Caput XII. Proponitur secunda quaestio, an fides sola justificet
Sequitur nunc altera qusestio, an fides sola justificet. Quo loco illud est initio obser¬
vandum, quaestionem istam disputari posse dispositionibus ad justitiam, an fides videlicet per modum dispositionis sola justificet. Item de ipsa formali justificatione, an, ut homo sit formaliter justus, requiratur obedientia legis saltem in habitu, an vero sufficiat fides apprehendens Christi justitisun. Denique de consequentibus justitiam, nimirum utrum ad justitiam retinendam et conservandam requirantur opera bona, an fides sola sufficiat. Cseterum hoc loco primam tantum quaestionem suscepimus explicandam. Nam de aliis duabus in sequentibus libris disserendum erit. Quare nemo mirari debet, si multa hoc loco praetermittimus, quae alii scriptores de sola fide justificante, vel potius de fide non sola justificante disputant.
Porro haeretici hujus temporis una in re conveniunt inter se, et dissentiunt a Catholicis; in aliis tribus dissentiunt etiam inter se. Conveniunt, fidem solam justificare, hoc est nulla re alia justificationem acquiri, vel ut ipsi loquuntur, apprehendi, nisi fide.
Dissentiunt autem primo de modo, quo fides justificat. Nam Lutherus sensisse videtur, fidem esse veram causam justificationis. Sic enim scribit in n. cap. ad Galat. Fides est formalis justitia, propter quam homo justificatur, non propter charitatem. Ubi non solum vox illa, « formalis », significat veram causam; sed etiam antithesis, qua fidem opponit charitati. Nam cum negat, nos justificari propter charitatem, certe negat, charitatem esse causam justificationis: igitur cum asserit propter fidem nos justificari, asserit fidem esse causam justificationis.
Eamdem sententiam in Colloquio Altemburgensi, tribuunt Illyriciani Wittembergensibus, affirmantes a Georgio majore, dictum esse, fidem esse causam, cur detur justificatio. Alii tamen plurimi, ac fere omnes hoc tempore docent, fidem non justificare, per modum causae formalis, aut efficientis physicae vel meritoriae, quasi aut ipsa sit justitia, vel initium justitiae, aut ejus intuitu, sive respectu Deus nos justificet, sed solum relative, quia respicit, ac recipit oblatam indulgentiam.
Itaque sensum hujus propositionis: Homo fide justificatur, hunc esse volunt. Homo justificatur per gratiam Dei, non imputantis peccata, quam gratiam fides credendo recipit. Explicant sententiam suam exemplo manus, qua pauper eleemosynam a divite recipit. Nam manus illa recipiens eleemosynam, non est ipsa eleemosyna, neque est causa efficiens eleemosynae, neque propter ipsam, quasi sua pulchritudine id mereatur, datur eleemosyna, sed solum relative concurrit ad eleemosynam obtinendam, quoniam dare et accipere, sunt relativa, neque enim dari potest eleemosyna, nisi ab aliquo recipiatur. Ita explicant modum, quo fides justificat, Philippus in locis communibus, titulo de bonis operibus, in dilutione argumentorum. Et Kemnitius, in Examine Concilii Tridentini sess. 6. Et Joannes Calvinus, in Antidoto Concilii, ad Canon. 11. sess. 6. Item in Colloquio Altemburgensi, non solum Illyriciani, sive Saxonici, sed etiam Wittembergenses Electorales convenerunt in eo, quod fides non sit dicenda causa, sed merum organum justificationis, et verba Georgii Majoris sibi objecta, non tam defenderunt, quam excusarunt. Ex quo intelligimus Lutheranos, qui se jactant omnia tribuere soli fidei, re vera nihil omnino ei tribuere, sed eam plane contemnere, ac nihili facere.
Secundo, dissentiunt de actibus aliarum virtutum, sive operum, ut spei, dilectionis, poenitentiae et similibus, an videlicet requirantur ad justificationem aliquo modo. Nam etsi conveniant in eo, quod isti actus non sint causa justificationis, neque dicantur justificare, tamen aliqui existimant, requiri eorum praesentiam, vel ut signa verae fidei, vel aliis de causis. Ita docent Wittembergenses, in Colloquio Altemburgensi, idem etiam docet Philippus, in locis communibus, paulo ante citatis. « Clara, inquit Philippus, docemus, oportere in homine existere notitiam articulorum, item contritionem, bonum propositum, inchoari dilectionem. De his dimicant adversarii, quae tamen fatemur ipsi, in homine oportere existere. Sed addimus oportere accedere fidem, id est, fiduciam misericordiae, quod propter filium Dei habeamus remissionem peccatorum, non propter has nostras virtutes »'.
Calvinus item in Antidoto Concilii, ad artic. 11. sess. 6. docet, fidem solam justificare, sed eam fidem non esse solam, quo modo solis calor solus accendit, quamvis non sit solus, sed cum splendore conjunctus. Similia habet Kemnitius loco notato.
Contra autem Illyriciani, sive Saxonici, hoc est, rigidi Lutherani in eodem Altem¬
burgensi Colloquio contendunt, ita solam fidem justificare, ut illud solam, non solum meritum, sed etiam praesentiam aliarum virtutum excludat. Et hanc fuisse volunt Lutheri sententiam. Et sane Lutherus in c. n. ad Galat. ita loquitur: « Fides sine et ante charitatem justificat ». Et in disputatione: Utrum opera faciant ad justificationem, an non, tom. 1. operum suorum, sic ait, in 3. propositione: « Fides, nisi sit sine ullis etiam minimis operibus, non justificat, immo non est fides ».
Tertio, dissentiunt de voce Sola, an sit omnino necessaria, an vero posset justa aliqua de causa reticeri. Non desunt enim inter Lutheranos, qui dicant, voculam illam «sola» in propositione: Fides sola justificat, etiamsi non exprimatur, subintelligi, et ideo non esse de ea pertinacius altercandum, praesertim cum non inveniatur in sacris literis, immo posse utiliter reticeri concordiae causa. Alii tamen contra, pro vocula <c sola » acerrime dimicandum esse censent, atque omnia, priusquam ut ea vox sibi eripiatur, toleranda esse contendunt. Yide de hac eorum digladiatione Joan. Cochlaeum in Actis Lutheri, anno 1530. Et Laurentium Surium, in commentario rerum gestarum, ejusdem anni, vel ex haereticis, Joan. Sleidanum, ad eumdem annum, et Davidem Chythraeum, in hist. confess. Augustanae, et ipsum etiam Altemburgense Colloquium, ubi multa de hac re ab Illyricianis referuntur. Sed nos parum laborantes de ipsorum contentionibus, ad eam tantum controversiam explicandam aggredimur, quam nobiscum, id est, cum Catholicis habent.
Igitur adversarii, ut paulo ante diximus, Sola fide justificationem acquiri, sive apprehendi docent: Catholici contra, ac praesertim Synodus ipsa Tridentina (quam omnes Catholici ut magistram sequuntur) sess. 6. cap. 6. Septem actus enumerat, quibus impii ad justitiam disponuntur, videlicet fidei, timoris, spei, dilectionis, poenitentiae, propositi suscipiendi sacramenti, et propositi novae vitse, atque observationis mandatorum Dei. Quam sententiam veram esse in sequentibus capitibus, Deo bene juvante, probabimus.
Chapter 13 of 78