Caput V. Refellitur ex cap. 11. ad Hebr. haereticorum error de notione f dei justificantis
Probatur igitur primum ex divinis litteris, fidem justificantem non esse fiduciam misericordia}, sed solum assensum firmum, ac certum ad ea omnia, qua) Deus credenda proponit.
Primum testimonium sumi potest ex definitione fidei, qua) habetur ad Hebr. xi. Fides, inquit, Apostolus, est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Qua) definitio breviter explicanda est, ut vis argumenti, quod ex ea sumitur magis appareat. Substantia gimce est Marcum;, id est, basis, ac fundamentum. Sperandarum rerum, greeee est IXiuCogEvov. quod ambiguum est, et verti potest, tum sperantium hominum, tum rerum speratarum, sive sperandarum. S. Augustinus, fere ubicumque hunc locum citat, legit sperantium, ut in epist. 112. ad Paulinum, lib. n. de peccatorum meritis et remissione, cap. 31. tract. 79. in Joannem, homil. 32, lib. 50 homiliarum, et alibi. Et juxta hanc lectionem sensus erit, fidem esse substantium sperantium, id est quasi vitam et animam, qua) sustentat hominem justum, qui despiciens terrena, sperat, atque expectat feterna. Quo sensus dictum etiam est, justum ex fide vivere, in hac ipsa epistol. cap. 10. Grarni vero omnes, ut S. Basilius in explicatione Psal. 113. et Chrysostomus, Theodoretus, Theophilactus OEcumenius, in hunc locum passive accipiunt, quos secutus est antiquus noster interpres, qui reddidit rerum sperandarum.
Sed sententia est omnino eadem, nihil enim aliud est fidem esse substantiam rerum sperandarum, nisi qua) sperantur, quoniam futura sunt, non habere ullam subsistentiam, vel fundamentum, nisi in intellectu per fidem. Itaque fides est quasi vita, et anima rerum, qute sperantur, quoniam eas apprehendens, ac menti repimsentans, facit eas quodam modo esse prasentes, ac vivere, quamvis in se re vera non sint, nisi fu-
turse. Idem autem est, fidem esse substantiam sperantium, et substantiam rei speratae; ideo enim dici potest fides substantia sperantium, quoniam est substantia rei sperata}; id est, ideo fide se ipse sustentat, qui sperat, quoniam subsistentia rei sperata} non est nisi fides.
Illud autem quod sequitur, argumentum non apparentium, grace est, ouSXs-o-
yivwv, hoc est, demonstratio, sive convictio (ut S. Augustinus legit) eorum, qua} non conspiciuntur. Qua} verba sic exponunt aliqui, ut velint esse repetitionem sententiae superioris, ut sensus sit, fides facit quodammodo extare ea, qua} non sunt, sed sperantur futura, et facit quasi cerni, et spectari res easdem, cum in se minime appareant. Sed non ita est, nam idem Apostolus explicans paulo post objectum fidei, non restringit illud ad res futuras, quae sperantur, sed extendit ad omnia, quae Deus revelare dignatus est, sive sint f&tura, sive praeterita, sive speranda, sive timenda. Nam dicit, fide nos credere, aptata esse saecula Verbo Dei, quod praeteritum est; et fide sanctum Noe ob metum diluvii aptasse arcam; diluvium autem futurum quidem erat, sed metuendum, non sperandum. Verba igitur illa, argumentum non apparentium, non referuntur ad res speratas, sed explicant aliam fidei virtutem, quae est convincere intellectum, atque cum adducere, ut assentiatur iis, qua} non capit, neque intelligit.
Itaque definitio fidei, ab Apostolo tradita, duas continet fidei proprietates. Unam, quod faciat in animo subsistere ea, quae sperantur futura. Alteram, quod intellectum faciat iis assentiri, quae non intelligit. Ex quo intelligimus, fidem Christianam (hanc eninf definit Apostolus) distingui ab omnibus aliis habitibus intellectus. Nam ea particula, Substantia rerum sperandarum, distinguit fidem Christianam, a fide politica et humana; tum quia fides humana potest esse fallax, et ideo non meretur nomen substantiae, id est, fundamenti, ac basis firmae, ac solida}; tum quia nomine rerum sperandarum intelliguntur bona divina, ac coelestia, ad quae fides humana non pervea nit.
Ea vox, « argumentum », sive convictio, distinguit fidem Christianam ab opinione, suspicione et' dubitatione. Ista enim non convincunt, neque cogunt intellectum ad assensum.
Denique duae illae voces, « non apparentium », distinguunt eamdem fidem ascientia et intellectu, quae non patiuntur obscuritatem, sed lumen, et evidentiam requirunt. Vide de hoc loco quae scribimus infra, cap. 11. in solutione primi argumenti Lutheranorum.
Ostendamus nunc falsam esse adversariorum sententiam, de notione fidei justificantis. Nam quod Apostolus hoc loco definiat fidem justificantem, negari non potest; cum enim in cap. superiore extremo dixisset: Justus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animx mcie. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fdei in acquisitionem, animx: continuo subjungit, nullo interposito verbo, est autem fides sperandarum substantia rerum, etc. Ubi vides definiri eam fidem, ex qua justus vivit, et ex qua placemus Deo, et cujus filii sumus in acquisitionem anima}, et a qua qui se subtrahit, in perditionem ruit. Deinde in reliquo capite non semel Apostolus repetit, hanc esse fidem, sine qua impossibile est placere Deo, et per quam Sancti omnes Deo placuerunt. Definitur igitur fides justificans.
Quod autem haec fides non sit fiducia, sed aliquid ad intellectum pertinens, probat primo, illud verbum « substantia ». Nam substantia rei futura; (ut ostendimus) dicitur fides, quia facit pratentia ea, qua} sunt alioqui futura; at repraesentare non est voluntatis, ubi est fiducia, sed intellectus. Ille enim rem apprehendens per speciem sibi impressam, facit rem esse antequam sit.
Secundo, idem probat illud verbum « argumentum » Nam IXsyx0?, id est « demonstratio, )) et convictio ad intellectum - pertinet, ut etiam ipsum nomen Latinum e argumentum »; ejus enim est convinci argumentis, cujus est assentiri et judicare.
Tertio, accedit illud quod sequitur:
« Fide intelligimus aptata esse sa}cula Verbo Dei ». Ubi describitur actus fidei per vocem intelligendi, qua} nullo modo ad fiduciam accommodari potest.
Quarto, idem confirmat illud: c Fide Noe metuens aptavit arcam, etc ». Ubi fidei actus non potest esse fiducia, quia fiducia non gignit metum, sed expellit; proinde fidei actus in Noe fuit, credere certo futurum diluvium; nam ex illo actu credendi metus exortus, causa fuit cur fabricaretur arca.
Quinto, denique idem probant illa. vcrlni: « Sine fide impossibile est placere Deo. Nam accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. » Ubi sine dubio per verbum q credere », explicatur actus fidei justificantis, neque potest ulla ratione ipsum « credere » detorqueri ad fiduciam. Non enim confidimus Deum esse, sed certo judicamus et assentimur.
Quod autem fides justificans non sit proprie notitia, sed assensus in rem etiam incognitam, probat illud « argumentum non apparentium " hinc enim intelligimus, fidei officium non esse, efficere, ut res obscura; fiant perspicua;, sed ut credantur, etiamsi non appareant. Mire enim conjunxit Apostolus <( argumentum » eum « non apparentium » ut significaret, fidem id facere, quod faciunt argumenta, sed alio modo. Nam argumenta, et maxime demonstrationes, faciunt, ut intellectus omnino assentiatur, sed hoc faciunt, per evidentiam rei intellectum convincendo, dum causas ipsas, et proprietates aperiunt. At fides facit quidem, ut intellectus omnino assentiatur, sed non per evidentiam rei, et notitiam causa;, et proprietatum, sed cedendo auctoritati dicentis. Itaque in fide manet res obscura ut antea erat, sed creditur propter auctoritatem dicentis; non igitur fides proprie loquendo est notitia, sed assensus.
Quod autem Apostolus ait: « Fide intelligimus, aptata osse sa;cula Verbo Dei », non significat, fide plane cognosci creationem seeculorum, sed per verbum intelligendi exprimere voluit apprehensionem, et assensum intellectus. Omnis enim actus intellectus, significari potest per verbum intelligere.
Quod fides justificans non habeat pro objecto misericordiam specialem, sed omnia, qua; Deus revelavit, probatur primum ex illis vocibus: « Sperandarum rerum ». Nam specialis misericordia non est res aliqua speranda, sed donum prmsens, aut praeteritum, ut ipsimet adversarii docent, qui ad fidem pertinere dicunt, ut unusquisque credat sibi esse remissa peccata, seque per Christum gratum esse Deo, et pro justo reputari. Secundo, idem probatur ex illis verbis: « Fide intelligimus aptata esse smcula verbo Dei ». Et ex illis: « Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, ctc. ». Denique ex toto illo capite, ubi fidei tribuuntur plurima: et specialis misericordia; nulla fit mentio.
Denique quod una et eadem sit fides histo¬
rica (si tamen hoc nomine appellare fas est, assensum, quem adhibemus narrationi rerum promeritarum, non ob hominum, sed ob Dei ipsius, quia ea revelavit, auctoritatem) fides miraculorum ct promissionum, ac per hoc fides justificans non sit sola fides promissionum: perspicue probatur ex hoc eodem loco; nam eidem fidei quam definivit, et quam justificantem esse ostendimus, tribuit Apostolus, quod per eam intelligamus aptata esse sfecula Verbo Dei, quod ad historiam pertinet. Item quod per eam sancti vicerint regna, obturaverint ora leonum, exstinxerint impetum ignis, etc. Quse pertinent ad miracula. Denique quod per eamdem adepti sint repromissiones quod ad promissiones spectat.
Ad hunc locum Kemnitius respondero conatur, ac duo dicit. Primo, fatetur multa esse fidei objecta, ea videlicet omnia, qua; continentur in Verbo Dei, sed qumstionem esse ait, quid illud sit, in quod proprie fides justificans intueri debet; quod quidem non esse aliud, nisi misericordiam specialem. Secundo addit, Apostolum hoc loco tractare de variis exercitus fidei, qua; illis conveniunt, qui fide justificati sunt.
Sed ista nihil faciunt ad absolutionem argumenti. Nam in primis quamvis multa sint objecta (idei, materialia tamen, non ideo multa; sunt fides. Una enim fides est propter unam, ct eamdem rationem formalem, qua creduntur omnia. Alioqui cum in symbolo fidei numerentur articuli duodecim, duodecim quoque essent fides, quod est iu Ecclesia Dei hactenus inauditum.
Deinde Apostolus hoc loco non solum explicat varia objecta, vel exercitia fidei, sed ipsam fidem initio definit; cur igitur in ea definitione, qua; ( ut ostendimus ) est fidei justificantis, non meminit illius misericordia; specialis, si ea est objectum proprium fidei justificantis
Praeterea si qua; in isto capite narrantor sunt exercitia, vel objecta lidci; peto, cujus fidei? certe justificantis, nam illius fidei exercitia, et objecta explicantur, qua; initio definita est: igitur fides justificans non solum respicit, vel apprehendit misericordiam specialem, sed etiam credit mundi creationem, et operatur miracula: proinde ipsa fides justificans, est etiam fides historica et miraculorum.
Quid, quod idem Apostolus in hoc eodem loco disertis verbis tradit, fidem justificorc,
quatenus por eam credimus ea, queo gignunt timorem, ac per hoc quatenus non est fiducia misericordiae? « Fide, inquit, Noe responso accepto dc iis, quee adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum, et justitiae, quae per fidem est, haeres est constitutus ». Yidesnc hoc loco, sanctum Noe justitiam fidei esse adeptum, ac per hoc fide justificatum, quia credidit Deo dicenti, futurum fuisse diluvium generale, et ex ea fide metuens arcam fabricavit? Ideo enim damnavit mundum incredulitatis, et ipse haeres justitiae fidei constitutus est, quia mundus credere noluit diluvium futurum, ipse autem credidit.
Quid hic responderi potest? Ubi hoc loco mentio misericordiae specialis? Simile est quod paulo infra legimus: « Sancti per fidem vicerunt regna, operari sunt justitiam, adepti sunt repromissiones etc. ». Ubi etiam fidei tribuitur justitiae operatio, et miraculorum ostentio. Sed de hoc loco satis multa dicta sunt.
Chapter 6 of 78