Skip to the text

Caput XVI. Fidem non solam justificare, probatur ex remotione causarum, quae possunt reddi, cur fides sola justificet

Tertium argumentum principale, quo probamus, fidem non solam justificare, sumitur a remotione causarum, quae possunt reddi, cur fides sola justificet. Omnes enim ejusmodi Causae ad Tria capita revocari possunt. Primum caput est, auctoritas verbi Dei; si enim Scriptura expresse alicubi dicat, Fides sola justificat, id sine dubio credendum erit, etiamsi nulla reddatur causa, cur ita fiat. Alterum caput est voluntas De justificantis, quia videlicet placuit Deo, donare justificationem cum sola conditione fidei.

Tertium est natura ipsius fidei, quoniam ipsa sola id habet, ut apprehendat justificationem, et nobis applicet, ac nostram esse faciat.

Quod attinet ad Primum, solent quidem adversarii perpetuo jactare verbum Dei expressum, atque ad hoc unum caput dogmata sua omnia revocare. Sed in hac causa destituuntur isto praesidio. Nusquam enim hactenus ostendere potuerunt in sacris litteris illam particulam Sola, cum de fide justificante

agitur. Nos autem expressum verbum proferimus, ubi habetur negatio ejus vocis, aut synonimaj. Videtis (inquit Jacobus cap. xx) quia ex operibus justificatur homo, et non ex fule tantum? Edidit quidem Murtinus Lutherus, Diblia Germanica cum' voce « Sola » ad Roman. m; sed cito fallacia deprehensa fuit, inspectis codicibus Graecis et Latinis, et qui circumferuntur, omnibus. Neque ipse de hac re admonitus,- negare potuit a se additam eam vocem, sed respondit pro solita sua modestia: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Vide responsionem Lutheri ad duos articulos ad amicum quemdam scriptam.

Respondere solent, non esse quidem eam vocem expresse in Scriptura, tamen esse rem ipsam, qua} illa voce significatur, ad Rom. ili. cum dicitur: arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus legis. Et ibidem: Justificati gratis per gratiam ipsius. Idem enim est justificari gratis et sine operibus legis. Idem vero per fidem sine operibus legis, et per solam fidem.

At litec responsio non difficulter evertitur. Umero enim, si idem est per solam fidem, et per fidem sine operibus legis, utrum illud «sine operibus legis » excludat omnia opera, et omnem legem, an tantum aliquod genus operum et legum. Nam si excludat omnia omnino opera, et omnem legem, excludet etiam ipsam fidem. Nam actus fidei est quoddam opus, et quidem insigne, et lioc nomine appellatur in Evangelio, Joan. vi dicente enim Domino: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam? Responderunt Judeei: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Quibus Dominus ait: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille.

Quare S. Augustinus in lib. de pnedestin. sanctor, cap. 7. scribit, Fidem non distingui ab operibus, quasi ipsa non sit opus, sed quoniam ipsa est opus Dei gratia factum, vel est primum opus, unde cratera nascuntur. Et addit, sic distingui fidem ab opere, quomodo in libris Regum distinguitur Juda ab Israel, quamvis etiam, Juda sit Israel. Itaque operamur opera Dei, cum credimus in Dominum Jesum. Sine quo opere justificabimur, si fides sine operibus omnia opera excludit, ac per hoc justificari ex fide, nihil aliud erit, nisi justificari sine fide.

Est etiam queedam lex fidei, de qua dicitur

Toai. VI.

in illoipso cap. ili. ad Rom. Exclusa est gloriatio tua. Per equam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Quod si fides justificans sine operibus legis, excludit omnem legem, excludet etiam legem fidei; et quoniam lex fidei e'stipsa fides, ut communiter eum locum omnes exponunt; fides excludet fidem, et, ex fide justificari, erit sine fide justificari. Non igitur fides sine operibuslegis excludit omnia opera et omnem legem, sed certum genus operum et legis, id est, opera facta solis viribus natura, vel ex sola cognatione legis Mosaicra, vel si quo alio modo opera legis hoc loco intelligenda sunt. Parum enim refert ad argumentum, quod nunc urgemus, quomodo ista intelligantur, modo illud maneat, non excludi omnia opera et omnem legem. At si non excludunturomnia operact omnes leges; non igitur verum est, sola nos fide justificari; neque est idem, sola fide justificari, et per fidemjustificari sine operibus legis; illud enim latius patet; et proinde prseter Scripturam, ne dicam contra Scripturam, asseritur.

Illud autem Gratis excludit merita, quas sunt nobis ex nobis, non autem dona Dei, qualis est dilectio, poenitentia et similia, alioqui excluderet etiam fidem: « Non dicat, inquit, Augustinus in epist. 106.siper ficlem, quomodo gratis? respondetur enim ei, Quid habes quod non accepisti, etc. » Quod idem de charitate dici potest. Si per dilectionem, quomodo gratis? nimirum, quia ipsa dilectio nihil est nisi gratia. Quare non possunt adversarii, expressi Verbi Dei auctoritate, sententiam suam de sola fide justificante comprobare.

. Quod attinet ad alterum caput, non videntur adversarii in illo magnam spem ponere, quippe qui ut plurimum negare solent, Deum nos justificare ob meritum fidei, aut propter nostra fidei virtutem. Graterum si admittant, fidem solam ideo justificare, quia Deus requirat conditionem solius fidei; manifestis Scripturarum testimoniis repugnabunt. Scriptura siquidem multo apertius exigunt ad justificationem conditionem poenitentiae et Sacramentorum, quam ipsius fidei. Ezech. xviii. Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, vita vivet, etc. Lucte, xm. Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Joan. m. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu

sancto, non potest intrare in regnum Dei 1). Noa igitur affirmari potest, fidem solam justificare, propterea quod solius fidei conditio requiratur.

Restat caput tertium, in quo maxime nituntur; fidem solam justificare, quod sola ipsa sit, qmc promissionem justificationis, sive ipsam justificationem apprehendit, applicat, et nostram esse facit. At hoc etiam facile refellitur. Primum enim fides non dicitur proprie apprehendere. Apprehensio enim cum refertur ad intellectum, est cognitio rei, prout in specie reprmsentatur et distinguitur a judicio, quod rem apprehensam discernit ct dijudicat, vera ne sit, an falsa. Illa autem cognitio apprehensiva prseexigitur quidem ad fidem, sed non est ipsa proprie fides, nam etiam infideles apprehendere possunt mysteria fidei, cum tamen ea non -credant. Fides igitur consistit potius in judicio, quam in apprehensione. Qui enim judicat, sive per scientiam, sive per fidem nihil apprehendit, sed rem apprehensam, ut dixi, appendit et discernit. Neque ideo res est vera, quia intellectus credendo, vel sciendo judicat esse veram, sed centra ideo intellectus vere judicat, id est, vere scit, aut vere credit, quia res est vera.

Eadem quoque est ratio fiducia, si per fidem fiduciam intelligi velint. Confidere enim non est apprehendere, sed firmiter adhaerere „rei apprehensa?. Nam qui se doctum esse aut fore confidit, non apprehendit doctrinam ea fiducia, neque incipit esse doctus; quia confidit se esse doctum; sed opinioni de sua doctrina concepta? firmiter adhaeret.

Sed esto, apprehendatur aliquo modo justificatio per fidem, certe non ita apprehenditur, ut re ipsa jam habeatur et inhaereat, sed solum ut sit in mente per modum objecti, actione intellectus, aut voluntatis apprehensi: at hoc modo apprehendunt etiam amor et gaudium, ut scribit S. Augustinus in libro vm. Confess. cap. 2. Ubi de Victorino loquens: « Volebant eum, inquit, omnes rapere intro in cor suum, et rapiebant amando, et gaudendo: Hae rapientium manus erant». Itaque si fides Justificat, quia.justitiam apprehendit, dum credo aut confido, me esse justum per Christum; ipsa etiam charitas justificat, dum diligo, et gaudeo me esse justum per Christum. Et revera si per hujusmodi apprehensionem justifica¬

remur, id tribui deberet maxime charitati, qua? omnia quantumvis aliena, facit esse nostra. Amantium enim omnia sunt communia.

Sed quid, obsecro, respondere poterunt adversarii ad applicationem justificationis, quam ipsi iidem per sacramenta fieri docent? certe Philippus et Kemnitius (ut ostendimus in primo libro de Sacramentis in genere) contendunt, Sacramenta esse quasi visibilia verba, qua? generales promissiones applicant iis, qui rite Sacramenta suscipiunt, easque speciales de generalibus esse faciunt. Quod si Sacramenta promissiones applicant, et nostras faciunt, non ergo per modum instrumenti applicantis fides sola justificat.

Et confirmatur hoc ipsum testimonio apertissimo sanctarum Scripturarum. Nam quemadmodum ad Rom. m. Apostolus scribit, Deum justificare homines per fidem; ita ad Tit. iii. idem ipse scribit, Deum justificare per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. Et sicut Actor, xv. Petrus Apostolus dicit, fide purificari a Deo corda hominum. Ita ad Ephes. v. coapostolus ejus Paulus dicit, a Deo mundari Ecclesiam lavacro aquee in verbo vita?.

Neque multum refert, quod Sacramenta promissionem applicant dando, fides applicat accipiendo. Nam utrumque est instrumentum Dei, non enim per Sacramenta justificat Deus, per fidem justificat homo; sed idem Deus per fidem, et per Sacramenta justificat; etsicut Sacramenta dantur a Deo, ita et fides datur a Deo. Et quoniam justificare significat actionem non passionem, magis proprie justificat Sacramentum, quod est instrumentum, et quasi manus dans justitiam, quam fides, quee est instrumentum, et quasi manus (ut ipsi dicunt) accipiens justitiam. Non igitur vere dici potest, vel homo sola fide justificari, vel Deus hominem sola fide justificare, cum id ipsum et magis proprie preestent Sacramenta, quam fides.

Respondebunt fortasse, solam fidem, non excludere Sacramenta, sed opera. At Lutherus in lib. de Captivit. Babylonica cap. de Baptismo, et in assertione art. 1. 2. 6. et aliorum, apertissime scribit Sacramenta non justificare, sed solam fidem. Deinde, si illud « Sola » non excludit Sacramenta, sed opera: redibitur ad primum caput, ubi jam demonstratum est, non posse excludi opera, nisi

Chapter 17 of 78