Skip to the text

Caput XVII. excludatur etiam fides, qua; est quuddam opus

Dicent, excludi etiam fidem, ut est opus, sed non ut instrumentum apprehendens justitiam. At fides non est instrumentum, nisi ut opus; neque enim fides est aliquid solidum et permanens, sed actio et operatio, atque ut actio et operatio apprehendit justitiam, si ullo modo illam apprehendit.

Dicent, vocem, «Solam», excludere opera, non ut opera, sed ut merita. Sic enim accipitur opus ad Romanos iv. ubi distinguitur fides ab opere, quod operanti non imputetur merces secundum gratiam, sed secundum debitum, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputetur fides ad justitiam secundum propositum gratiae Dei. At si ita est, non debent excludi poenitentia, et dilectio ab actione justificandi, ut opera sunt absolute, sed solum ut opera meritoria sunt.

Dicent, poenitentiam, dilectionem, et similia opera, excepta fide, non posse concurrere ad justificationem nisi sub ratione meriti, et ideo cum sub hac ratione excludantur, simpliciter, et absolute excludi; fidem autem praeter rationem meriti, habere etiam, ut sit instrumentum apprehendens justitiam, et idcirco eam solam inter humanas actiones, non excludi simpliciter, sed tantum sub ratione meriti. Atque hoc est omnino extremum, quo potest adversariorum pervenire responsio; si Sacramenta justificare concedant.

Sed hoc ipsum facile refutatur ex ipsa natura fidei et dilectionis. Nam (ut supra ostendimus) actus fidei non est apprehensio, sed judicium: quod sijudicium improprie apprehensionem appellare velint, cogentur vim apprehendi tribuere dilectioni meliore ra-

Itione, quam fidei. Magis enim apprehendere dicetur dilectio quam judicium, quoniam magis unit. Quod si actum fidei justificantis non judicium, sed confidentiam esse velint: eadem ratione dicemus, melius apprehendi rem aliquam dilectione, quam confidentia, quod magis illa, quam ista conjungat et uniat.

Fidem non solam justificare, probatur ex modo justificandi ipsius fidei, ubi etiam tractatur queestio c/c valore et pretio fidei.

Sequitur argumentum quartum, quod petitur ex modo jus:ificandi ipsius fidei. Nam praecipua causa, cur adversarii soli fidei justificationem attribuant, illa est, quod existiment, fidem non justificare per modum causa;, aut dignitatis, aut meriti, sed solum relative, quia videlicet credendo accipit, quod Deus promittendo offert. Nam si persuaderi possent, fidem justificare impetrando, ac promerendo, et suo quodam modo inchoando justificationem, sine dubio non negarent, id etiam dilectioni et poenitentia;, aliisque bonis actibus convenire.

Probemus Jgitur fidem veram et justificantem non esse (ut adversarii volunt) nudam ac solam apprehensionem justitia;, sed esse causam, et vim habere justificandi. Possunt autem argumenta omnia ad tria capita revocari. Primum ducetur ab iis testimoniis, qua; docent, fidem esse causam justificationis in genere. Alterum ab iis, qua; probant fide inchoari justitiam. Tertium ab iis, qua; demonstrant per fidem nos placere Deo, et impetrare, atque aliquo modo mereri justificationem.

Primum igitur prodeant ea loca, qua; significant nos justificari per fidem, aut ex fide, ltom. m: Arbitramur hominem justificari per fidem. Ibidem: Unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Rom. v: Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum. Ephes. n. Salvi facti estis per fidem.

In his et similibus locis pra; positio nem Per, et Ex, veram causam significare probamus primo, ex contrario. Nam cum Apostolus scribit ad Rom. in.et iv. et ad Galat. n. et iii. et alibi sa;pe, hominem non justificari per opera, aut ex operibus; per legem, aut ex lege, sine dubio excludit efficientiam, et vim legis, et operum in justificando, nc.t autem solam apprehensionem relativa:n. Nemo enim dubitare poterat, quin lex et opera non justificarent apprehendendo justitiam relative. Ac per hoc ineptissima fuisset Apostoli sententia, si id significare vcluisset, justitiam apprehendi fide, non lego, aut operibus, quomodo inepte loqueretur, qui diceret, eleemosynam apprehendi manu, non calcaneo.

Pricterea ii, quos Apostolus reprehendit, cum affirmat et probat, hominem non justificari ex lege, aut operibus, non somniabant loge, aut operibus, quasi manu apprehendi justitiam; sed existimabant, merito operum suorum, et observationis legis Mosaicae sibi debitum fuisse adventum Christi et justificationis donum, ut perspicuum est ex ipsa epist. ad lloni. et ad Galat. inde enim.cogebant pseudoapostoli gentiles ad legis observationem, ut ipsi quoque merito observationis legis pertinere possent ad Christum, et ad indulgentiam peccatorum, et ad ipsam fidei gratiam. Sic enim enarrat haec loca S. Augustinus, tuin alibi, tum praefatione in Psalm. xxxi. « Propterea, inquit, haec dixi tibi, o homo, quia ex operibus non justificatur aliquis, ne quasi de operibus tuis p insumere videreris, et merito operum tuorum tc accepisse gratiam fidei». Vide etiam S. Augustinum in cap. i. ad Galat. tom. 4.

Igitur cum idem Apcstolus tribuit fidei, quod negat operibus et legi, dicens hominem justificari per fidem, non per legem; ex fido, non ex operibus sine dubio tribuit fidei efficientiam, et meritum aliquod respectu justificationis, quod tamen meritum; non ex nobis, sed ex Deo est, cujus donum est fides, et ideo cum fide gratiam adjungit Apostolus, dicens, nos gratis justificari per gratiam Dei, per fidem Jesu Christi, etc.

Secundo probamus ex aliis locis, ubi habetur praepositio Per, aut Ex. Nam si in omnibus aliis locis significat causam, cur non etiam causam significabit, cum dicitur homo justificari per fidem, aut exfide? omitto loca illa, ubi dicimur justificari perChristuni, per sanguinem ejus, per mortem ipsius; item ex ipso, per ipsum, ct in ipso esse omnia, et alia id genus, ubi praepositionem Per, aut Ex, causam significare nemo dubitavit unquam. Illis tantum locis contentus ero, ubi de ipsa fide agitur. Igitur ad Hebraeos xr. cum dicitur: Sancti per fidem vicerunt regna, operari sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, etc., particula, Per, non apprehensionem, sed verari! causam significat. Non enim per fidem ap¬

prehenderunt regna relative, sed re ipsa fide armati filii Israel, obtinuerunt regna Chanaam. Neque Daniel, ct David, etSampson, per fidem apprehenderunt victoriam contra leones, sed fide muniti, et implorantes auxilium Dei, bestias illas superaverunt.

In eodem capite accipit Apostolus, pro eodem aliquid fieri per fidem, aut fide, ut omnes concedunt. Cum igitur dicit, Abel obtulisse plurimam hostiam, ctNoe aptasse Arcam in salutem, et Abraham obedi vissc, ut exiret in alium locum; et haec omnia tribuit fidei; apertissime fidem facit causam. Nam Abel fide, seu per fidem obtulit plurimam hostiam, quam Cain, quoniam certo credens, Deum esse primum auctorem omnium rerum, et summo cultu adorandum, ex ea fide motus est, ut offerret id, quod optimum habebat. Itaque fides causa fuit illius pretiosae oblationis.

Noc quoque fide, seu per fidem aptavit arcam, quoniam credens verbis Dei comminantis diluvium, timore concepto metuens aptavit arcam; ubi videmus ex fide natum esse timorem, ex timore fabricationem arcae. Proinde fidem veram causam fuisse timoris, et consequenter ipsius arcae.

Denique Abraham fide, sive per fidem obedivit exire in locum, quem nesciebat. Quoniam credens Deum omnipotentem et fidelissimum ex ea fide motus est, ut prompte obediret, etiamsi nesciret quo vocaretur. Quare fides causa fuit etiam obedientiae; ct fide obedire, nihil est aliud, nisi fidem obedientiae esse causam. Igitur eodem modo fide justificari, vel per fidem justificari, nihil aliud erit, nisi fidem causam esse justificationis.

Alterum argumentum petitur ab iis locis, quae testantur, fidem esse initium justitiae, ac per hoc esse causam formalem inchoatam justificationis. Id in primis docet Apostolus ad Roman. iv. cum dicit: Credenti in eum, qui justificat impium, reputatur /ulcs ejus ad justitiam. Ubi ipsa fides censetur esse justitia; ac per hoc non apprehendit fides justitiam Christi, sed ipsa fides in Christum est justitia. Et si quidem sit fides viva, ct perfecta per charitatom, erit perfecta justitia, sin minus, erit saltem imperfecta, inchoataque justitia.

Idem probat testimonium illud, I Corinth. ni: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem aedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fornum, stipulas, uniuscujusque opus ignis probabit (i). Nam per fundamentum intelligit S. Augustinus in lib. de fide et operibus, cap. 16, et alibi passim, fidem in Christum. Quomodo etiam hunc locum exponunt Chrysostomus, Theophylactus et interpretes deleri. Constat autem fundamentum in quovis aedificio partem et inchoationem aedificii esse, quod per additionem parietum et texti, perducitur ad fastigium et perfectionem.

Idem probat illud Apostoli Petri Actor, xv. Fide purificans corda eorum. Ubi fides dicitur corda purificare, quoniam liberat hominem a sordibus errorum, et falsarum opinionum de Deo, rebusque divinis. Quod quidem facit fides non tam efficienter, quam formaliter, quomodo lux intrans, pellit tenebras, cum simul morari non possint lux, et tenebrae. Porro puritas cordis quid est nisi justitia, vel inchoata vel perfecta?

Huc pertinent omnia testimonia, quae attulimus supra cap. 13. ubi probavimus, fidem esse primam dispositionem ad justificationem. Quibus addi possunt haec etiam testimonia Patrum.

Sanctus Ignatius in epistola ad Philippenses: « Principium, inquit, vitae, est fides; finis vero ejus dilectio. Ambae autem simul junctae, et in unitate factae, hominem Dei perficiunt.

Clemens Alexandrinus lib. ii. Stromatum, adducens sententiam libri antiquissimi, qui dicebatur Pastoris: Praecedit, inquit, fides, timor autem aedificat, perficit autem dilectio.

Origenes in cap. iv. ad Roman. « Puto, inquit, quod prima salutis initia, et ipsa fundamenta fides est: profectus vero, et augmenta aedificii spes; perfectio autem et culmen totius aedificii charitas ».

Sanctus Ambrosius in Psal. cxvm. serm. 20. tractans illud: « Principium verborum tuorum veritas», «Fides, inquit, principium Christiani est, plenitudo autem Christiani, justitia est ».

Sanctus Augustinus serm. 16. de verbis Apostoli: « A fide incipit homo, sed quia et daemones credunt, necesse est addere spem

et charitatem ». Et serm. 22. item de verbis Apostoli: « Domus Dei credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur ». Et praefatione in Psal. xxxi. a Magnum, inquit, opus, sed ex fide. Laudo superaedificationem operis, sed video fundamentum fidei; laudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem ».

Tertium argumentum, quod etiam potissimum est, sumitur ab iis locis, quae docent, per fidem impetrari remissionem peccatorum, ac per hoc justificari hominem ex fide, non quia fides tantum respiciat promissionem, et illam credendo apprehendat, sed quia remissionem impetret, et suo quodam modo etiam mereatur, Lue. vn. Fides tua te salcarn fecit, ait Dominus mulieri, cui dixerat, remittuntur tibi peccata tua. Non autem recte diceretur, fides salvum facere, videlicet a peccatis, hoc est, justificare, si re vera nihil faceret in ordine ad justificationem, sed tantum acciperet indulgentiam, Quis enim diceret egenti, qui solum ad eleemosynam porrigeret manum, manus tua tibi fecit eleemosynam? aut quis eegroto manu pharmacum capienti diceret, manus tua te curavit a morbo? Itaque, fides tua te salvam fecit, sine dubio magnum est encomium fidei, et non nihil, sed plane aliquid efficaciBe ipsi fidei tribuit.

Confirmat autem hanc efficaciam fidei, quod Matthaei xv. legimus dictum Chananaeai: 0 mulier, magna est fides tua. Et Marci vi). Propter hunc sermonem vade, exiit Dxmonium a flia tua. Hic enim aperte tribuitur fidei efficacia impetranda) sanitatis. Neque responderi debet, aliud esse loqui de justificatione, aliud de curatione morbi corporalis. Nam Dominus iisdem plane verbis tribuit fidei utramque sanitatem. Peccatrici enim dixit: Fides tua te salvam fecit, Luc. vn. et mulieri curatae a fluxu sanguinis, similiter dixit: Fides tua te salvam fecit, Matth. ix. et caeco illuminato etiam dixit: Fides tua te salvum fecit, Marci x.

Rursus ad Roman. iv. In repromissione, inquit Apostolus, non haesitavit ^diffidentia, sed confortatus est fule, dans gloriam Deo, plenissime sciens, quia quxeumque promisit Deus, potens est et facere. Ideo et reputatum est ei ad justitiam. IIoc loco causam reddit Apostolus, cur fides Abrahae reputata sit justitia, quoniam credendo dedit gloriam Deo. Itaque placuit Deo fides illa, per quam ipse glorificatus est, et ideo merito illius fidei, qua; tamen donum et gratia ipsius erat, Abrahamum justificavit.

Item ad Roman. x: Omnis, inquit Apostolus. quicumque invocaverit, nomen Domini, salvus erit. Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? quomodo credent sine praedicante? Ubi beatus Paulus, sicut facit causam fidei praedicationem Verbi, ita facit causam invocationis ipsam fidem, et causam salutis, id est, justificationis, invocationem. Ex quo intelligimus fidem per invocationem, impetrare justificationem. Non igitur fides relative justificat, accipiendo videlicet oblatam justificationem, sed quaerendo, pulsando, petendo, denique invocando et impetrando justificat.

Postremo (ut alia multa loca praeteream) ad Haebrams xi. multis exemplis Apostolus docet, per fidem placere homines Deo, ac per hoc fidem apud Deum magni esse pretii ac meriti. De Abele scribit, eum per fidem adhuc, quamvis defunctum, loqui. Hoc est sanguinem ejus clamare ad Deum, et vindictam impetrare oh meritum fidei ipsius. De Ilenoch scribit, fide. translatum fuisse ne videret mortem, hoc est, merito fidei, per quam placuerat Deo placuisse autem per fidem, quia sine fide impossibile est placere Deo. Alia id genus multa in eo capite leguntur, quae longum esset, minimeque necessarium huc adferre.

Ad haec testimonia Scripturae addam testimonia S. Augustini, qui constanter docet plurimis in locis, fidem impetrare et mereri remissionem peccatorum et justificationem. Ex quo intelligetur hunc sanctissimum virum, quem adversarii aliis omnibus anteponunt, longissime abfuisse ab errore Lutheranorum de fide justificante relative, sive per solam apprehensionem sine ulla sua efficacia, vel merito.

Igitur S. Augustinus lib. i. Retractat, cap. 23. approbat, quod alicubi dixerat: « Non opera, sed fides inchoat meritum ». Item in epist. 105. ad Sixtum, ante medium: « Nec ipsa, inquit, remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat. Neque enim nullum est meritum fidei. Qua fide ille dicebat, Deus propitius esto mihi peccatori, et descendit justificatus merito fidelis

humiliatus, quoniam qui se humiliat exaltabitur ». In epist. 106. ad Paulinum, ante medium: « Si quis dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur, negare non possumus, imo vero gratissime confitemur ». Quo loco per gratiam bene operandi justificationem inte-lligit: « Nam, ut ipse saepe repetit, bona opera accedunt justificato, non praecedunt justificandum ». In epistol. 144. ad Anastasium: « Lex, inquit, adducit ad fidem, fides impetrat spiritum largiorem, diffundit spiritus charitatem, implet charitas legem ». In lib. de spiritu et littera cap. 13.

« Quod factorum lex minando imperat, hoc fidei lex credendo impetrat ». Et cap. 30.

« Per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae». In libro de fide et operibus cap. 21. « Violentia, inquit, fidei Spiritus sanctus impetratur, per quem diffusa charitate in cordibus nostris, lex, non timore poenae, sed justitiae amore completur. » In lib. i. cont. adversarior. legis et Prophetiarum cap. 17. « In novo, inquit, Testamento fides impetrat charitatem ». In lib. de praedestinat. Sanctorum cap. 7. « Ex fide, inquit, ideo dicit Apostolus justificari hominem, non ex operibus, quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur caetera, quae proprie opera nuncupantur, in quibus juste vivitur ». Denique libro de gratia et libero arbitrio cap. 14. « Fides, inquit, et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur ».

Habemus igitur ex Augustino non semel, aut iterum, sed saepe ac saepius repetitum, fidem impetrare justificationem, remissionem peccatorum, gratiam bene operandi, ac per hoc justificare’ per modum dispositionis ac meriti, non propter nudam relationem, qua justificationem aspiciat vel recipiat. Vide quae diximus in n. lib. de poenit. cap. 12. ubi probavimus, contritionem esse eausaiii meritoriam justificationis, et respondimus ad objectiones, quae contra meritum ejusmodi' dispositionum fieri solent. Vide etiam solutionem argumentorum contra hoc meritum fidei cap. 21. hujus libri.

Chapter 18 of 78