Caput IV. Quid sit /ales justificans, ex sententia tum hxreticorum, tum etiam Catholicorum
Sectarii tres fides distinguere solent, fidem historicam, fidem miraculorum et fidem promissionum; ut ex Calvino intelligi potest lib. m.Institut. cap.2. §. 9. ex Kemnitio in 1. part. Exam. Concilii Trident. et ex aliis. Fidem historicam vocant, qua credimus vera esse, quae narrantur in sacris litteris; de qua scriptum estadHcbr. xx. Fide credimus aptata esse saecula Verbo Dei. Fidem miraculorum appellant, qua fiunt miracula, de qua I. ad Corinth. xm dicit Apostolus: Si habuero omnem (idem, ita ut montes transferam, etc. Fidem promissionum, qua fertur in promissiones divinas de remissione peccatorum, qualis est illa Mare. ult. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit.
Rursus fidem promissionum aliam generalem, aliam specialem esse docent; generalem, qua credimus, promissam esse omnibus credent.ibussalutem; specialem, qua unusquisque sibi promissionem divinam applicans credit, sive potius confidit, peccata omnia per Christum sibi esse dimissa. Nam fidem Lutherani fere omnes non tam notitiam, vel assensum; quam fiduciam esse definiunt. Atque eam demum fiduciam specialis misericordiee, fidem justificantem esse docent.
Tradit autem Philippus Melanchthon in praifatione in secundum tomum Lutheri hanc sententiam de fide justificante, quae quasi semen fuit omnium haeresum hujus temporis, accepisse Lutherum a quodam sene ordinis sui, cum adhuc Monachus esset, qui citabat S. Bernardum in serm. 1. de annunciatione. Quem locum Bernardi, vide a nobis explicatum infra in lib. nr. cap. 10. Sed verba ipsorum audiamus. Lutherus in sermone Dominicae 2. Quadrag. « Fides inquit, est certa, altissimeque animo insidens, divinae bonitatis et gratiae, per verbum Dei cognitae, atque
manifestae fiducia ». Loqui autem Lutherum de fiducia specialis misericordiae, palam est ex assertione art. 1. et 15, et ex aliis locis plurimis. Hinc etiam Centuriatores, cum tradunt communem doctrinam suae sectae Cent. 1. lib. r. cap. 4. colum. 113. ita fidem definiunt: t( Fides est fiducia misericordiae, propter Christum)). Et in eodemlib. cap 6. prope finem, dicunt, Joannem Baptistam nullum admisisse ad Baptismum, nisi prius diligenter interrogatum, utrum ista fide speciali Messiam apprehenderet.
Philippus quoque Melanchthon in locis communibus, tit. de vocabulo fidei, ita loquitur, « Cum Beatus Paulus dicit, justificamur fide, vult te intueri filium Dei, sedentem ad dexteram Patris, Mediatorem interpellantem pro nobis. Proponit enim hanc ‘victimam, et docet, propter hunc filium Dei dari remissionem. Ut igitur vocabulum, fides, monstret illum Mediatorem, et nobis applicet, significat fides non tantum historia) notitiam, sed fiduciam misericordia) promissa) propter filium Dei ». Idem in iisdem locis, titulo de bonis operibus, dicit, toleranda potius quaelibet esse supplicia, quam negandum in sententiis illis Paulinis: « Credidit Abraham Deo », et similibus, fidem non significare fiduciam. Similia habet in Confessione August. art. i. et in Apologia ejusdem articuli.
Denique in Colloquio Altemburgensi fol. 3. Electorales Theologi definiunt fidem justificantem, esse fiduciam in voluntate et corde, acquiescentem in Mediatore Christo, certo statuentem propter filium nobis remittere Deum peccata gratis, nosque acceptare in filios, ethieredes vita) aeterme.
Porro Joannes Calvinus paulo aliter philosophari videtur de significatione, vel natura fidei justificantis. Sic enim eam definit lib. m. Institut. cap. 2. § 7. « Fides est divina) erga nos benevolentiae firma, certaque cognitio, qua) gratuitae in Christo promissionis veritate fundata, per Spiritum sanctum, et revelatur mentibus nostris et cordibus obsignatur ». In qua definitione pro objectio fidei cum Lutheranis solam misericordiam, sive benevolentiam Dei ponit. In eo vero dissentire videtur, quod fidem non fiduciam, sed notitiam appellat. Nisi forte fiduciam, intelligi voluerit in illis ultimis verbis: « Et cordibus obsignatur ». Nam §. 8.
scribit, assensionem fidei cordis potius esse, quam cerebri, et affectus magis, quam intelligentiae. Unde etiam §. 10. multa interserit de fiducia, etcxpectatione promissionum Dei.
Jam vero Catholici agnoscunt quidem vocabulum fidei, in divinis litteris non semper uno, et eodem modo sumi. Nam ad Iioman. m. Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? fides pro fidelitate, id est, constantia in servanda promissione accipitur. Et I ad Timoth. v. Primam fidem irritam fecerunt; fides promissionem ipsam, votumque significat. Et ad Roman. xiv. Quod non est ex fide, peccatum est; fides pro conscientia posita est. Et ad Ephes. iv. Una fules, Unum Baptisma; fidei nomine ipsum fidei objectum designari videtur, ut sensus sit, id ipsum omnes credimus, quemadmodum eodem ritu baptizati sumus, tamen fidem historicam, ct miraculorum, et promissionum unam et eamden» esse docent, atque illam unam non esse proprie notitiam, aut fiduciam, sed assensum certum, atque firmissimum, ob auctoritatem primre veritatis; et hanc unam esse fidem justificantem.
Quamquam quod attinet ad voces, Catholici non utuntur nomine fidei historicae, ne videantur sentire (ut re vera non sentiunt) res gestas Sanctorum, quae referuntur in Scripturis non credi, nisi propter ipsius historici auctoritatem: sed vocant simpliciter fidem Catholicam, aut etiam fidem dogmaticam, qua voce utuntur Cyrillus cateches.,5. et 9. et Chrysostomus homil. 29. in priorem et ad Corinthios, explicans cap. 12.
Itaque tribus in rebus ab haereticis Catholici dissentiunt; primum, in objecto fidei justificantis, quod haeretici restringunt ad solam promissionem misericordiae specialis, Catholici tam late patere volunt, quam late patet verbum Dei; quin potius certam promissionem specialis misericordiae, non tam ad fidem, quam ad praesumptionem pertinere contendunt. Deinde in facultate, et potentia animi, quae sedes est fidei. Siquidem illi fidem collocant in voluntate, cum fiduciam, esse definiunt; ac per hoc eam cum spe confundunt. Fiducia enim nihil est aliud, nisi spes roborata, ut S. Thomas docet in 2. 2. quaest. 129. art. 6. Catholici fidem in intellectu sedem habere docent. Denique in ipso actu intellectus. Ipsi enim per notitiam
fidem definiunt, nos per assensum. A?scntimur enim Deo, quamvis ea nobis credenda * proponat, quae non intelligimu^.
Chapter 5 of 78