Skip to the text

Caput XV. Fidem veram posse re ipsa a dilectione aliisque virtutibus separari

Igitur fidem veram et Christianam, quae per modum dispositionis justificat impium, posse a dilectione, aliisque virtutibus separari, his argumentis probatur.

Primo, de Principibus Judaeorum ita scribitur, Joan. xii. Verumtamen multi ex Principibus, crediderunt in eum, sed non confitebantur. Dilexerunt enim magis gloriam hominum, quam gloriam Dei. Hic Evangelista testatur, in illis Principibus fuisse fidem absque charitate.

Respondent Adversairii, non habuisse Principes illos veram fidem, sed tantum notitiam quamdam Christi imperfectam. At si licet ita interpretari scripturas, nihil unquam probari poterit.

Praeterea, in eodem capite saepe eadem phrasi utitur scriptura, ubi tamen per id, quod est (credere in Christum) omnes intelligunt veram fidem: Cogitaverunt, inquit Evangelista, Principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Judosis, et credebant in Jesum. Et infra: Cum tanta signa fecisset corajn eis, non credebant in eum, ut sermo Isaise impleretur. Domine quis credidit auditui nostro? Quem locum Isaiae allegat etiam Beatus Paulus ad Roman. x. cum disserit de fide justificante. Et infra: Dixit Jesus, qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me. Et rursus: Ego lux m mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Cum igitur haec omnia loca de vera fide justificante intelligantur, cur non etiam ille, qui in eodem capite habetur, Multi ex Principibus crediderunt in eum? Eadem enim sunt verba, et eadem phrasis.

Adde ultimo etiam commentarium S. Augustini, ut alios interim praetermittam. Nam tract. 32. in Joannem: «Videte, inquit Augustinus, quemadmodum notaverit Evangelista, et improbaverit quosdam, quos

tamen in eum credidisse dixit, qui in hoc ingressu fidei, si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent ». Quod si fides ista proficere poterat, et amorem humanae gloriae proficiendo superare, certe vera fides erat. Eadem enim est fides incipiens, proficiens et perfecta, sed non semper aeque magna. Alioqui si fides cum proficit non est eadem, quae antea erat; non illa profecit, sed alia nascente, ipsa defecit.

Idem etiam Augustinus, Tract. 54. in ipso initio, eumdem locum Evangelii tractans; «Quidam, inquit, crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quidam vero non crediderunt. Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes. Alii vero ex Principibus confiteri non audebant, ut de Synagoga non ejicerentur». Ubi S. Augustinus eamdem fidem tribuit illis, qui confitebantur Jesum manifeste, et illis qui confiteri non audebant: neque dubitari potest, quin fides confitentium vera fidesin Christum fuerit: erat igitur vera et non confitentium, sed in prioribus per dilectionem operabantur, in posterioribussine dilectione otiabatur.

Alterum testimonium est Apostoli, Pauli, in priore ad I Corinth. cap. xm. ubi sic loquitur: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.

Respondent ad hunc locum duobus modis. Primo, Apostolum duxisse argumentum a conditione impossibili, ut ostenderet necessitatem dilectionis; quod probant ex principio capitis: Si linguis hominum loquar et Angelorum. Secundo, loqui' Apostolum de fide signorum, non de fide promissionum, quae sola est fides vera et justificans. At neutra responsio solida est; Primum enim, argumentum Apostoli non ducitur a conditione impossibili, sed ab hyperbole in sacris litteris valde usitata. Sententia enim ejus loci est, Eloquentiam quamvis maximam, scientiam omnium rerum, fidem summam et certissimam, eleemosynas profusissimas, et omnia alia bona, sine charitate ad vitam aeternam consequendam minime prodesse. Ex quo sequitur, ut sicut eloquentia, scientia, eleemosynae sine charitate esse possunt, sed non prodesse, ita et fides sine charitate possit esse, non prodesse.

Deinde, loquitur hoc loco Apostolus de fide, per quam miracula fiunt, ut patet ex illis verbis: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. Hanc autem fidem re ipsa separatam in quibusdam fuisse a charitate, testatur Dominus, Matthaei vn. cum ait: Multi mihi dicent in illa die, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et dsemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Quibus confitebor, quia numquam novi vos, discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem { 2). Non igitur Apostolus ducit argumentum ab impossibili, sed ab eo, quod aliquando factum est, et fieri solet.

Postremo, si argumentum Apostoli ab impossibili duceretur, probaret saltem conditionatam illam propositionem, quam superiori capite ego probare institui. Nam si fides sine charitate esset, eam nihil profuturam Apostolus disertis verbis affirmat; ex quo evidenter efficitur, eam non justificare, nisi a charitate juvetur, ac per hoc non solum praesentia, sed etiam ope charitatis egere ad officium justificandi. Nam si charitatis ope non egeret, nulla esset causa, cur absente charitate justificare non posset: quod si illa absente, justificare posset; falso pronuncias set Apostolus, si habuero omnem fidem, charitatem autem non habuero, nihil sum.

Jam vero quod dicunt, Apostolum loqui de fide signorum, non de fide promissionum, facile refellitur. Nam fides signorum nihil aliud est, nisi ipsa vera fides Christiana, sed excellens, ut supra probavimus ex ultimo capite Marci, ubi posteaquam dictum fuerat: Qui crediderit, salvus erit; Subjungitur: Signa autem eos, qui crediderint, hsec sequentur, etc. Et ex cap. n. adHebr. ubi de eadem fide dicitur: Sancti per fidem vicerunt regna, operari sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis etc. Idem patet ex illo, Lucae xvn. Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro, eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. Nam hoc dixit Dominus respondens Apostolis, qui petierant, adaugeri sibi fidem. Ostendit enim Dominus signum auctae fidei esse, si per eam miracula efficientur. Quod etiam indicat Apostolus hoc loco, cum ait: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. Illa enim particula « omnem » significat omnem gradum fidei ita ut etiam ad magna miracula se extendat.

Denique illa conjunctio hujus fidei, cum

spe et charitate, cum dicitur: Nunc manent tria haec, fides, spes, charitas, major autem horum est charitas; Apertissime declarat, eamdem fidem esse, quae cum opus est, montes transfert, et quae cum spe et charitate justificat. Adde huc etiam testimonium S. Augustini, lib. 15. de Trinitate cap. 18. ubi ex hoc loco Apostoli docet, fidem sine charitate esse posse, prodesse non posse.

Tertium testimonium est S. Jacobi, qui in epistola sua non solum docet, sed etiam probat, Fidem sine operibus non justificare, et tamen sine operibus inveniri posse. Sic enim ait, cap. ii. Quid proderit fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvatae illum?

Respondet Calvinus lib. m. Instit. cap. 2. et cap. 17. Jacobum loqui non de vera fide, sed de umbra quadam fidei, hoc est, de inani quadam cognitione articulorum fidei. At nos probamus, eum loqui de vera fide, quae, si non desint caetera quae requiruntur, omnino justificat. Primum enim Jacobus eam absolute fidem appellat. Quod nomen in sacris litteris semper veram fidem significare solet.

Secundo, in eodem capite, ac de eadem fide loquens, dicit, fidem Abrahami cooperatam esse operibus ejus, et ex ipsis operibus consummatam. At certe fides Abrahami non umbra fidei, nec inanis articulorum notitia, sed fides verissima fuit.

Tertio, ibidem Jacobus concludit: Videtis quod ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? At umbra fidei nullo modo justificat, hic vero Apostolus fidem justificare concedit, sed non solam.

Quarto, idem probatur ex duobus exemplis, qum S. Jacobus adfert, ut probet fidem sine operibus non justificare. Primum enim comparat hominem habentem fidem sine operibus ei, qui videns pauperes egentes cibo, et vestibus contentus sit ea cognitione, et nihil eis eleemosynae largiatur. Sicut enim nihil prodest pauperibus, quod divites sciant eorum inopiam, etiamsi verissima sit ea cognitio, nisi secundum eam cognitionem necessaria illis praebeant; ita nihil prodest vera fides, nisi quis juxta eam vivere studuerit. Deinde, comparat fidem sine operibus corpori sine spiritu, quod certum est verum esse corpus, licet mortuum.

Quinto, accedant testimonia Patrum qui, semper hunc locum de vera fide intelle¬

xerunt. Vide Hieronymum in cap. v. ad Galat. Ghrysost. homil. ii. in Genes, et hom. 2. in epist. ad Philemon. Augustinum lib. xxi. de Civ. Dei cap. 26. et lib. de unico baptismo cap. 10. etCyrillum lib. x. in Joan. cap. xviii.

Sed objicit Calvinus, Primo, Apostolum dixisse: Quid proderit, si quis fidem habere se dicat, cum potius dicere debuisset; Quid proderit, si quis fidem habeat. Secundo, quod explicuerit Jacobus, se loqui de fide essentiae Dei, non de fide benevolentiae, quae sola justificat, cum ait: Tu credis, quia unus est Deus. Tertio, quod fides sine operibus comparata sit cum fide daemonum: quos constat fidem veram, et justificantem non habere. Quarto, quod fidem sine operibus mortuam esse dixerit: quod enim mortuum est, non est.

Ad Primum Respondeo: notasse Apostolum, jactantiam improborum, qui de sola fide gloriantur. Haec enim est sententia ejus loci. Si quis fidem habere se dicat, id est, si quis fide sola fretus, eam jactet, seque ea contentum esse affirmet, sciat nihil sibi fidem hujusmodi profuturam. Quod enim Apostolus ea phrasi noluerit negare, fidem esse in iis, qui non operantur, perspicuum est ex verbis sequentibus: Numquid fides poterit salvare illum?

Ad Secundum, fateor, S. Jacobum explicare voluisse fidem essentiae, non benevolentiae; non enim Lutheranam fidem, sed Catholicam docebat. Fidem autem benevolentiae solam justificare, in controversia est, proinde non debet assumi tamquam certum ab adversariis, nisi velint vitium illud disputando incurrere, quod vocatur petitio principii.

Ad Tertium, Fides hominum improborum partim convenit eum fide Daemonum, partim ab ea dissidet. Convenit in eo, quod utraque est vera et recta fides ex parte objecti, et tamen utraque infructuosa. Et hoc modo comparat Apostolus Jacobus fidem homi< num improborum cum fide daemonum S. autem Augustinus in lib. de unico baptismo cap. 10 usque adeo veram et Catholicam esse docet Daemonum fidem, ex parte objecti, ut eam comparet cum fide S. Petri, quam Dominus laudavit, Matth. xvi. Differunt autem fides hominum malorum et Daemonum, quod hominum fides libera est, captivante nimirum pia voluntate intellectum in est coacta et extorta ab ipsa rerum evidentia. Quod insinuavit idem Jacobus dicens: Daemones credunt et contremiscunt. Nos enim non credimus contremiscentes, id est, inviti et coacti, sed sponte ac libenter.

Ad Quartum, Fides dicitur mortua, non quomodo homo dicitur mortuus, qui post mortem non est, sed quomodo corpus dicitur mortuum, quod post mortem est, sed non vivit. Vita enim non est de essentia fidei, quemadmodum est de essentia hominis; sed per metaphoram dicitur fides viva cum operatur, mortua cum non operatur; sicut etiam aqua dicitur viva, quse continuo fluit, ut in fonte, et fluviis; mortua, quae non movetur, ut in stagnis, et paludibus: cum tamen utraque vere, proprieque sit aqua.

Quartum argumentum sumitur ex illis testimoniis, quae docent in Ecclesia esse bonos et malos; ut Matth. m. ubi ponitur similitudo palearum, et tritici in eadem arca. Matth. xiii. ubi ponitur similitudo piscium bonorum et malorum in eodem reti. Matth. xxii. ubi ponitur similitudo venientium ad nuptias sine veste nuptiali. Matth. xxv. ubi ponitur similitudo Virginum prudentium et fatuarum, et ovium atque hoedorum. Quoniam enim, qui sunt in Ecclesia, fideles sunt, si iidem mali esse possint, certe sequitur fidem, unde dicuntur fideles, cum peccato, unde dicuntur mali, posse esse conjunctam.

Respondebunt fortasse, malos, qui sunt in Ecclesia, habere fidem, sed historicam, id est, notitiam articulorum, sed non fidem specialis benevolentiae. Sed facile hoc refellitur, nam in primis (ut saepe jam diximus) non debent assumere tamquam certum, id quod est in quaestione, id est, fidem benevolentiae solam esse veram fidem.

Deinde, si omnes mali, qui sunt in Ecclesia, fide vera carerent, quaecumque illa sit: certe ob id potissimum reprehendi deberent, quod praeter alia peccata, exciderint a verafide,at non reprehenduntur de amissione fidei, sed de omissione operum. Nam Matth. 22. reprehenditur, quia non habet vestem nuptialem, non alia de causa, nisi quia vestem illam non habet. Illa autem vestis charitatem significabat, teste Hieronymo, Chrysostomo, et aliis in eum locum, et Gregorio hom. 38.

Item Matth xxv. non reprehenduntur Virgines fatuae, nisi quod oleum, id est, opera misericordiae non habuerint, ut in eum lo¬

cum notat Chrysostomus, et in eodem cap. 25. non damnantur ii, qui ex grege dominico, a sinistris erunt, nisi propter mala opera, non autem propter carentiam fidei, ut admonet S. Augustinus, in lib. de fide et operibus cap. xv. S. etiam Paulus, 1. Corinth. v. Incestuosum quemdam Corinthium, severe puniri jubet, nec tamen eum arguit infidelitatis, sed.solius incestus, etS. Petrus Act. v. non reprehendit Ananiam et Saphiram, et cap. vm. Simonem Magum, propter infidelitatem, sed propter alia »peccata. Itaque ex his, et similibus locis satis aperte colligitur, fidem in peccatoribus esse posse.

Quintum argumentum, sumitur a ratione propria fidei et charitatis. Nam si fides et charitas inter se disjungi non possent, vel id ex eo fieret, quod una esset de ratione alterius, vel certe quod una necessario nasceretur ab altera. Neutrum autem dici posset* Non primum, nam fides et charitas non una virtus, sed duae, ut scripturae passim docen^, ut I Corinth. xiii. Nunc manet tria haec, fides, spes, charitas. Et I Timoth. ii. Finis praecepti charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta. Et praeterea habent diversa subjecta, actus et objecta. Fides enim est in intellectu, charitas in voluntate, et fides credit, vel (ut ipsi volunt) confidit; charitas diligit. Denique fides respicit veritatem primam, charitas summum bonum.

Non item secundum, quoniam tamet si charitas oriatur ex fide, tamen non oritur ut propria passio, quae necessario fluit a subjecto, sed ut virtus, ad quam alia disponit et inclinat, fides enim dicitur gignere charitatem, quia disponit et inclinat eum, qui credit, ad diligendum eum, cui credit. Dispositio autem et inclinatio non cogit, sed liberum relinquit hominem, ut diligat si velit, et non diligat si non velit.

Adversarii eligunt illud secundum, charitatem videlicet ideo inseparabilem esse a fide, quod necessario sequatur fidem: sed exemplis persuadere nituntur, quod solidis rationibus probare non possunt. Lutherus enim praefatione in epist. ad Rom. dicit, Fidem similem esse igni, qui si non luceat et ardeat, non est ignis: ita fidem rem esse vivam, actuosam, efficacem, quae semper necessario operetur.

Bucerus quoque, in libro Concordiae, jubet fingi animo aegrotum aliquem valde cupidum salut;s, qui si repente ad eum accedat medicus, qui certo polliceatur salutem, non possit eum non amare. Similem vero hujus aegroti dicit esse eum, qui credit Deum instar peritissimi medici, certam salutem offerre.

Calvinus lib. m. Institut. cap. 2 §. 9. comparat fidem et charitatem cum Christo et Spiritu sancto. Nam quomodo fieri nequit, ut Christus separetur a Spiritu sancto, ita fieri non posse dicit, ut fides separetur a dilectione, quoniam fides intuetur et recipit Christum, sed cum spiritu sanctificationis et dilectionis.

At similia ista non admodum verisimiliter adferuntur. Primum enim, ignis similitudo in scripturis sanctis proprie tribuitur charitati, non fidei, nisi quatenus per charitatem vivit. Charitas enim est, de qua in Canticis dicitur: Aquse multae non potuerunt extinguere charitatem; Et: Lampades ejus Lampades ignis, atque flammarum. Cant. vm. ipsa eadem charitas est quae juxta Apostolum ad Rom. xiii. implet legem. Et I Corinth. xm. patiens est, benigna est omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, etc.. Et de qua S. Augustinus, praefatione in Psal. xxxi: « Quod inquit, credit, fidei est, quod operar tur, charitatis est. » Et ibidem: «Dilectio vacare non potest, nisiet mali nihil operetur, et quicquid potest boni operetur. » Et S. Gregorius hom. 30: « Amor operatur magna, si est; si autem operari renuit, amor non est. » Itaque charitas est virtus illa viva, actuosa, efficax, semper operans, et a qua non magis sejungi potest operatio, quam ab igne splendor, aut calor. Fides autem non immediate operatur, sed mediante charitate, quam ipsa gignit, sed (ut diximus) non proprie illam producendo, ut ignis producit calorem, sed ad illam disponendo et inclinando.

Deinde, similitudo segroti, quam adfert Bucerus, solum probat quod nos dicimus, eum qui credit, inclinari ad amandum eum, cui credit, non autem cogi, ut necessario amet, nisi forte amore concupiscentiae, qui non est charitas, sed cupiditas. AEgrotus enim, et salutis cupidus necessario amat medicum, sed saepius gratia sui, quam gratia illius.

Denique, similitudo illa Calvinfnihil omnino concludit, nam qui fide Christum respicit, vel recipit intuetur quidem illum cum spiritu

suo, et recipit cum eodem spiritu sed credendo recipit, id est, credit illum habere spiritum sanctificationis et dilectionis: sed non inde sequitur, in homine cum fide semper esse spiritum sanctificationis et dilectionis, nisi objective; quomodo est sanitas in aegroto, quando illam cogitat aut appetit.

Sextum argumentum, sumitur ab absurdo, quod sequitur ex doctrina adversariorum. Ipsi enim ideo contendunt, hominem sola fide justificari, quoniam si justificatio penderet a conditione operum, aut obedientia legis, nemo certus esse posset, se esse justificatum; et quia in hac certitudine justificationem sitam esse credunt, efficeretur, impossibilem esse justificationem.

At si fides necessario conjuncta esse debet cum dilectione et operibus bonis, ita ut alioqui non sit fides, sed umbra quaedam, et spectrum fidei; certe sequitur justificationem hoc ipso» quod pendet a vera fide, pendere etiam ab operibus et dilectione, quae est impletio legis; ac per hoc neminem certum esse posse, se esse justificatum, atque omnino impossibilem esse justificationem. Ita videlicet stabile et aedificium haereticorum dogmatum, ut undique ruinam minetur.

Accedat septimo consensus veterum patrum, quibus numquam in mentem venit haec absurditas, ut non possit esse fides, ubi non est charitas.

S. Augustinus lib. xv. de Trinit. cap. 48. « Fides, inquit, sine charitate potest quidem esse, sed non et prodesse». Tract. x. in epist. Joan. « Jam, inquit, credit aliquis in Christo, sed odit Christum, habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae: adde huic fidei dilectionem, ut fiat fides, qualem dicit Apostolus Paulus, Fides, quae per dilectionem operatur ». Lib. de spir. et lit. cap. 32. « Unde, inquit, est dilectio, id est, charitas, per quam fides operatur, nisi unde illam fides ipsa impetravit »? Quod si fides impetrat charitatem, certe prior est charitate, et antequam illam impetret, sine illa manet. Vide eumdem Tract. 83. in Joan. de agone Christiano cap. 43. Et in eamdem sententiam Clementem Alexandrinum lib. ii. et 4. Stromat. Chrysostomum hom. 9. in Joan. Et hom. 8. in 2. ad Timoth. Et in Psal. xiv. Ambrosium lib. ix. epistol. 74. Hieronymum lib. ii. in Jovini-

Cant. VIII, 7; ibid. VIII, 6; Rom. XIII, 8; I Corin. XIII, 4.

anum Cyrillum lib. x. in Joan. cap. 18. Et Gregorium hom. 38. in Evangelia. Sed argumenta quaedam Kemnitii, et aliorum breviter sunt refellenda.

Objiciunt ergo Primo, illud 1 Timoth. v. Qui suorum, maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Respondeo: loquitur Apostolus,’ teste Chrysostomo et aliis interpretibus, de iis, qui fidem negare dicuntur, quoniam non vivunt, ut fides vivendum docet, qui (ut idem Apostolus ait ad Titum 1)', confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Dicuntur autem iidem infidelibus deteriores, non quoad omnia, sed quoad impietatem in suos. Infideles enim suorum curam gerere solent. Itaque improbi fidem negant, non corde, vel ore, sed opere, et de iisdem scribit S. Gregorius hom. 29. in Evangelia, eos non veraciter credere, et non habere veram fidem, qui non bene operantur. Significat enim eos non vere ostendere ex operibus fidem suam, ac per hoc non habere veram fidem in ostensione operum. Alioqui enim idem Gregorius hom. 38. apertissime docet, multos in Ecclesiam intrare, quia fidem habent, et tamen veste nuptiali carere, quia charitatem non habent.

Secundo objiciunt illud Joan vi. Sunt quidam ex vobis, qui non credunt, ipse enim sciebat, qui essent credentes, et quis eum traditurus esset. Ubi Judas dicitur non credere, quia eum traditurus erat. Respondeo, Judas unus ex illis erat, qui audito sermone Domini, de carne ejus manducanda, scandalizatus est, et coepit corde recedere ab eo, per incredulitatem; unde postea etiam ad prodendum illam inductus est. Numquam enim eum prodidisset, si verum Deum fuisse credidisset. Itaque vere fidem amisit Judas, et ex infidelitate ad proditionem devenit.

Tertio objiciunt illud, I Joan. n. Qui dicit, se nosse Deum, et -mandata ejus non servat, hic mendax est. Respondeo, loquitur S. Joannes de notitia familiaritatis et amicitiae, ut Beda etOecumenius exponunt. De qua notitia loquitur Dominus, Matthaei vn. et Matth. xv. ubi de improbis dicit, non novi vos, aut, nescio vos.

Quarto objiciunt illud, I Joan v. Omnis, qui credit, quoniam J esus est Christus, ex Deo natus est, proinde sine dubio charitatem habet.

Respondeo: loquitur de fide formata, quae per dilectionem operatur, ut S. Augustinus exponit tractat. 10. in epist. Joannis.

Quinto objiciunt illud* Jacobi xx. Fides sine operibus mortua est. Sed jam id explicatum est in argumento nostro tertio.

Sexto objiciunt illud, Habacuc ii. Justus ex fide vivit. At non vivit sine charitate, igitur cum fide semper est charitas.

Respondeo: ad literam videtur sententia illa. Justus ex fide vivit, quam etiam frequenter Apostolus citat, significare, Justum sustentare se, ac tolerare desiderium coelestis patriae ex fide, quoniam fides praesentem facit quodammodo eam beatitudinem, quae suo tempore futura speratur, ut supra ostendimus. Est enim fides fundamentum, et substantia rerum sperandarum. Caeterum illud etiam est verissimum, Justum vivere spiritualem vitam ex fide, sed ex fide, qualis est in hominibus justis, id est, formata per charitatem.

Chapter 16 of 78