Caput VIII. Ostenditur Deum voluisse, et fecisse, ut reipsa corpus Domini in Eucharistia prxsens adesset
Demonstravimus hactenus non esse impossibile Deo corpus Domini in Eucharistite Sacramento vere ac realiter constituere: sequitur videamus, an voluerit id facere. Et Sacramentarii quidem uno ore Deum noluisse dicunt, quidquid tandem de potentia sit: id vero non aliter probant, nisi quia non videtur id neque utile, neque decens. At nos habemus omissis etiam Scripturis, et Patribus, testimonia credibilia nimis, et ad quae nihil omnino responderi possit ab his, qui Christiana; fidei nomen dederunt.
Ac primum quidem argumentum sumitur a natura, et conditione hceresis. Illa enim tam apte quadrat in opinione Sacramentariorum, ut nulla sit in mundo hseresis, si illa non est haeresis. Quod si illa est ha;- resis, contraria erit veritas fidei, proinde veritas a Deo revelata: atque ita constabit Deum hoc voluisse, et fecisse.
Conditio primaria hseresis est novitas doctrina;, ut veritatis Catholica; antiquitas. Porro novitas his conjecturis convincitur, si notari possint auctor, locus, tempus, si incipiat cum paucis sectatoribus, si cum admiratione, et perturbatione fidelium appareat; et si ei contradicatur, ad judicium et examen adducatur, et tandem a concilio Episcoporum, et consequenter a populis fidelibus condemnetur. Id enim in omnibus hseresibus gravioribus invenitur, ut in Ariana, Nesto riana, Eutychiana, Pelagiana, et similibus.
Jam sententia Sacramentariorum habet auctorem suum certum, Berengarium Turonensem natione, et Andegavensem Archidiaconum. Patet ex Paschasio, qui in lib. de verbis Institut. Sacramenti, affirmat suo tempore non defuisse aliquos, qui quaestiones moverent de veritate corporis Domini in Eucharistia (fuerant enimJoannes Scotus, et Bertramus) tamen nullum fuisse, qui aperte negaret: « Et iilco, inquit, quamvis ex hoc quidem de ignorantia errent, nemo tamen est adhuc in aperto, qui hoc ita esse contradicat, quod totus orbis credit, ct confitetur. » Haec ille. Itaque tempore Paschasii adhuc nullus fuerat, qui aperte profiteri ausus esset, non esse vere, etrealiter Christi corpus in Eucharistia. Post Paschasii autem tempora nullus fuit ante Berengarium, qui aperte vel obscure dc hac re scripserit; sed ipse primus se doctorem novi dogmatis ventitare ausus est. Quare Adelmannus Episcopus Brixincnsis, etHugo Episcopus Lingonensis in epistolis ad Berengarium, ad eum scribunt tanquam primum assertorem ejus haeresis, et serio monent, ne Ecclesiam perturbet, et miminerit, quem exitum habuerint haeresiarchae, qui ante eum fuerunt. Denique Guitmundus lib. m. non procul a fine: «Notissimum, inquit, est, hoc tempore priusquam Berengarius insanisset, hujusmodi vesanias nusquam fuisse ». Itaque arcetor notissimus est.
Tempus aeque notum; quippe ab historicis, et chronologis, aliisque scriptoribus eorum temporum annotatum. Scribit Sigebertus in Chronico, anno 1051, ccepisse Berengarium novo suo dogmate Gallias perturbare; quod idem indicant Lantfrancus, ct Guitmundus, et alii, inter quos praecipue legendus est Gulielmus Bibliothecarius, Malmes Beriensis lib. iii de gestis Angi orum, qui illo ipso tempore floruit.
Locus item notissimus; nam in Gallia coepit suam haeresim praedicare, ut ommes citati auctores scribunt.
Paucitas sectatorum initio describitur a Guitmundo lib. i, ubi dicit, Berengarium coepisse audiri a pauperibus scholaribus quibusdam, quos ille data stipe ad se alliciebat. Admiratio, ct perturbatio Ecclesiae, quae est evidens indecium novitatis describitur ab iisdem auctoribus et praesertim ab Adelmanno in epistolam ad Berengarium, et a Lantfranco initio libri contra Berengarium, ubi dicit lectam fuisse in Concilio Romano sub Leone IX, epistol. Berengarii a se; in qua epistola cum scriptum esset tantummodo Sacramentum, omnes Episcopos miratos esse, quod illa verba adversarentur usitatissimae fidei Catholicae Ecclesiae.
Denique contradictio, examen, judicium, et condemnatio habentur ibidem. Sic enim scribit Lantfrancus: « Tempore S. Leonis Papae delata est haeresis tua ad Apostolicam
sedem. Qui cum Synodo praesideret, ac resideret secum non parva multitudo Episcoporum, Abbatum, diversique ordinis a diversis regionibus religiosarum personarum, jussum est in omnium audientia recitari, quas mihi de corpore et sanguine Domini litteras transmisisti ». Et infra: Intellecto, quod communi de Eucharistia fulci adversa sentires, promulgata est in te damnationis sententia, privans te communione sanctae Ecclesiae quam tu privare sancta ejus communione satagebas ». Haec ille.
Videmus igitur omnia signa novitatis in opinione Berengarii reperiri: quorum ne unum quidem in sententia nostra reperitur. Neque enim hactenus ullus haereticorum dicere potuit, quis auctor fuerit nostrae sententiae: unde etiam Berengarius vocabat eam sententiam vulgi ut ibidem Lantfrancus testatur. Neque tempus, aut locum, aut paucitatem primorum sectatorum, aut admirationem populorum, aut denique ullum publicum judicium contra eam proferre unquam potuerunt adversarii.
Et sane non esse inventum Papistarum (ut adversarii nos vocant) sententiam nostram de Eucharistia, sed rem antiquissimam patet evidenter ex consensu Graecorum. Graeci enim a Romanis Pontificibus a longissimo tempore dissidere coeperunt, et proinde eorum nova dogmata non facile recepissent: et tamen in hac re nunquam a Latinis dissenserunt, neque hoc tempore dissentiunt, ut ex censura Orientalium ad Confessionem Lutheranorum patet. Confirmatur hoc totum argumentum a facilitate sententiae adversariorum, et difficultate nostra) sententiae. Nam cum sententia adversariorum sit facillima, et humanis sensibus accommodata, facile potuisset occulte irrepere, et a plurimis continuo admitti, ita ut laterent signa illa novitatis. At sententia nostra, quae difficillima est, et repugnat sensibus, ac superat rationem, non potuit occulte irrepere, nec potuit facile tantai multitudini persuaderi. Cum ergo videamus in sententia nostra nulla apparere signa novitatis, quae tamen non potuit ullo modo occulte subintrare; ct contra inveniamus omnia signa novitatis, in sententia adversariorum, quae tamen facile potuisset occulte insinuari: evidenter sane ostenditur nostram esse antiquissimam, et proinde veram; contrariam vero novam et proinde falsam, ct haereticam.
Alterum argumentum veritatis fidei no-
strce, est consensus Ecclesiae. Nam habemus consensum Ecclesiae totius Latinae,. Graecae, Barbarae. Scribit enim Paschasius in lib. de Instit. Sacramenti, ubi explicat verba Domini: Hoc est corpus meum, nullum omnino fuisse, qui se Christianum diceret, qui negare auderet carnem Domini vere esse in Eucharistia. Lantfrancus autem do 'suo tempore sic scribit in extremo lib. contra Berengarium: « Interroga universos, qui Latinae linguae, nostrarumvc litterarum notitiam perceperunt, interroga Graecos, Armenios, seu cujuslibet nationis quoscumque Christianos, uno ore hanc fidem se testabuntur habere ». Nostro autem tempore tantus consensus erat in nostro orbe terrarum, antequam Carolstadius, et Zwinglius apparere coepissent, ut Zwinglius scribat in commentario de vera et falsa religione, cap. de Eucharistia, se valde occulte initio egisse, et cuni paucis amicis contulisse negotium istud novi dogmatis proponendi: metuebat enim, ne omnes offenderet, cum nullum omnino sciret esse ejus sententiae, quam ipse invehere in Ecclesiam cogitabat.
Hoc igitur consensu posito, necessario sequitur, ut vel nostra sit vera fides de Eucharistia; vel numquam fuerit Ecclesia in mundo, vel fuerit, sed perierit, vel manserit in solis Berengarianis; vel simul maneant Ecclesia Dei, et summum ac publicum sacrilegium, summaque et publica idololatria. At Ecclesiam numquam fuisse in mundo, pugnat cum Scripturis, et cum Symbolo, et a nullo unquam vel haoreticismo id fuit assertum. Ec6lesiam fuisse, sed periisse omnino pugnat cum apertissimis promissionibus Dei. Lucae i: 'Regni ejus non erit finis. Matth. xvi. Portse inferi non praevalebunt adversus eam. Matth. ult. Et ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sceculi. Mansisse in solis Berengarianis dici non potest, quia tunc, ante Berengarium non fuisset. Nam saltem per annos ducentos ante Berengarium constat ex testimonio Paschasii, et omnibus historiis, totam Ecclesiam credidisse id quod nos credimus. Deinde Berengariani paucissimi fuerunt, et vix alibi quam in Gallia, et brevi tempore ad nihilum redacti. Et licet post annos circiter 300, a Joanne Wiclefo, renovata fuerit hseresis Berengariana, tamen extra Angliam et Bohcmiam pedem non posuit; et in i ilis etiam
locis, ita extincta fuit, ut annis circiter centum ante Zwinglium nusquam fuerit. At Ecclesia semper vivit, semper conspicua est nec potest (ut ista hseresis fecit) modo interire, modo renasci, nisi falsae sint promissiones supra citata). Denique Ecclesiam esse, et simul in summo errore, sacrilegio, et idololatria versari, nullo modo fieri potest: nam alioqui nulli ha)retici essent extra Ecclesiam et falso Paulus diceret i. Tim. m: Ecclesiam esse columnam, et firmamentum veritatis.
Videtur Petrus Martyr in sua precatione ad Deum, qua concludit librum suum contra Stephanum Gardinerum, existimasse Ecclesiam veram esse posse, ubi hseresis, et idololatria regnent: sed ita adversus eum pugnat illa ipsius precatio, ut mirum sit ipsum etiam non id animadvertisse. Sic enim alloquitur Christum: « Si desperata, inquit, est plaga, neque veritati tua) in tua Ecclesia amplius futurus est publicus, et apertus locus, ad exercendum judicium quamprimum venito ». Haec ille; qua quidem precatione nullam unquam stultiorem legi. Nam si per veritatem intelligit sententiam Zwinglii, quam in toto eo libro asserere conatus est: fateri cogitur apud nos esse veram Ecclesiam Christi, et proinde se esse extra Ecclesiam: nostra enim Ecclesia est in qua non permittitur locus sententia) Zwinglii. Si vero suum coetum vocat Ecclesiam Christi, tum fateri cogitur, sententiam nostram de Eucharistia esse veritatem Dei: nam sententia nostra est, cui non datur locus in coetu Zwinglianorum. Quare quocumque se vertat, suo se gladio ferit; ut omittam, nimiam esse stupiditatem, dicere in Ecclesia Dei non dari locum veritati Dei. Ubi enim erit veritas Dei, si in Ecclesiam Dei non est? Sed justo judicio Dei, qui Ecclesiam Dei perdiderunt, jam nec qualis illa sit, videre possunt.
Tertium argumentum sumi potest a diligentia, quam Ecclesia adhibuit in praesenti controversia examinanda, et a constantia in veritate retinenda. Si enim Ecclesia quaestionem discutere noluisset, aut leviter discussisset: possent haeretici aliquem colorem obtendere, cum dicunt Ecclesiam in errore versari. At nulla unquam quaestio saepius, ac diligentius examinata est.
Primum discussa fuit in Concilio Romano sub Leone IX, et damnata hseresis Berengarii. Secundo in Vercellensi, eodem Leone
prasente, ac praesidente, eadem quaestio discussa et eodem modo explicata: quo etiam Berengarius vocatus est, et cum accedere noluisset, cum ejus confoederatis, qui se Berengarii legatos nominabant, disputatum est. Tertio mortuo sancto Leone iterum in Concilio Turonensi praesidentibus legatis Victoris papae, qui Leoni successerat, cum ipso Berengario acerrime disputatum, coque convicto cthaeresim abjurante, eadem fides confirmata est. Quarto cum Berengarius ad vomitum rediissct, iterum Roma) in generali Concilio Nicolao II, praesidente, et Berengario praesente, eadem quaestio proposita, et discussa diligentissime fuit, et tum secundo Berengarius abjuravit, et librum ipse suum coram omnibus cremavit. Atque horum quatuor Conciliorum meminit Lantfrancus in libro contra Berengarium, qui omnibus interfuit. Quinto cum Berengarium, iterum secunda abju ratione contempta, ad suam haeresim rediisset, coactum est quintum Concilium Romae a Gregorio Papa VII, et rursus quaestio discussa diligenter, et haeresis damnata fuit: ubi etiam Berengarius tertio abjuravit, neque amplius defecit. Hujus Concilii non meminerunt Lantfrancus, et Guitmundus, quia nondum celebratum erat, cum illi scriberent: sed meminit Thomas Waldensis tom. ii. de Sacramentis, cap. 43. Sexto in Concilio amplissimo totius orbis sub Innocentio III. Romae celebrato, iterum eadem haeresis damnaita est. Septimo eadem veritas explicata est in Concilio generali Viennensi, anno Domini 1311, unde exstat Glemen tina unica de reliquiis, et veneratione Sanctorum. Octavo idem est factum in Concilio generali Romano sub Joanne XXIII, anno Domini 1413. ut testatur Joannes Cochlaeus lib. i. historiae Hussitarum. Nono idipsum actum est in Concilio Constantiensi propter haeresim eamdem a Joanne Wicleffo renovatam. Decimo in Concilio Tridenti no nostris diebus propter Zwinglianos, et Calvinistas: ut omittam Concilium Florentinum, et plurima alia, in quibus obiter idem est definitum.
Quae cum ita sint, quis poterit sibi persuadere, Deum permissurum fuisse, ut Ecclesia in hac re erraret? Quid enim facere debuit, et non fecit? congregavit homines doctos, rem excussit, Deum invocavit, idque non semel, nec bis, sed saepius. Quod si dubitare possumus an hac in re erraverit Ecclesia., de omnibus aliis definitionibus contra varias haereses dubitare poterimus; imo
etiam, an Deus sit, sive an res nostras curet, dubitare poterimus; quid enim curat, si ista non curat?
Hunc accedit quod Ecclesia Catholica semper in eadem sententia mansit, neque deterrita est ob argumenta varia, et difficilia, quae vel Berengariani, vel postea Wiclefistae, vel Zwingliani excogitaverunt: in omnibus enim citatis Conciliis eadem sententia invenitur. Contra vero adversarii, nec ulla Concilia Episcoporum habuerunt, nec inter se unquam convenerunt. Scribunt enim Guitmunduslib. i. et Algerus in Prologo librorum de corpore, et sanguine Domini, statim in ipso initio Berengairianae haereseos ortas esse sex diversas opiniones, ac sectas, quas ipsi enumerant. Nostro autem tempore (ut supra diximus) multo plures existunt, praesertim si conjungamus errores Lutheranorum cum erroribus Zwinglianorum.
Quartum argumentum sumi potest a patronis sententiae nostrae. Nam sententia nostra ab eo tempore, quo propter Berengarium clarissime explicata est, id est, ab anno Domini 1031. patronos habuit plurimos viros tam claros vitae sanctitate, et miraculis, ut etiam ab haereticis hujus temporis sancti habeantur, et nominentur. In hoc numero sunt sanctus Anselmus, S. Bernardus, S. Malachias, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Antonius de Padua, S. Petrus Martyr, S. Thomas, S. Bonaventura, S. Nicolaus Tolentinus, S. Ludovicus Rex, S. Bernardinus, S. Vincentius, S. Antonius, S. Franciscus Paulanus, et alii plures. Isti vere sancti, et amici Dei fuerunt, et cum Christo nunc in coelis regnartt: nam praeter commune Ecclesiae testimonium, omnes miraculis claruerunt, et aliqui eorum pluribus, et certioribus, quam ulli fere veterum; ut Bernardus, cujus miracula prae multitudine numerari non possunt; ut Vincentius, in cujus canonizationc dicuntur certis testibus probata plusquam octingenta miracula; ut Franciscus, cujus etiam prope innumerabilia, et maxima narrantur a S. Bonaventura. Sunt autem haec miracula certiora, quam veterum Sanctorum, quia Ecclesia his posterioribus saeculis non solet referre in numerum Sanctorum aliquos, nisi miracula certissimis testibus comprobentur, quod olim non fiebat. Et denique aliquos horum, ut Bernardum, Franciscum, Dominicum sanctos esse latentur etiam adversarii. Lutherus in lib. de capti v. Babylon, cap. de Eucharistia, Tho-
mam Aquinatem vocat sanctum, et cap. dc Baptismo, sanctos vocat Bernardum, Dominicum, ct Franciscum. Philippus Melanchthon in Apologia Confess. art. 4. ct o. ct Ti. sanctos vocat Antonium, Bernardum, Dominicum, Franciscum. Et Petrus Martyr in comment. 3. cap. i. ad Corinth. in illud: Dies enim Domini declarabit, salvatos affirmat eosdem. Calvinus in Instit. cap. 10. et 17. Bernardum pium scriptorem vocat. Hos autem in nostra sententia de Eucharistia luisse tum ex libris eorum constat, tum ex eo, quod omnes Romanis Pontificibus adhaeserunt; tum denique quia Romana Ecclesia nunquam eos in sanctorum catalogum retulisset, si in tanta re ab illa dissensissent.
Ad haec extra controversiam est, sanctos, ct amicos Dei esse non posse, qui vera fule carent; cum sine fide impossibile sit placere Deo, Iiebr. xi. ct cum justus ex fide vivat Ilebr. x. Et denique non est ullo modo credibile, Deum, qui sanctis istis dedit spiritum Prophetia), et revelavit plurima etiam non necessaria, tanquam amicis, noluisse saltem alicui eorum revelare veritatem hujus rei tam necessariam.
Neque potest dici sanctos excusari posse, licet erraverint, quod in rc parvi momenti, aut in re nondum explicata, et definita, aut certo non pertinaciter, sed simpliciter, et ex ignorantia lapsi fuerint. Nam in primis res gravissima est, et in qua vel summa pietas, et religio, vel summa impietas, idololatria, et sacrilegium continetur. Deinde res tractata, discussa, ct definita jam, erat in multis Conciliis, ut diximus, ct inter haereticos jam numerabantur, qui aliter sentiebant. Denique ipsi homines sancti non simpliciter hoc asseruerunt, sed fere omnes contra lucreticos propugnarunt; vel libris, vel.concionibus, vel etiam disputationibus cum haereticis habitis. Quare necesse est omnino aut veram esse sententiam nostram, aut homines illos haereticos, et inimicos Dei fuisse: neque adversarii nostri unquam inter se conciliabunt ista duo, viros illos sanctos fuisse et in errore gravissimo versatos, atque ideo idololatras, et sacrilegos tota vita sua fuisse.
Quintum argumentum sumitur ab auctoribus, ct patronis contrariae sententia): tales enim fuerunt, ut nullo modo probabile sit, Deum per tales homines Ecclesiam suam corrigere, vel reformare voluisse. Etsi enim Deus eligere solet aliquando homines simplices, ignobiles, imperitos, ut per eos mag¬
nalia sua operetur; tamen ipse eos instruit divina sapientia, charitate, dono miraculorum, ct similibus ornamentis, ut homines e alter i tuto credere possint illos a Deo missos. Tales fuerunt Patriarcha;, Propheta, Apostoli, institutores Ordinum religiosorum, et alii similes.
Inspiciamus nunc qualis fuerit Bcrcngarius, quem parentem suum agnoscit Calvinus, in ultima admonitione ad Wcstphalum, ubi dicit se non aegre ferre, quod sententiam suam olim in Bcrengario damnaverit Nicolaus Papa in Concilio Romano, et Gregorius ATI, in Concilio Vercellensi, sed contra potius suspectam sibi futuram ‘fuisse, si Romani Pontifices illam approhassent.
Iste igitur Bercngarius multis modis insignis fuit. Primo praevisus fuit divinitus. Nam ut scribit Gulielmus Bibliothecariusinlib. m. dc gestis Anglorum, S. Fulbertus Episcopus Carnotcnsis in extremis agens, cum interalios, qui illi molienti aderant, Berengarium tunc adolescentem, et nondum haeresiarcham vidisset, jussit eum expelli, protestatus videre se immanem daemonem prope illum, qui etiam blando anhelitu multos ad cum allicere videbatur. Quae sane visio aperte significavit Berengarium opera Diaboli plurimos per novam haeresim seducturum. In quo Berengarius aqualis Ario dici potest; nam Arii futuram haeresim S. Antonio Deus praemonstravit, ut in ejus vita testis est Athanasius. Solet enim Deus gravissima mala ut justissimo judicio suo interdum permittere, ita etiam ex magna sua misericordia praesignificare, ut homines sibi caveant, et minus inde laedantur.
Secundo excellit Bercngarius in perjuriis, et inconstantia. Nam (ut supra diximus) ter diversis temporibus haeresim abjuravit, ac proinde bis perjurus fuit; ideo enim ter abjurare coactus est, quia post primam abjurationem bis perjurus fuit, cum in haeresim relapsus esset: tandem tamen Catholicus obiit, ut idem Gulielmus ibidem refert.
Fuit praeterea Bercngarius, ut patet ex i. lib. Guitmundi, qui ejus vitam breviter describit supra modum superbus, et arrogans, et ex ipsa superbia occasionem accepit novi dogmatis promulgandi. Nam prima illi controversia cum Lantfranco fuit de rebus ad Dialecticam pertinentibus; sed cum ab eo superari, ct ab auditoribus quotidie magis ac magis deseri se videret, ignominiam illam non ferens, Dialectica omissa ad Theologiam
se transtulit: et quia malebat (ut ait Guitmundus) cum aliqua hominum admiratione esse haereticus, quam in oculis Dei occulte Catholicus vivere, ea diligentissime sectabatur, quae nova et inaudita caderis essent. Inde ergo initium haeresis.
Accedit ad haec, quod praeter hanc sententiam de Eucharistia, duas alias promulgavit, quas ne ipse quidem Calvinus negaret haereses esse. Docuit enim, ut ibidem Guitmundus testatur, legitima matrimonia destrui posse, ac licere omnibus foeminis uti, et non esse infantes baptizandos; quae duo in Anabaptistis hujus temporis Calvinus, et Lutherus damnant. Quis igitur credat voluisse Deum per hominem ita erroneum, adversariorum etiam judicio, atque adeo manifeste haereticum, Ecclesiam illustrare et reformare?
De sectatoribus Berengarii' scribit ibidem Guitmundus, homines sceleratos ad eum concurrere solitos, qui laetabantur se magno metu liberatos, cum intelligerent Eucharistiam non esse rem tam divinam, ut propter ejus perceptionem a sceleribus, et flagitiis se continere deberent.
Jam de Wiclefo, de Carolstadio, Zwinglio, Calvino, Petro Martyre, et aliis hujus haeresis patronis, nimis longum esset, quales fuerint, explicare. Illud constat, neminem ipsorum ullum unquam miraculum edere, aut signum ullum sui Apostolatus ostendere potuisse.
Postremum argumentum sumitur a miraculis, quae in confirmatione hujus veritatis facta sunt, qualia haeretici pro suo errore, neque a Deo, neque a daemone extorquere potuerunt. Nam nec Deus testis mendacii esse potest, nec permisit hactenus haereticis, ut saltem opera diaboli, si non vera, saltem apparentia miracula facerent. Multa referuntur miracula circa Sacramentum Eucharistiae a Joanne Garetio in lib. de vera praesentia corporis Domini, et a Tilmanno Bredcmbachio toto lib. i. sacrarum collationum. Septem mihi videntur ad rem nostram maxime facere.
Primum est in vita B. Gregorii a Paulo Diacono scripta, et in lib. n, cap. 41. vitae ejusdem Gregorii per Joannem Diaconum scriptae. Summa historiae haec est. Cum S. Gregorius Eucharistiam populo distribueret, venit ad mulierem, quae forte panem, qui in altari fuerat consecrandus, suis manibus fecerat. Cum ergo illi S. Gregorius diceret:
<( Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam », illa diabolo tentante subriit, et Pontifex manum retraxit, et particulam in altari reposuit. Deinde completis solemniis interrogavit mulierem coram populo, cur in tam tremenda actione risisset. Illa diu mussitans tandem respondit, recognovisse se panem, quem suis manibus fecerat, atque inde credere non potuisse corpus Domini revera esse. Tum S. Gregorius a Deo petiit, et impetravit, ut etiam specie externa panis, in carnem mutaretur; quo facto, tam illam ad fidem reduxit, quam totum populum confirmavit.
Alterum miraculum exstat apud Paschasium in lib. de corpore Domini cap. 14. ubi refert Presbyterum quemdam valde pium et sanctum, optasse aliquando videre corporalibus oculis speciem ejus, quem certa fide credebat sub speciebus panis, et vini latere: et tandem quod petebat obtinuisse, ac vidisse Christi corpus in forma humana, sed puerili, quod etiam ipse petierat. Ut enim eo loco idem Paschasius refert, duplici de causa Deus haec miracula facere solet, vel ad dubitantes in fide confirmandos, vel ad consolandos eos, a quibus ardenter amatur.
Tertium est S. Malachise, quod refert Bernardus in ejus vita. Cum enim Clericus quidam aliquando dicere praesumpsisset, in Eucharistia solum esse Sacramentum, non corporis veritatem, S. Malachias secreto, ac saepe eum convenit, ct admonuit non resipiscentem adducit in conventum Clericorum, ibique data facultate pro suo errore dicendi, cum illo disseruit, eumque apertissime confutavit. Nondum ad mentem redire volentem, coram omni populo publice arguit, haereticum que denuntiat, et cum aliis Episcopis, qui forte aderant, anathemate ferit. Sed cum adhuc ille furens diceret, omnes favere homini, sc autem solum non accipere personas, nec deserere veritatem, S. Malachias dixit: « Dominas faciat te veritatem fateri, vel ex necessitate. » Cui ille respondit, Arnen. Sed ecce die eodem corripitur gravissimo ac lethali morbo, redit ad mentem, reconciliatur Ecclesise, expirat. Poterat ne clarius Deus ostendere a qua parte sit veritas?
Quartum est ipsius Bernardi. Nam ut scribitur in ejus vita lib. ii, cap. 3. Mediolani praesente populo innumerabili inter Sacramentorum celebrationem curavit daemoniacam, cujus sanitas desperata jam videbatur.
Siquidem multos annos diabolus eum possederat, et oculorum, aurium, ac linguae usum illi eripuerat; ipsam etiam linguam in morem promuscidis elephantina) illi extenderat, ut monstrum horribile, non mulier videretur. Igitur sacram hostiam patena) impositam super caput daemoniacae tenens, ‘atque in hunc modum loquens, Diabolum expulit: « Adest, inique spiritus, judex tuus, adest summa potestas; jam resiste, si potes; adest ille, qui pro nostra salute passurus; nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras. Hoc illud corpus, quod de corporis Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est, quod in tumulo jacuit, quod de morte surrexit, quod videntibus discipulis ascendit in coelum. In hujus ergo majestatis terribili potestate, tibi, spiritus maligne, praecipio, ut ab hac ancilla ejus egrcdiens contingere eam deinceps non praesumas. » Haec ille. Ubi sicut fides veritatis a Deo exaudiri meruit; ita prorsus deceptionis, et erroris auctor dici posset (quod absit) Deus, si falsum esset quod S. Bernardus dixit, et tota Ecclesia credit.
Quintum est S. Antonii de Padua, quod insigne est, nec tamen a Joanne Garetio, vel Tilmanno Bredembachio annotatum. Describitur in ejus vita apud Surium, tom. Ili, et a S. Antonino in summa historiali par. m, tit. xxiv, cap. 3. § 2. Disputante S. Antonio de veritate corporis Domini in Eucharistia cum haeretico quodam in partibus Tolosanis (siquidem eo tempore Albigenses vexabant Ecclesiam, qui cum aliis plurimis hoc etiam errore infecti erant) petiit ha)reticus ab Antonio, quem noverat dono miraculorum praedictum esse, ejusmodi signum: « Habeo, inquit, jumentum, cui per integrum triduum cibum non dabo. Exacto triduo adsis tu cum Sacramento, ego adero cum jumento, atque ante illum hordeum effundam; si jumentum hordeo derelicto ad Sacramenti venerationem accesserit, credam ». Factum est ut ille voluit, et triduo exacto S. Antonius, turbis fidelium comitatus, et venerabile Sacramentum manu tenens, sic ad jumentum locutus est: « In virtute et nomine Creatoris tui, quem in manibus, licet indignus, veraciter teneo, tibi dico, animal, et praecipio, ut confestim venias humiliter modo tuo, et ei reverentiam exhibeas: ut ex hoc cognoscat haeretica pravitas, quod omnis creatura suo subditur Creatori, quem sacerdotalis dignitas jugiter
tractat in altari ». His verbis prolatis, jumentum hordei ante se effusi, et famis oblitum, ad Sanctum accurrit, et capite inclinato, ac genibus, curvatis, eo modo quo potuit, Dominum adoravit, et haereticum confutavit.
Sextum narrat Thomas Waldensis testis oculatus tom. n. cap. 63. Scribit enim sartorem quemdam haereticum publice in Ecclesia S. Pauli Londini in judicio coram Archicpiscopo et aliis Praelatis constitutum, dixisse, digniorem esso araneam cultu, ac reverentia, quam Eucharistiam; et continuo de alto tecti culmine horribilem araneam directo filo ad os ejus properasse, ac vix multorum manibus prohibitam, ne ingrederetur.
Septimum narrat Tilmannus Bredcmbachius, lib. vn. sacrarum collationum cap. 60. quod quidem in illis partibus, ubi contigit, dicit esse notissimum, et celeberrimum, ac non solum soluta oratione, sed etiam carmine conscriptum. Ejus ha)c est summa. Anno Domini 1361, die 8. Aprilis, feria 2. pascha) tribus horis ante meridiem, Noviomagi, quod oppidum est in Geldria, Parochus quidam nomine Antonius Wortius, completis Missarum solemniis, venerabile Sacramentum ad fceminam a)grotam de more Catholico deferebat. Casu accidit, ut tempore eodem ad januam taberna), juxta quam Parocho transeundum erat, duo juvenes consisterent, Noviomagensis unus, alter Traject ensis, qui ova Paschalia in manibus habentes, inter se contendebant, uter celerius ovum deglutiret. Interea Parocho appropinquante, Trajectensis blasphemus, et irrisor tanti mysterii, et ut apparet, haereticus Calvinista sodali suo dixit, se multo citius ovum suum devoraturum, quam mulierculam Deastrum illum: et continuo ovum in os injecit. Sed ovum in medio gutture constitit, et cum ille suffocari se sentiens, undique circumspiceret, vidit candelam sebaceam ex pariete dependentem, eaque arrepta, atque in os injecta, ut ovum detruderet, ita ha)sit totum saevum in ovo, ut nudum filum, seu stamen candela), miser extraxerit; tum denique concidit, et in ^Ethiopum nigredinem mutato vultu, elisoque gutture expiravit. Repertum est autem postea ovum instar tuberis in altera parte colli, non in gutture, ut par erat. Ita nimirum Christus, non Deastrum, sed vqrum Deum se esse demonstravit. Sed de his hactenus.
Ad Jioc argumentum ex miraculis Petrus Martyr breviter respondet in libro contra Gardinerum, objecto 158. esse meras prfestigias ista, quae a nobis dicuntur miracula. Id vero probat, quia Jremcus lib. i. cap. 9. testatur, Marcum hcresiarcham, et magum praestigiis quibusdam solitum fuisse in sua Eucharistia efficere, ut in calice eruor appareret.
At quamam est ista consequentia? Marcus haeresiarcha, et magus praestigiis cruorem in calice apparere laciebat; ergo B. Gregorius vir sanctissimus, S. Bernardus, S. Antonius, et alii, quos sanctos fuisse etiam haeretici confitentur non nisi praestigiis miracula circa Eucharistiam fecerunt. Sane si ita liceat argumentari, poterimus etiam hoc modo colligere: magi Pharaonis per incantationes convertebant virgas in dracones, et aquam in sanguinem; ergo et Moses cum similia faceret, per incantationes faciebat; et breviter omnia miracula Christi, et Apostolorum calumniari possemus.
Dico secundo, responsionem Petri Martyris utcumque aptari posse ad miracula, qmc fiunt, cum exterius in Eucharistia apparet caro, vel aliquid ejusmodi; at nullo modo aptari posse ad ea miracula, qua) consistunt in interitu hominum, ut est tertium et septimum a nobis recitatum: ille enim verse mortes fuerunt, non simulatae, ac fictae.
Dico postremo in hoc mysterio maxime locum habere dilemma Augustini lib. 22. de Civitate Dei cap. S. Nam aut facta sunt miracula ad hoc mysterium confirmandum, aut non sunt facta. Si facta sunt, credamus igitur, quod tot miraculis confirmatum est. Si non sunt facta, hoc ipsum est summum miraculum, quod sine miraculis res tam diflicilis credi potuerit a tot philosophis, atque adeo a toto orbe terrarum. Nam sententia adversariorum, quae facillima est, non est mirum, si absque ullis miraculis admittatur: nostram autem sententiam, quae non modo cum sensibus, sed etiam cum ratione pugnare videtur, quis credat tantae multitudini, sine multis magnisque miraculis persuaderi potuisse, nisi, ut dixi, hoc ipsum summum miraculum esse dicatur?
Chapter 62 of 133