Caput III. Posse unum corpus simul esse in pluribus locis
Accedamus nunc ad singula capita mysterii Eucharistiae, quae adversarii contendunt implicare contradictionem, atque ideo esse impossibilia. Ac ut incipiamus ab eo, quod est omnium difficillimum, probabimus non implicare contradictionem, et proinde possibile esse, ut unum corpus sit in pluribus locis.
Primum argumentum sumitur a Scriptura, quae testatur Deo nihil esse impossibile, Matth. xix. Apud Deum omnia possibilia sunt. Explicabunt adversarii, omnia praeter ea, quae implicant contradictionem, quale est unum corpus esse in duobus locis. At refelli potest haec explicatio multis modis, etiam ex earum principiis.
Primo principium eorum est, nihil esse credendum sine verbo Dei. At verbum Dei nusquam excipit a Dei omnipotentia, unum corpus esse in duobus locis. Excipit quidem abicubi, mentiri Deum, Haebraeor. vi. Impossibile est mentiri Deum. Et alibi: Negare seipsum non potest, ii. Timoth. n.. Ex quibus recte colligitur, Deum illa tantum non posse, quae facere, non est facere, sed deficere. Sed unum corpus in duobus locis esse, non potest clare ad ista reduci; proinde excipi non debuit.
Secundo principium eorum est, eam esse veram doctrinam, quae Deum exaltat, et hominem deprimit; et contra falsam esse, quae hominem exaltat, et deprimit Deum. At qui dicit, inter ea, quee potest Deus, esse etiam, ponere unum corpus in pluribus locis, hic Deum exaltat, et hominem deprimit, cum fateatur plura posse facere, quam nos intelligamus: qui autem id negat, Deum de-
primit, ct hominem exaltat, cum dicat, Deum non posse facere, quod homo non potest capere.
Tertio, illa implicant contradictionem, quae pugnant cum essentia rei ita ut dicatur res esse, et non esse. At esse in loco, non est de essentia corporis, sed quid extrinsecum et accidentalium: nam ultimum coelum est verum corpus, et non est in loco; ergo non repugnat essentiae corporis esse in uno, vel pluribus locis, cum sint omnia extrinseca, et posteriora ipsa corporis essentia.
Secundum argumentum ducitur ab exemplo Scripturae divinae. Christus cum Apostolo Paulo apparuit, Actor, ix. et xxn. fuit simul in summo coelo, ct in terra, sive in aere terrae vicino: igitur unum corpus in pluribus simul locis esse potest. Christum fuisse tunc in coelo adversarii non negant, et probari potest ex illo Actor, m. Quem oportet coelum suscipere usque ad tempus restitutionis omnium.
Ad hoc argumentum duplex solutio dari potest. Una, quod Paulus non viderit reipsa Christum in propria persona, sed in specie aliqua sibi apparente, et audierit vocem non ex ipso Christi ore, sed vocem quamdam divinitus factam, qualis fuit vox Dei Patris super ipsum Christum in Baptismo, et in monte Thabor. Ita videtur totum hunc locum intellexisse Calvinus in cap. ix. Actorum.
Altera quod Paulus viderit quidem, et audierit Christum, sed in coelo existentem, ita ut divina virtute factum fuerit, ut oculi et aures Pauli penetrarent coelos. Et hoc modo respondit ad argumentum propositum Calvinus lib. iv. Institutionum, c. 17. § 29. Cui sane commodum esset objicere, quod ipse idem scribit lib. m. Institut. cap. 20. §. 24. ubi ridet Sanctorum invocationem: « Quis, inquit, eousque longas esse illis aures revelavit, quae ad voces nostras porrigantur? oculos etiam tam perspicaces, qui necessitatibus nostris advigilent? » Haec ille.
Quid igitur, si illi objiciamus non habuisse Paulum tam longas aures, nec oculos tam perspicaces, ut in coelum usque penetrarent, et ubi Christum viderent, et audirent? quid, quaeso, respondebit, nisi divina virtute id fieri potuisse? At si divina virtute fieri potest, ut oculi carnei, et aures carneae in coelum penetrent: non poterit eadem virtute fieri, ut
oculi, et aures spirituales animarum gloriflcatarum in terram usque penetrent?
Sed his omissis probandum nobis est, a Paulo ipsum Christum vere, et proprie visum fuisse oculis corporalibus; idque in terra, non in coelo. Ac primum quidem non modo certissimum, sed etiam evidentissimum est. Nam Actor, ix. cum dicit Lucas de comitibus Pauli: Viri autem illi, qui comitabantur, cum eo stabant stupefacti, vocem quidem audientes, neminem autem videntes. Ponit antithesim inter Paulum, et comites ejus, quasi dicat: Comites ejus audiebant vocem loquentis, sed non videbant quis loqueretur; Paulus autem, et vocem audiebat, et videbat- eum, qui loquebatur. Ibidem narrabat Barnabas Apostolis, quemadmodum Paulus vidisset Dominum. Et cap. xxn.Ananias dicit ad Paulum de visione illa, quam habuerat in via: Deus Patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et vocem audires ex ore ejus. Haec ibi. Vidit igitur tunc Paulus Christum, et vocem audivit, non ex aliqua nube, aut Angelorum ministerio formatam in aere, sed ex ore Christi. Et cap xxvi. ipse Christus Paulo dicit: Ad hoc apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quae vidisti. Ubi facit illum Apostolum, et testem oculatum resurrectionis: non autem fuisset verus testis, nisi ipsum corpus vidisset, quod resurrexerat, idque oculis corporalibus. Praeterea, i. Corinth. ix. idem Paulus probaturus Apostolatum suum: Nonne, inquid, Dominum nostrum vidi? Vt i. Corinth. xv. enumerans testes oculatos resurrectionis Christi, posteaquam posuerat Petrum, Jacobum, et alios, tandem ait: Novissime tanquam abortivo visus est et mihi: quae probatio nihil valeret, nisi vidisset ipse, ut alii viderant. Itaque dubitari non potest, quin vere oculis corporalibus corpus ipsum Christi viderit.
Jam vero quod Christum viderit, non in ccelo, sed in terra, vel in aere propinquo terrae, probatur; quia tanta lux ejus, qui illi apparuerat, Paulum circumfulsit, ut cum plane excaecaverit, ut patet Actor, ix.; non autem laedere potuisset ejus oculos lux illa corporis Domini, nisi propinqua fuisset. Delindc lumen quoddam etiam comites ejus viderunt, et sonum quoque vocis audierunt, Actor, ix. et xxn. quod est argumentum certissimum, in terra, vel in aere proximo Christum apparuisse; nec enim comites Pauli summum coelum oculis et auribus penetrare potuissent. Ad ha)C licet comites Pauli audierint vocem, Actor, ix. tamen non distincte intellexerunt, quid Dominus dixerit, Actor, xxn. Quare propinquior Paulo Dominus fuit, quam aliis, et quasi in aurem ei locutus est. Si autem de crnlo vox facta fuisset, omnes reque audivissent. Preeterca illa interrogatio: Quis es, Domine? et illa responsio: Ego sum Jesus, quem tu persequens, aperte indicant prsesentiam Domini. Si enim vidisset Paulus Christum in summo coelo, ut eum vidit Stephanus, non dubitasset quisnam esset: sed quia repente vidit coram se hominem quemdam supra lucem solis rutilantem, ideo dixit: Quis es, Domine? Denique si solum in coelo Paulus Christum vidisset, non fuisset idoneus testis resurrectionis: potuissent enim facile homines calumniari ejus testimonium, ac dicere eum deceptum fuisse, aut sola imaginatione vidisse.
Confirmatur argumentum ex aliis Christi apparitionibus. Nam in primis Petro Apostolo Christum apparuisse in terra, et cum eo collocutum testantur gravissimi auctores, ut Ambrosius in oratione contra Auxentium. Hegesippus lib. m. de excidio urbis Hierosolym. cap. 2. Et Athanasius, licet paulo obscurius, in Apologia pro tuga sua. Deinde Christum apparuisse S. Antonio, posteaquam a dsemonibus gravissime cecsus fuerat; et ad Christi praesentiam daemones fugisse, et plagas Antonii repente curatas, testatur Athanasius in vita ejus. S. Gregorius lib. iv. Dialogorum, cap. 16. affirmat ipsum Christum vere apparuisse S. Tharsillae amitae suae paulo ante obitum; et realem, non imaginariam fuisse visionem probat ex immensa odoris fragrantia, quae in cubiculo relicta est. Et ipsi Gregorio Dominum humana specio vere apparuisse, testatur Joannes Diaconus, lib. ii. vitae ipsius, cap. 22. aliaque id genus multa ex probatis auctoribus adduci possent: quae si quis velit omnia negare, merito impudentiae, ac temeritatis argui posset. Sed praeter coeteras apparitiones legatur ea, quam fuse narrat S. Paulinus in epist. ad Macharium, quae sola abunde sufficit testatissimum efficere id quod volumus. Hoc argumentum adversus haereticos hujus temporis, qui contendunt, Christum non
descensurum c ccelo nec privatim, nec publice usque ad diem judicii, efficacissimum est: absolute autem non convincit, quia non est improbabile Christum privatim et ad breve tempus descendisse de coelo post Ascensionem.
Tertium argumentum sumitur a testimoniis Patrum, qui rem unam in pluribus simul locis, esse posse docent. Ac primum Chrysostomus lib. m. de sacerd. (ut supra citavimus) disertis verbis affirmat, eumdem Christum eodem temporis articulo, et sursum in coelo, cum Patre sedere, et in terra omnium communicantium manibus pertractari: et non loqui eum, de pertractatione solum in symbolo, patet, quia id tribuit miraculo. Idem etiam Chrysostomus, et cum eo Primasius, et Anselmus, et commentarius Ambrosio adseriptus in cap. x. ad Hebr. idem corpus Domini in multis altaribus simul offerri dicunt, nec loquuntur de signo corporis, sed de vero corpore (ut supra ostendi lib. n. cap. 31.) Item Cyrillus lib. xn. inJoannem, cap. 32. et Theophylactus in cap. xix. Joannis, disertis verbis docent, Christum per carnem suam in Eucharistia perceptam sanctificare animas, et corpora omnium communicantium in toto mundo, et esse in omnibus totum, et impartibilem. Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 16. proponit quaestionem, utrum cum in diversis locis simul, fiant miracula ad memorias alicujus Martyris, sit ipse Martyr praesens uno tempore tam multis locis, an ista fiant ministerio Angelorum: ac respondet, quaestionem esse supra ingenii vires.
Ex quo intelligimus, non existimasse Augustinum impossibile esse, ut una res sit in diversis locis; alioqui non dubitasset, sed aperte dixisset (ut Calvinistae dicunt) implicare contradictionem, ut sit unum aliquid in diversis locis simul. Prteterea cap. 17. refert historiam quamdam S. Joannis monachi, qui cum ex monasterio suo non discessisset, apparuit tamen adhuc vivens in somnis cuidam alteri longe posito: ac deinde dicit dubium esso, an spiritus ejus revera fuisset in utroque loco, an id esset factum alio modo: « Si ipse, inquit, interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura; et Dei munere, non propria facultate etc. » Ac denique dicit se, si cum sancto illo monacho loqui potuisset, ab eo queesiturum fuisse so-
latronem utriusque quaestionis, et verbis ejus crediturum.
Si quis objiciat, aliam esse rationem corporum, aliam spirituum: Augustinum autem spiritibus concedere, ut possint esse in pluribus locis simul, non corporibus: is facile refelli poterit. Nam ratio, cur corpora non videantur posse esse in pluribus locis, non tam est moles, quam unitas. Non enim quaestio est, anpossit corpus occupare duo loca; nam corpus Christi, non occupat nisi unum locum ordinarie; in Sacramento enim non est localiter, nisi ratione dimensionum panis. Et licet enim localiter arbitramur posse unum corpus esse in pluribus locis, et id probant exempla allata in secundo argumento; tamen ad mysterium Eucharistiae defendendum, non requiritur, ut unum corpus possit occupare, seu replere plura loca, sed satis est, si possit quocumque modo esse in pluribus locis.
Ideo autem non videtur posse esse, quia non potest divelli a seipso, et videtur necessario debere divelli, ac distrahi a se, si ponatur in variis locis. Quocirca Petrus Martyr cum negat idem corpus posse esse in duobus locis, rationem reddit, quia geminaretur. Porro ista repugnantia, quae sumitur ab' unitate rei, non minus invenitur in spiritu, quam in corpore, utrumque enim est unum, et a se dividi non potest; quare perinde est ut in hac quaestione sive de corpore, sive de spiritu probetur.
Quartum argumentum sumitur ab exemplis Dei, et animae rationalis. Deus enim cum sit res una, et simplicissima, atque indivisibilis; tamen est simul in infinitis locis: est enim praesens totus Deus omnibus rebus creatis: quod certe superat captum hominum: nec enim possumus cogitare rem unam in diversis locis, nisi cogitemus; aut loca illa fieri unum locum, aut rem unam dividi in plures. Unde Augustinus in epist. 3. ad Yolusianum de hac existentia Dei in tot locis simul, sic ait: « Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse non credit. » Patri ratione anima rationalis tota est in qualibet parte corporis; alioqui enim si extenderetur ad extensionem corporis, esset materialis, et a corpore penderet, proinde non esset immortalis, quod cum fide Catholica pugnat.
Ad hoc argumentum nihil responderi potest, nisi, Deum, et animam non esse in diversis locis, sed in uno: replet enim Deus totum mundum, quasi unum locum, et anima
totum corpus, cujus rei signum est, quod si separetur unum membrum a corpore humano, ineo desinit esse anima, quia membrum illud incipit esse corpus aliud perse existens. At non magno negotio id refellitur. Nam etsi non possit naturaliter anima esse in membro abscisso, tamen nulla prorsus ratio fingi potest, cur non possit Deus in brachio abscisso conservare animam, ut ante abscissionem erat. Denique posset Deus alium mundum creare, qui istum, qui nunc est, nulla ex parte contingeret; et in eo etiam esset Deus, sicut in isto, ac proinde esset in locis dissitis, ac distantibus. Constat igitur nullam esse implicationem, ut res sit in pluribus locis.
Quintum argumentum sumitur a mysteriis nostree fidei, vel difficilioribus, vel reque difficilibus, atque hoc est de quo agimus. Primum mysterium Trinitatis est, quod etiam Lutherani, et Calvinistae admittunt, in quo unam naturam in tribus personis reipsa verissime distinctis credimus, quod sane mirabilius est, quam ut corpus unum sit in pluribus locis. Nam sicut hic estrealis distinctio locorum, ita ibi personarum: sicut hic est unitas corporis, ita ibi unitas naturae; sed mirabilius est mysterium Trinitatis, quia natura in Trinitate identificatur realiter, et formaliter cum singulis personis, corpus autem non identificatur ullo modo cum locis. Si ergo potest una numero natura non distrahi a seipsa, licet identificetur cum personis realiter distinctis, cur non facilius poterit unum corpus conjungi extrinsecus cum distinctis locis, et tamen non distrahi a seipso?
Secundum est mysterium Incarnationis, in quo unam hypostasim in duabus naturis perfectis, et dissimillimis confitemur. Et quia longe major unio est inter hypostasim, et naturam, quam inter locatum et locum, cum illa intrinseca et substantialis, h»c extrinseca, et accidentaria sit: profecto recte inspicienti mirabilius videbitur unam esse hypostasim in duabus naturis, quam unum corpus in duobus locis. Adde, quod illa hypostasis identificatur prorsus realiter, et formaliter cum altera naturarum, id est, cum natura divina, et tamen unitur intime cum natura humana, quee realiter, et formaliter differt a natura divina. Ex quo sequitur, ut sit plane incomprehensibile, quomodo in illa unione, vel non confundantur naturee, vel non dividatur hypostasis.
Tertium est mysterium resurrectionis ruor-
tuorum, quod ut semper philosophis impossibile visum est, ita semper a fidelibus certa fide creditum est, et nunc etiam a Lutheranis, et Calvinistis creditur, si tamen creditur. Porro in hoc mysterio id maxime difficile, et mirabile est, ut unum et idem individuum bis fiat. Si enim bis fit, quomodo non duplici actione? si duplici actione, quomodo non sunt duo? nam effectus per se ab actione dependet, ut ejus terminus. Atque id maxime cernitur in accidentibus, quae penitus perierunt, et tamen eadem numero restituuntur a Deo.
Quartum est creatio, et annihilatio, quse ab omnibus fidelibus divina; potentia; conceduntur, licet a philosophis rideantur, et contradictionem implicare credantur. Nam qui dicit ex nihilo aliquid fieri, quod est creari, vel ex aliquo nihil fieri, quod est annihilari, videtur dicere, nihil esse aliquid, vel aliquid esse nihil. Et sane superat humanam cogitationem, quod aliqua res nunc existat, quae paulo ante nihil omnino erat. Quis enim concipiat, unde venerit? unde extracta sit? unde processerit in lucem, si nusquam latebat, nisi ipsum nusquam aliquid sit? Pari ratione quis intelligat ex aliquo nihil fieri, nisi ipsum nihil sit aliquid? Et tamen ista credunt, aut credere se dicunt, qui nolunt credere ea, quae sunt faciliora; ut unum corpus posse a Deo poni in pluribus locis.
Quintum mysterium aeternitas est. Difficilius enim videtur, ut unum instans durationis simul sit in diversis temporibus, sive coexistat diversis temporibus, quam ut unum corpus simul sit in diversis locis. Tempora enim fluunt, et impossibile est simul manere praeteritum et futurum; at loca simul permanent, licet distincta, et separata ab invicem. Jam aeternitas est unum instans durationis non fluens, et proinde coexistcns toti tempori praeterito, et futuro: et tamen nec ipsu^i instans dividitur, nec tempora confunduntur, quod superat plane humanum captum.
Sextum argumentum sumitur a simili. Nam potest unus locus capere duo corpora sibi adaequata simul, et tamen, neque locus ille dividitur in duo loca, neque corpora illa confunduntur in unum corpus; ergo poterit etiam unum corpus replere duo loca, etiamsi nec ipsum corpus dividatur in duo corpora, nec loca illa conveniant in unum locum.
Consequentia videtur optima, quia ita se habet locatum ad locum, sicut locus ad locatum. Antecedens vero certum est exemplis
di rinae Scripturae de egressu corporis Christi ex clauso sepulchro, et aliis, quse in sequenti difficultate tractabuntur.
Quidam tamen Catholici, atque in eis S. Thomas in iv. dist. 44. quaest. 2. art. 2. quaest. 3. existimant non posse unum corpus esse in duobus locis localiter, sed tantum sacramentaliter; et ideo negant consequentiam argumenti adducti. Et rationem hanc reddunt, quia unum est illud, quod est indivisum in se, et divisum a quocumque alio: ex quibus conditionibus, prior, nimirum indivisum esse in se, essentialis est, et inseparabilis: posterior autem non, nimirum divisum esse a quocumque alio, accidentaria est, et separabilis. Cum autem duo corpora sunt in uno loco, tollitur tantum posterior conditio unitatis, ac proinde non destruitur unitatis essentia: cum vero unum corpus ponitur in diversis locis, tollitur prior conditio, ac destruitur tota essentia unitatis.
Sed haec ratio, pace tanti doctoris, non videtur solida. Nam duplex est indivisio in se, et divisio ab aliis. Una respectu loci, quae extrinseca est, et plane accidentaria. Altera respectu rei ipsius, quae intrinseca est, et vel est de essentia, vel certe proprietas quaedam unitatis. Jam igitur, quando duo corpora sunt in uno loco, non tollitur indivisio a se, nec divisio ab aliis intrinseca, sed extrinseca solum, quae est respectu loci. Nam licet se penetrent duo corpora, sunt tamen duo diversa, et distincta, quoad omnia principia essentialia, imo etiam, quoad accidentalia, excepto situ. Sic etiam, cum unum corpus est in diversis locis, non tollitur indivisio intrinseca, sed solum extrinseca respectu loci: nam non dividuntur principia intrinseca, quse corpus constituunt, sed solum dividuntur situs, sive ubi illius corporis.
Adde, quod si non posset esse unum corpus localiter in duobus locis, quia divideretur a seipso, profecto nec esse posset sacramentaliter, eadem ratione. Licet enim esse alicubi sacramentaliter, non dicat esse per loci occupationem; tamen dicit esse per realem, et veram praesentiam in pluribus hostiis, sive altaribus, quae realis praesentia in tot altaribus, et non in locis intermediis, non minus tollere videretur indivisionem rei, quam repletio plurium locorum. Sed jam ad solutionem objectionum veniamus.
Chapter 57 of 133