Skip to the text

Caput VII. Fidem justificantem non tam esse notitiam, quam assensum, probatur ex Scripturis

Nunc adversus Calvinum breviter probandum est, fidem non tam esse notitiam, quam simplicem assensum, quod etiam paulo ante probatum est ex definitione, quam tradidit Apostolus, Calvinus enim non solum definit fidem per cognitionem, lib. m. Instit.cap. 2. sed etiam insultat Catholicis, quod dicant, se reverenter credere quicquid Ecclesia docet, etiamsi minus ea intelligant. Contra vero ipse affirmat, non ignorantia, nec sensus nostri submissione, sed cognitione ceida et explorata regnum coelorum adiri; et allegat Apostolum damnantem eos, qui semper discunt, et ad scientiam veritatis numquam perveniunt. II Timoth. m.

Probatur igitur, fidem non esse notitiam, sed assensum. Nam in primis Isaias cap. vn. aperte protestatur: Visi credideritis, non intelligetis. Ubi videmus, fidem non esseintelligentiara, sed viam, et gradum ad intelligendum. Quod aliis verbis dixit etiam de rebus naturalibus ille Philosophus: « Addiscentem oportet credere ». Item in priore ad Corinthios cap. xm. Apostolus distinguit notitiam mysteriorum a fide tamquam duo diversa dona: Si habuero, inquit, omnem scientiam, et noverim mysteria omnia, et omnem fidem. Et I Corinth. xn. enumerans dona Dei, dicit, alii dari sermonem sapientia;, alii sermonem scientise, alii fidem, id est, eximiam fidem, ‘quae montes etiam transferre possit. Rursus in posteriore ad Corinth. cap. 10. dicit, se per Evangelii praedicationem in captivitatem redigere omnem intellectum in obsequium Christi. At certe non est necesse, captivare intellectum, ubi est notitia veritatis. Quo etiam pertinet obedientia fidei, de qua tam saepe idem Apostolus concionatur. Quot*sum enim obedien¬

tia in credendo opus esset, si per fidem notitia praeberetur; sed audiamus in hac re sententiam veterum Patrum.

S. Irenseus lib. ii. cap. 45. « Melius, inquit, est nihil omnino scientem credere Deo, et perseverare in ejus dilectione, qua; hominem vivificat, quam per questionum subtilitates, et multiloquium in impietatem cadere ».

Clemens Alexandrinus lib. m. Paedagogi, cap. 11. «Fides, inquit, non sapientium secundum mundum, sed eorum, qui secundum Deum sunt sapientes, possessio est. Illa autem etiam absque litteris discitur. Ejus autem scriptum, quod et ad rudes, et ad ignorantes pertinet, et est divinum, charitas vocatur ».

S. Hilarius lib. vili, de Trinit. ante medium: « Habet, inquit, non tam veniam, quam praemium, ignorare quod credas, quia maximum stipendiurfl fidei est, sperare qua; nescias ».

S. Augustinus in epist. 102. ad Evodium:

« Si propter eos solos, inquit, Christus natus est, qui certa intelligentia possunt ista discernere, pene frustra in Ecclesie laboramus ». Et sane ita esse, experientia testatur, cum maxima pars fidelium, vel propter aetatem puerilem, vel propter sexum muliebrem, vel propter ingenii hebetudinem, vel propter imperitiam litterarum et scientiarum, quales sunt pene omnes rustici, non solum non intelligant mysteria Trinitatis et Incarnationis, et similia necessaria ad salutem, sed vix quidquam animo concipiant, praeter sonum verborum; et tamen inter fideles merito numerantur, cum fatentur se credere, Deum esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, juxta sensum Ecclesiae.

Quare idem Augustinus in libro contra epistolam Fundamenti, cap. 4. « Turbam, inquit, non intelligendi vivacitas, sed credenti simplicitas tutissimam facit. » Et tract. 27. in Joanem dicit, intelligentiam mysteriorum esse praemium fidei. Et tract. 40. « Non quia cognoverunt, inquit, crediderunt, sed ut co1 gnoscerent, crediderunt. Qui enim est fides, nisi credere quod non vides ». Etserm. 189. de tempore, qui est primus de sancta Trinitate; « Considera, inquit, quod voceris fidelis, non rationalis. Denique accepto baptismo hoc dicimus, fidelis factus sum, credo' quod nescio j.

S. Prosper lib. i. de vita contemplativa, cap. 19. (( Dicente, inquit, Apostolo, nisi credideritis, non intelligetis, datur in telligi, quod non fides ex intellectu, sed ex fide intellectus existat: nec qui intelligit, credat, sed qui credit, intelligat ». Itaque fides intellectum praecedit, ac per hoc credere, non est intelligere.

S. Gregorius lib. n. Moralium, cap. 25. tractans illud Job. i. Boves arabant, et asinas pascebantur juxta eos; docet, per boves significari homines doctos, per asinas homines imperitos, qui simpliciter credentes in intelligentia majorum acquiescunt.

Denique in eo*qui credit, duo sunt, apprehensio, et judicium, sive assensus: sed apprehensio non est fides, sed aliquid fidem praicedens. Possunt enim etiam infideles apprehendere mysteria fidei. Praeterea, apprehensio non dicitur proprie notitia, si sit rudis et confusa; distiifcta autebi et perspicua non. necessario requiritur ad fidem. Nam accidere potest, ut Philosophus Ethnicus apprehendat npn solum confuse, sed etiam distincte mysterium Trinitatis, et subtilissime intelligendo discernat essentiam et relationes, atque alia id genus, et tamen non credat. Contra autem rusticus Catholicus, non apprehendat nisi confuse tria illa nomina, et tamen vere credat.

Judicium autem, sive assensus duplex est. Alter enim sequitur rationem, et evidentiam rei, alter auctoritatem proponentis: prior dicitur notitia (si proprie loqui velimus) posterior fides. Sic enim loquitur sanctus Augustinus, in libro de utilitate credendi, cap. 11. « Quod, inquit, intelligimus aliquid, rationi debemus; quod autem credimus, auctoritati ». Igitur mysteria fidei, quae rationem superant, credimus, non intelligimus, ac per hoc fides distinguitur contra scientiam, et melius per ignorantiam, quam per notitiam definitur.

Illud autem, quod objicit Calvinus, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, nihil ad rem facit. Nam tametsi distinguatur fides a scientia, tamen utilis est etiam, et laudabilis scientia rerum divinarum, quippe quse amorem Dei semper magis et magis accendit: et sicut laude digni sunt, qui discendo proficiunt, ita merito reprehenduntur, qui semper discunt, et ad scientiam numquam perveniunt.

Chapter 8 of 78