni mutatione. Nam vere corpus Christi quod est in cado, non mutat, nec substantiam, nec ulla accidentia, nec ipsum etiam locum; tamen acquirit aliquid quod non habebat, nimirum esse Sacramentale, quod sine aliqua mutatione intelligi nequit. Nam si absque conversione ulla in ipsum, idem corpus Domini in cado manens, poneretur a Deo etiam in terra, quod fieri posse nos supra docuimus; imo et factum esse probavimus ex apparitionibus Domini post Ascensionem: certe negari non posset, quin actio Dei, qua illud corpus in terra poneretur, in ipso corpore, tanquam in subjecto reciperetur, et proinde ipsum corpus aliquo modo mutaretur. Eodem igitur modo, cum per conversionem panis, idem corpus in sacra hostia ponitur, actio illa in corpore Domini recipitur, non quidem ut conversio, sed ut adductio est. Praeterea corpus Domini per illam conversionem acquirit novam, et realem relationem praesentiae, ad species panis, et ad altare: requiritur igitur aliquod fundamentum illius relationis, quod sane aliud fingi non potest praeter mutationem aliquam. Denique conversio, quatenus panem destruit, non tam est actio, quam negatio actionis: Deus enim destruit panem, dum desinit eum conservare. At per negationem nihil positive, et realiter fieri potest; ergo positio corporis Domini sub illis speciebus, quae est quid positivum, non fit ab illa conversione, ut ea est in pane, sed ut est, et recipitur in corpore Christi.
Dices: Si panis destruitur per negationem actionis, et corpus Domini ponitur in Eucharistia per actionem positivam; ergotransubstantiatio non est una actio, sed continet duo quaedam, nimirum negationem actionis, et actionem. Respondeo: Transubstantiatio est una actio, quia est quaedam voluntas, seu volitio Dei, qua ipse vult non conservare panem, ut in ejus locum ponatur corpus Domini.
Chapter 72 of 133