Caput XXIII. Solvitur quintum argumentum ex Scripturis pro sola fide
Respondeo: verbum Dei sanat et salvat, sed ut hoc faciat/ non satis est ut fide apprehendatur, nisi etiam charitate impleatur. Verbum enim Dei non solum offert promissiones, sed etiam imperat opera facienda. Quare Dominus Matth. vii, comparat hominem audientem verba sua, et non facientem viro stulto, qui aedificat domum super arenam. Praeterea verbum, quod fide apprehenditur, non est ipsa salus, sed semen salutis, quod non solum excipi, sed etiam calefieri, et excoli debet, ut fructum faciat. Quocirca recte S. Jacobus non ait, Suscipite insitum verbum, quod salvabit, sed quod potest salvare animas vestras, si videlicet excipiatur in corde bono, et retineatur cum patientia tempore tentationum, ut dicitur in parabola seminantis, Matth. xm.
Sed contra occurrit Lutherus in libro de libertate Christiana, ubi probat, fidem solam cum verbo Dei sufficere. Primum enim (ut ipse dicit) fides implet omnia mandata. Nam audiens in Verdo praecepta et promissa, et prudenter intelligens praecepta non posse servari, confert se ad promissa, quae docent, omnia esse posita in fide, et credentem in Christum omnia habere. Nam conclusit Deus omnia sub incredulitate, ut omnium misereatur. Et dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in nomine ejus. Roman. xi. et Joan. i. Deinde, fides exhibet Deo summum obsequium, dum credendo confitetur, illum esse veracem in omnibus suis promissis. Deus autem glorificantes se glorificat, ut dicitur, I Reg. ii. Unde et Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam, quia videlicet dedit gloriam Deo plenissime sciens, quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. Denique, fides copulat animam Deo, juxta illud Oseae ii. Sponsabo te mihi in fide: et ideo omnia quae Christi sunt efficiuntur communia cum anima fideli.
Respondeo: hoc argumentum Lutheri ex tribus virtutibus fidei ductum, magis Lutheranos, quam Catholicos laedit. Nam si Deus glorificat no* et justificat, quia summum cultum illi exhibemus per fidem, certe sequitur ut merito fidei, id est, propter virtutem et dignitatem ipsius fidei justificemur. Quod tamen Philippus et Kemnitius, et quotquot sunt hodie Lutherani absurdum, et falsum esse contendunt.
Sed excutiamus breviter fidei virtutes,
quas Lutherus praedicat. Primam illam virtutem, quod videlicet fides impleat omnia mandata, furtim subripuit Lutherus charitati, ut tribueret fidei. Sed vera fides non vivit ex raptu, et ideo clamat verum esse, quod Apostolus dicit, Rom. xm. Qui diligit, legem implevit. Et: Plenitudo legis est dilectio. Et quod ipse Dominus ait Joan. xiv. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Convertit se quidem fides ad promissa, cum videt, legis mandata solis naturae viribus impleri non posse: et credens, veram esse illam promissionem, petite, et accipietis, a Deo petit spiritum charitatis, per quem fit vere, ut justificatio legis impleatur in nobis. Sed non est haec promissio, quam vellet Lutherus, ipse enim promissionem quaerit, per quam liberetur a debito legis implendae, et habeatur, ac reputetur justus, quamvis sit omni flagitiorum genere coopertus. Sed hanc promissionem in veris Bibliis, id est, in libro Dei numquam inveniet.
Quod enim ipse allegat, conclusit Deus omnia sub incredulitate, ut omnium misereatur. Et dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt in eum, longe aliud significat, quam illud sit, quod ipse somniat. Dicitur enim Deus conclusisse omnia sub incredulitate, quia permisit et Judaeos et Gentiles incredulos fieri, ut in utrisque liberandis misericordiam suam ostenderet. Dedit autem potestatem iis, qui credunt in eum, ut filii Dei fiant; proinde non sunt hoc ipso, quod credunt, filii Dei, sed fieri possunt, si renascantur ex aqua et Spiritu sancto, et sic diffusa charitate in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis, incipiant dicere Deo, Abba Pater.
Jam vero quod attinet ad alteram virtutem fidei exhibet quidemfides cultum et obsequium Deo, cum dat illi gloriam, credens eum fidelem esse in omnibus verbis suis sed neque. sola fides exhibet cultum Deo, cum scriptum. sit Matth. v. Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem, qui in coelis est. Et Joan. xxx. de sancto Petro legamus, eum morte sua clarificasse Deum. Neque fidei obsequium placet Deo, nisi fides ipsa per dilectionem operetur. Nam et daemones, velint nolint, dant gloriam Deo, dum credunt, illum esse veracem, sed nihil eis prodest obsequium illud coactum. Et nos ipsi, si habeamus omnem fidem. charitatem autem nuii habeamus, nihil sumus.
Itaque Deus glorificat eos, a quibus ipse glorificatur ex charitate, sine qua nihil prosunt omnia, qua; ab invitis deferuntur obsequia. Ejusmodi autem fuit obsequium A- brahai, qui usque adeo Deum dilexit, ut etiam filium unigenitum, ut Deo pareret immolare voluerit. Etldeo recte dicit S. Jacobus in epist. cap. 2. fidem Abrahce ex operibus consummatam fuisse. Quare non est mirum si talis fides, videlicet perfecta, et charitate formata, ac per dilectionem operans reputata fuerit ad justitiam, id est (ut erat vere) opus existimata, ac judicatu justitia).
Porro tertia virtus fidei fortasse caret fundamento. Nam quod legimus Osea) ii. Sponsabo te mihi in fide, non videtur accipiendum de fide, qua credimus Deo, sed de fide, qua Deus pr instat promissa. Nam paulo ante dixerat Deus in eodem Propheta: Sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia, et miserationibus; et mox addidit: et sponsabo te mihi in fide. Quorum omnium verborum illa videtur esse sententia, sponsabo te mihi juste, misericorditer, atque fideliter. Sed si accipiatur fides pro fide, qua nos credimus Deo, certe sicut sponsamur Deo per fidem, ita conjungimur in matrimonium perfectum et consummatum per charitatem. Non enim fides, sed charitas est vinculum perfectionis Goloss. ui. et, qui manet in charitate, m Deo manet, et Deus in eo,
Denique sive per fidem, sive per charitatem, sive (quod est verius) per utramque sponsemur Christo, erunt quidem nostra, quae Christi sunt, et Christi quae nostra sunt, ut Lutherus dicit, sed non eo modo, quo ipse dicit. Non enimnostra erit Christi justitia, quia reputabitur nostra, sed nostra erit, quia causa erit justitiae in nobi inhaerentis, nosque vere, et formaliter perficientis, que. madmodum nostra mortalitas, et caetenc poenae, in quas per lapsum primi parentis incidimus, non fuerunt in Christo per solam reputationem, sed per veram, <;l realem assumptionem. Lutherus enim parum liberalem sponsum nostrum facit, quem vult ea, qua) nostra sunt, re ipsa sibi assumere, ea vero, qua) sua sunt, nobiscum sola reputatione communicare. Sed de his hactenus.
Chapter 24 of 78