Caput III. Aperitur status quaestionis de fide justificante, et indicantur auctores. qui de justificatione
scripserunt.
Ut Igitur a dispositionibus, quae justificationem praecedunt, principium faciamus; adversarii non negant, aliquos eorum actuum requiri, quos nos dispositiones appellamus, quidquid tandem initio hujus perniciosae contentionis scripseritLutherus; nulli enim fere sunt hodie sectarii, qui errores, et fidem non requirant ante justificationem. Aliqui etiam propositum novae vitae, sive obedientiae. ut ostendimus in i. lib. de poenitentia, cap. 18. Sed tamen quatuor in rebus a nobis dissentiunt; omitto enim illud, quod non vocant ipsi fidem, dispositionem, sed instrumentum, quo apprehenditur justificatio. In eo certe nobiscum adversarii conveniunt, actum fidei requiri, ut justificationem adipisci valeamus.
Primum igitur in eo dissentimus, quod aliter ipsi fidem, quee ad justificationem obtinendam necessaria est, interpretantur, quam nos Catholici faciamus; proinde prima qua;- stio disputanda erit, qutenam sit illa fides, sive quid sit ea fides, quse ad justificationem requiritur. Secundo dissentimus, quod ipso solam fidem justificare contendunt; nos ei comites adjungimus in hoc ipso officio justificandi, sive ad justitiam disponendi. Erit igitur altera quaestio, an per modum dispositionis, sive instrumenti, fides sola justificet. Tertio dissentimus, quod ipsi fidem, quam dicunt solam justificare, docent numquam esse posse solam: nos. contra dicimus, non justificare solam, sed tamen posse esse solam.
Postremo dissentimus de modo, quo fides justificat, ipsi enim contendunt, fidem nullius esse pretii, aut meriti, et solum relative justificare: nos asserimus, fidem etiam acharitate disjunctam, alicujus esse pretii, et vita habere justificandi per modum dispositionis et impetrationis.
Illud autem non est hoc loco prmtercundum, adversarios nostros, ut sunt inopes argumentorum, et divites calumniarum, passim traducere Catholicos, quasi doceant, solis naturae viribus disponi homines ad gratiam, quibuscumque operibus, vel etiam ritibus, et caeremoniis tribuere meritum justificationis; fidei justificantis nullam rationem habere, neque in suis libris, et sermonibus ullam ejus mentionem facere. Qua; omnia mendacia, atque calumnias esse, fuse demonstravimus tum i. lib. de poenitentia, tum in libello, in cujus inscriptio est, Judicium de libro concordiae Lutheranorum.
His igitur praetermissis, ad primam quaest. explicandam aggrediar, si prius in lectorum gratiam breviter annotavero nomina eorum, qui hoc nostro saeculo de justificatione, adversus novas haereses opuscula ediderunt. Videat igitur lector auctores sequentes, praeter alios multos, qui mihi noti non sunt, Joan. Driedon. in lib. de cap et redempt. humani generis, tract. 4 cap. 1. Jac. Latom. in lib. de fide et operibus. Albertum Pighiumin 2. controversia. Joan. Itoffen. in refuta, articulorum, et assertionis Lutheri. Enchiridion Concilii Colonien. Dominicum a Soto in lib. m. de natura et gratia. Petrum a Soto in Institut. Sacerdotum, lect. 11. et 12. de Poenitentia. Alphonsum a Castro in lib. contra haereses. Andrcam Vegam in opusculo de justificatione, et in explicatione Concilii Trident. Ambrosium Cathar. in opusculo de justificatione, fide et operibus. Thomam Cajet, de fide et operibus. Stanislaum Hosium in Confess. Polinica, a cap. 61. usque ad 75. Joan. a Lovanio in lib. de fide speciali. Franciscum Turrianum de justificatione. Henricum Helraesium de justificatione. Theodorum Pcltanum de justificatione Jodocum Tiletanum in Apologia pro Concilio Trident. Nicolaum Sanderum in lib. de Justificatione. Diegum Pay vam lib. iv. orthodoxarum explicationum, ltuardum Tapper. in explicat, articulorum Lovaniens. Thomam Stapletonum in lib. de justificatione. Vide etiam auctores, quos in unum congessit FabritiusLeodius in Harmonia Confess. Augustanae, videlicet, Joan. Cochlacum in discussione Confessionis ejusdem,* et alios. Audio inulta praeclare scripsisse tum de justificatione, tum de aliis controversiis omnibus Gregorium de Valentia nostri ordini sacerdotem.
Chapter 4 of 78