Skip to the text

Caput II. Explicantur causae justificationis

Causae rerum omnium sunt quatuor, finis, efficiens, materia, et forma. Finis justificationis impii, est gloria Dei, et Christi; et salus aeterna eorum, qui justificantur. Ita enim Concilium Tridentinum docet sess. 6. cap. 7. et Concilii doctrina, cum Scripturis sanctis appertissime congruit. Nam de gloria Dei sic loquitur Isai. cap. 43. Omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum Et Apostolus ad Ephes. i. Praedestinavit nos in adoptionem 'filiorum in laudem gloriae gratiae suae. De gloria Christi sic loquitur idem Apostolus ad Hebr. H. Decebat eum, propter quem ontnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Ubi vides, propter Christum esse omnia, ac per hoc ipsus gloriam finem esse totius operis redemptionis humanae.

Quod etiam exeo potest intelligi, quod cum Christus sit caput omnium justorum, in ipsum redundatomnis gloria justificationis ipsorum, Neque enim dubitari potest, quin pulchritudo menbrorum pertineat ad gloriam capitis. Itaque S. Gregorius lib. xxxn. Moralium, cap. 5, scribit, Christum in coelo quasi vestiendum, atque ornandum esse gloria omnium Sancto, rurn, juxta illud Isai. xlix. Omnibus his velut ornamento vestieris.

Denique salutem propriam finem esse justificationis, docet Apostolus Paulus ad Roman. vi. Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Et Apostolus Petrus in epist. i. cap. i. Ut reportetis finem fidei vestrae, salutem animarum vestrarum.

Causa efficiens primaria est bonitas, et misericordia Dei, efficiens per modum meriti, est Christi passio; efficiens per modum instrumenti conjuncti, est ipsa Christi humanitas, per modum instrumenti separati, sunt verbum et Sacramenta, et qui illa Christi nomine administrant.

De primaria causa efficiente legimus in lib. Job. cap. xiv. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es. Et Isai. cap. xliii. Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me. Et ad Roman. ni. Unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Denique cum justificatio impii constet ex remissione peccati, et infusione gratiae adoptionis filiorum Dei quis potest remittere peccata, id est, debita contracta cum Deo, nisi ipse Deus? et quis potest adoptare servum et inimicum in filium Dei, nisi idem Deus?

De causa meritoria loquitur Isaias, cap. liii: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et justificabit ipse justus servus meus multos Et Apostolus Paulus ad Roman. hi. justificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem, etc. Et Apostolus Petrus in epist. I. cap. i: Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati, et incontaminati Christi. Et Apostolus Joannes in epist. I. cap. w.Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Est autem hoc loco breviter annotandum, Christum non esse causam meritoriam, quasi Pater in gratiam filii nobis peccata dimiserit, quomodo saepe Reges in gratiam amicorum petentium, reos absolvunt; sed quonian pretium redemptionis exacte persolvit, et ex Rigore justitiae (ut Theologi loquuntur) pro no¬

stris omnium sceleribus satisfecit. Id enim significant Scripturae, cum vocabulo redemptionis utuntur, et hoc idem indicare voluit Concilium Tridentinum loco citato, cum docuit, Christum causam esse meritioriam nostrae justificationis, quoniam passione sua pro peccatis nostris integre satisfecit, et nobis reconciliationem, gratiamque promeruit.

Dc causa instrumentaria, sed conjuncta, loquitur Scriptura, cum Dei filium ratione assumptae naturae, brachium Domini nominat, ut Isai. liii. Quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est? ascendet sicut virgultum coram eo, et tamquam radix de terra sitienti, non est species ei, neque decor, etc.. Vide S. Cyrillum lib. iv in Joannem, cap. 12. 14. et 23. et Damascenum lib. iii. cap. 15.

De causa instrumentaria separata, id est, de verbo Dei et Sacramentis et de ipsis ministris verbi, et Sacramentorum, Scriptura divina frequentissime loquitur. De verbo, Jacob. cap. i. Voluntarie genuit nos verbo veritatis. Item: Suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. De Sacramentis Apostolus Petrus in epist. I. cap. iii. Salvos nos facit per lavacrum regenerationis, etc. De Ministris idem Paulus I. ad Corinth. iii Dei adjutores sumus. Et. II. ad Corinth.: Posuit in nobis verbum reconciliationis. Et Dominus ipse Joan. xx. Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis retenta sunt.

Causa materialis dici potest animus hominis, sive ipsa ejus voluntas, in qua justitia, tamquam in subjecto, et sede propria commoratur. Pertinent quoque ad materialem causam dispositiones, quae materiam praeparant ad recipiendam formam. Dicuntur autem dispositiones ad justificationem illi omnes actus gratiae et liberi arbitrii, quibus donum ipsum justificationis acquiritur, quales sunt ex sententia Concilii Tridentini, sess. 6. cap. C. actus fidei, timoris, spei, dilectionis, poenitentiae, de quibus postea disseremus.

Causa formalis intrinsecajustificationiscst ipse habitus gratiae, sive charitatis infusus, ut post suo loco probabimus. Causa formalis extrinseca, quae et exemplaris dicitur, est ipsa Christi justitia: J\am quos praescivit, eos Deus praedestinavit, conformes fieri imaginis filii sui, ut Apostolus loquitur ad Itoman. viii. qui etiam I. ad Corinth xv. monet, ut portemus imaginem hominis coelestis, id est, Christi, sicut portavimus imaginem hominis terreni, id est, Adami. Denique formalis causa, non in habitu, sed in actu, sunt ipsa opera justa, quse etiam effectus justitia;, vel justificationis dici possunt. Ex his omnibus solum tria in quajstionem vocantur, dispositiones, causa formalis intrinseca, et justitia actualis. Caffera enim omnia vel conceduntur ab omnibus, vel sunt a nobis alio loco, pro tenuitate ingenii nostri et virium, explicata.

Chapter 3 of 78