Caput V. Proponitur, et explicatur secunda difficultas } quse in eo posita est, quod corpus non occupet locum
Antequam ad probationem secundi pronuntiati veniamus, duo sunt observanda. Primum est, duas opiniones particulares ialsas, et erroneas excogitatas fuisse in Scholis, ob hujus mysterii magnitudinem; quas etiam nonnullam occasionem dederunt hasreticis hujus temporis, argumenta subtiliora contra veritatem fidei objiciendi. Una fuit Durandi in iv. dist. 10. qusest. 2. qui probabile esse putavit in Eucharistia substantiam corporis Christi esse absque magnitudine: et argumenta fecit ad hoc probandum, quse nunc etiam a Sacramentariis fiunt, ut quod de essentia magnitudinis sit occupare locum, et alia, quas postea afferemus. Altera sententia veterum quorumdam, quam sine nomine refert, et refellit Albertus in iv. dist. 13. art. 10. et quam postea secutus videtur Okam in iv. q. 4. qui dicunt esse quidem in Eucharistia magnitudinem corporis Christi, quam ipsi a substantia distintingui reipsa non putant, sed addunt, ita penetrari singulas partes cum omnibus aliis,
ut nulla figura, sit in corpore Christi, nec distinctio, et ordo partium corporis.
At sententia communis scholarum, et Ec - clesise est in Eucharistia totum Christum existere cum magnitudine, et omnibus accidentibus, excepta relatione ad locum coelestem, quam habet, ut est in coelo, et iis, qua) ad existentiam in eo loco consequuntur: et contra in coelo totum Christum existere cum magnitudine, et omnibus accidentibus, excepta relatione ad species panis^ quem habet, ut est in Eucharistia: et praeterea corporis Christi partes, et membra non se penetrare, sed ita distincta esse et disposita inter se, ut figuram, et ordinem habeant corpori humano convenientem. Ita docent Albertus, S. Thomas, Bonaventura, Ricardus, Scotus, et alii, in iv. distinet. 10. myst. 7. artic. 2. et alii. Et hanc esse doctrinam Ecclesiae dubitari non potest. Nam Ecclesia universa, ut patet ex Concilio Trident. session. xm can. i. non solum corpus, etsanguinem, sed etiam animam, et divinitatem, atque adeo totum Christum in Eucharistia esse docet. Certum autem est animam, et Divinitatem non esse in Eucharistia ex vi consecrationis, sed ex naturali concomitantia; quia ubi est unum, ibi esse necesse est quidquid cum illo est unitum. At magnitudo et figura, unita sunt corpori Christi, et quidem naturaliter, et inseparabiliter; igitur et illa adsunt.
Preeterea cum Dominus ait: Accipite, et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, idem corpus manducandum dedit, quod ad mortem tradendum fuerat sequenti die: ad mortem autem non fuerat tradedum corpus sine magnitudine, et figura, et aliis accidentibus, quas in ipsa magnitudine fundatur.
Ad hasc, in Eucharistia sub specie panis caro Domini proprie continetur, juxta illud Joan. vi. Panis, qum ego dabo, caro mea est. Et rursus: Caro mea vere est cibus. Et illud Ecclesiasticum: « Verbum caro panem verum verbo carnem efficit. » At certe substantia sine quantitate, et complexione quadam accidentium caro dici non potest.
Denique in Eucharistia non sola caro, sed etiam anima continetur, ut supra ex Concilio Tridentino probatum est. Atqui anima in corpore esse nequit, nisi disposito, et organizato: sine quantitate nulla esse potest dispo¬
sitio, nulla organisatio: non igitur fieri potest, ut Durandi opinio cum Ecclesia) doctrina facile concilietur. Sed haec fusius tractanda scholasticis relinquimus.
Secundo, observandum est, ut Ecclesia) sententia planius intelligatur, magnitudini tria quaedam convenire, quorum unum ex altero sequitur. Primum est, extensam esse in se, et partem habere extra partem, ac proinde situm quemdam instrinsecum, et ordinem, ac dispositionem partium; et hoc primum omnino essentiale magnitudini est. Quid enim est linea, nisi extensio in longitudinem? quid superficies, nisi extensio in longitudinem, et latitudinem? quid corpus, nisi extensio in longitudinem, latitudinem, et profunditatem? Si tollas itaque extensionem, et partes, tolles pariter magnitudinem. Alterum est, coextendi loco seu commensurari loco, et habere situm extrinsecum in ordine ad locum; atque hoc posterius est, et ex primo sequitur, et ideo separari potest ab illo. Nam supremum coelum revera extensum est in seipso, et tamen nullum occupat locum, cum a nullo corpore ambiatur. Tertium est, extrudere aliud corpus ex loco, seu non pati secum aliam magnitudinem in loco sibi adeequato: et hoc est posterius secundo, et ex illo sequitur. Ideo enim corpus unum non patitur alterum secum, quia replet totum locum. Quia tamen semper posterius per Dei potentiam separari potest a priore, ita ut maneat prius sine posteriore: non contra, quia non pendet prius a posteriore: inde est, quod secundum Catholicos, potest unum corpus occupare locum, et tamen non expellere aliud; quse dicitur proprie penetratio corporum.
His notatis, Catholicorum communio sententia est, in Sacramento Eucharistiee vere adesse totam magnitudinem corporis Christi, sed habere primam conditionem, qua) (ut diximus)essentialisest, non autem secundam, et tertiam, qua) saparabiles sunt. Et quamvis in Sacramento, nulla sit proprie corporum penetrario, cum desit secunda conditio: tamen existimamus posse etiam per Dei potentiam dari penetrationem, ita ut, corpus aliquod habeat primam, et secundam conditionem sine tertia. Qua) quia adversariis impossibilia videntur, nunc ea probare aggredimur a duplici argumentorum genere.
Quorum alterum sumitur ab omnipotentia Dei, quam Scriptura) praedicant. Alterum ab exemplis, tum a Scriptura, tum aliunde petitis.
Chapter 59 of 133