Skip to the text

Caput X. Probatur idem rationibus

Postremo, manifestis rationibus potest fides ista specialis explodi.

Prima ratio. Fides (ut ipse etiam docet Calvinus) in nihil aliud eollimaie debet, nisi iti verbum Dei. Non enim potest esse certa et infallibilis, nisi ejus auctoritate nitatur, qui nec falli potest, nec fallere: at in verbo Dei nusquam reperitur annunciata salus, vel remissio peccatorum mihi, aut illi in particulari, exceptis quibusdam paucis, ut paralytico, cui dictum est Matth. ix. Confide fili, remittuntur tibi peccata tua; et peccatrice,

. de qua dictum est Lucte vir. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et fortasse adultea, cui dictum est Joan. vm.

1 ad e, et jam amplius noli peccare. Et Zacharo, de quo dictum est, Luc. xix. Hodie salus huic domui facta est, eo quod et ipse sit filius Abrahae. Et latrone, cui dictura est Luc. xxm. Hodie fnecum eris in Paradiso (i). Non igitur possunt reliqui homines credere, nisi omnino temere, tamquam ex verbo Dei sibi remissa esse peccata.

Despondent, specialem promissionem contineri in generali: nam qui dixit Joan. iit. Qui credit in Filium, habet vitam leternam; significavit omnes qui credunt, hoc est, illum, et illum, qui' credit, habere vitam alternam. Pari ratione qui dixit, Actor, xm. in hoc omnis, qui credit, justificatur. Et Rom. ni. Justitia Dei per Fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum; significavit, omnes et singulos, qui credunt, j ustificari.

Sed haec responsio multis nominibus peccat. Primum enim nusquam dicit Scriptura, qui credit sibi remissa esse peccata, habet

vitam re ter nam, aut justificatur; sed qui credit in filium, habet vitam aeternam, vel justificatur, tjuod autem credere in filium, sit credere sibi remissa esse peccata per filium, non habent adversarii cx verbp Dei, sed ex interpretatione sua; ■ proinde non possunt id facere objectum fidei, nisi velint ex verbo suo facere verbum Dei.

Adde, quod interpretatio ipsorum tantum abest, ut sit verbum Dei, ut etiam repugnet verbo Dei. Nam idem Joannes, qui scripsit: Qui credit in Filium, habet vitam asternam; scripsit i. Joan. v.. Omnis qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et infra: Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit., quoniam Jesus est filius Dei? Itaque credere in filium, ipso interprete E- vangelista Joanne, est credere, quod Jesus sit filius Dei, et Christus. Sic etiam B. Paulus, qui scripsit; in hoc omnis qui credit justificatur, et justitia in omnes qui credunt in eum. Idem explicuit verba sua, cum ait ad Rom. x. Hoc est verbum fidei, quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, quod Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris. Itaque non modo non habentur in Scriptura illa; particulares propositiones, quas adversarii certa fide se tenere profitentur, videlicet, Luthero, aut Calvino remittuntur peccata; sed neque habetur illa generalis: Omnis qui credit sibi per Christum remissa esse peccata, justificatur.

Deinde peccant adversarii etiam in eo, quod ex antecedente conditionato colligunt conclusionem absolutam. Nam illse propositiones: Qui credit in filium, liabit vitam xternam. Et: In hoc omnis qui. credit justificatur, conditionatae sunt, ac si dictum essef, Si quis credit in filium, is habet vitam seternan): Et si quis in Christum credit, justificatur. Ita enim explicat Apostolus ad Roman. x. Si credideris in corde tuo ete. Et Philippus Actor, vm. Si credis ex toto corde et c (o).

Ex his autem conditionatis propositionibus recte colligitur conditionala conclusio, igitur ego, si credo, habeo justificationem, et vitam aaternam. Absoluta. vero conclusio, quam adversarii volunt, requirit assumptionem absolutam, videlicet illam, Atqui ego credo in Filium. Quse assumptio absoluta non est in verbo Dei, sed in opinione mea.

Opinio autem ista mea non solum non est verbum Dei, sed etiam fallax esse potest. Nam si omnis, qui existimat se credere, re vera crederet, sicut oportet, haeretici omnes, quamtumvis inter se contrarii, recte crederent et salvarentur. Quis enim unquam iuereticus fuit tam absurdus et deploratus, qui se non arbitraretur rectissime credere? certe Lutherani, qui Calvinianos et Anabaptistas pro haereticis habent, ne cogantur fateri, illos recte credere, non possunt admittere, omnes illos re vera credere, qui arbitrantur se credere: quod idem Calviniani et A- nabaptistae eadem de causa non admittent.

Adde quod secundum Scripturas, non satis est, quocumque modo credere, sed oportet toto corde credere, ut dicitur Actor, vm.

Et quemadmodum Dominus dicit: Omnis qui petit accipit, Luca; xr. Et tamen Jacobus in epistola sua, cap. 4. vere scribit: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis { 1). Sic etiam quamvis Scriptura dicat: Quis credit in /illum, habet vitam aeternam, tamen verissime dicere possumus; multi credunt in Filium, et non habent vitam aeternam, eo quod male credant. Neque hoc negare possunt adversarii, quippe qui fidem negant esse veram, nisi sit viva, et fructus bonorum operum pariat. At quis est, qui certo affirmare queat, se toto corde, atque ut oportet, credere, et fidem habere vivam, et cum charitate conjunctam?

Denique peccant adversarii in eo, quod existimant, illas propositiones: Qui credit in filium, habet vitam aeternam; in hoc omnis, \ qui credit, justificatur; et alias similes, ita esse intelligendas, ut sola fides sufficiat ad justitiam et salutem, quod aperte falsum esse in libro sequenti demonstraturi sumus. Qui enim credit in Filium, habet vitam seternam, si esetera adhibeat, qua; fides ipsa adhibenda demonstrat. Quare tametsi fateremur, scriptum esse in libro Dei, Omnis qui credit sibi remitti peccata, justificatur, et pariter scriptum esse, talis vel talis hoiho credit, sibi remitti peccata; qua; falsa esse docuimus, adhuc tamen non posset recte colligi, talem illum hominem vere esse justificatum. Proinde fides illa specialis non esset certa, ac per hoc neque divina, neque justificans.

Secunda ratio. Fides justificans prajcedere debet justificationem; Fides autem specialis

misericordia; sequitur justificationem, Igitur fides specialis misericordiae, non est fides justificans.

Propositio hujus argumenti certissima est, nam fides est causa justificationis; causam enim significant illae praepositiones, « ex et per », cum dicitur ad Roman. v. Justificati ex fide; et cap. m; Qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Omnis autem causa prior est effectu. Quocirca S. Augustinus, in libro de spiritu, et littera, cap. 30. hunc ordinem statuit inter actus Justificationis, ut primo loco sit lex, per quam est cognitio peccati; secundo, fides, qua; impetrat gratiam contra peccatum; tertio, gratia, quae justificat a peccato. Et in epist. 106. et alibi, saepe repetit, per fidem impetrari remissionem peccatorum, ac per hoc fidem priorem esse justificatione.

Assumptio ejusdem argumenti, nullo negotio demonstratur; nam si fides illa specialis non sequitur justificationem, falsa esse convincitur. Quomodo enim yera fides est, qua credo mihi remissa esse peccata, si dum ita credo, nundum sunt remissa peccata, sed sunt per hunc ipsum actum postea remittenda? Deinde si objectum hujus fidei est illa propositio: Mihi sunt per Christum peccata remissa, certe prior debet esse remissio, quam fides, cum omnis actus pendeat ab objecto, non contra objectum ab actu. Neque multum refert, si quis forte dicat, fide speciali non credi peccata esse remissa, sed remitti in pra;sens; nam semper remissio est objectum fidei, ac per hoc prius debet esse, quam fides, neque intelligi potest, ut objectum fiat per illum ipsum actum, cujus est objectum, cum objectum det essentiam actui, non actus objecto. Non igitur fides illa justificare potest, qua; justificationem ipsam specialem pro objecto habet.

Tertia ratio. Fides illa specialis, quam adversarii fingunt, esse fidem justificantem, tollit c medio orationem, sacramenta, opera bona, et quidquid aliud ad salutem nostram Deus instituit; non igitur fides justificans, sed fides justificationem impediens, et in exitium, ac perditionem adducens, jure nominari potest. Nam si certo, atque ex fide credere debeo, mihi peccata esse remissa per Christum, quomodo possum cum publicano dicere: Deus propitius esto mihi peccatori, aut cum Apostolis, et Ecclesia aniversa: Dimitte nobis debita nostra, nisi haesitem in fide, et Deum mendacem efficiam? 'cur enim si praecarct a Deo, ut Verbum ipsius caro fieret in utero virginis, infidelis judicarer, et non similiter infidelis merito judicabor, si petam a Deo remissionem peccatorum, cum non minus certa fide credere debeam, mihi remissa esse peccata, quam verbum carnem in utero Virginis esse jam factum?

Deinde quod opus est baptismo, si per fidem, quae baptismum praecedere debet, certus sum mihi jam remissa esse peccata? Itaque Lutherus satis congruenter ad hanc suam haeresim, de fide speciali scripsit, in libro de baptismo, justificari hominem, qui credit, etiamsi forte is qui baptizat, neque intendat baptizare neque baptizet in nomine Domini. Quodidem dici potest de Sacramento reconciliationis, sive poenitentiae, aliisque remediis peccatorum divinitus institutis.

Quinta ratio, qua; proprie refellit eos, qui volunt fidem justificantem esse fiduciam benevolentiae specialis: nam tametsi fiducia obtiuehdae veniae, qualis esse debet in homine poenitentiam agente, praecedat justificationem; tamen fiducia, qua quis confidit, sibi remissa esse peccata, seque Deo gratum esse, et haeredem regni, de qua loquuntur adversarii, pendet a bona conscientia, et perseverantia in dilectione Dei, et operibus bonis, ac proinde praeexigit justificationem, non illam efficit, ac per hoc non est fides justificans, sed aliquid fide justificante posterius. '

Pendere fiduciam, atque etiam nasci ex bona conscientia, et perseverantia in dilectione, et operibus bonis perspicue tradunt divinae scripturae. Psalm. iv. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperare in Domino. Ecclesiastici ii. Dirige viam tuam, et spera in illum. Osex xu. Et tu ad Dominum Deum tuum converteris, misericordiam et judicium custodi, spera in Deo tuo semper. I Joan. n. Manere in eo, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam. Et cap. m. Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. II Petr. i. Satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis.

Sanctus quoque Augustinus in lib. de agone Christiano, cap. 13. « Fides (inquit) est prima, quae subjugat animam Deo, deinde praecepta vivendi, quibus custodiis spes no¬

stra firmatur ». Et tract. 6. in Joannem, docet, fiduciam ex charitate procedere. Vide in eamdem sententiam sanctum Joannem Chrysostomum, homil. 3. in Matth.

Quinta rafio, quae proprie Calvinum respicit: Fides justificans pacem et tranquillitatem animi parit, juxta illud Apostoli ad Rom. v. Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum. At fides illa specialis, quamCal vinus docet, perturbationem, et desperationem mentibus adfert. Vult enim Calvinus, fide speciali non solum credi oportere, nobis per Christum remissa esse peccata, sed etiam plane cognosci, nos ad numerum praedestinatorum certo pertinere, et fidem semel habitam amitti non posse, lib. m. Institut. cap. 2.

At quis (obsecro) talem se fidem habere sperare potest? et si haec ipsa fides, et sola ipsa justificat, quis justum se futurum esse, aut unquam se fuisse confidet? Falli enim posse eos, qui se praedestinatos, aut numquam lapsuros arbitrantur, docet apertissime tum experientia, qua videmus quotidie homines labi, tum ipse etiam Calvinus in eodem loco, ubi sic loquitur: « Tot vanitatis recessus sunt, tot mendacii latebris scatet cor humanum, tam fraudulenta hypocrisi objectum est, ut se ipsum seepe fallat. At vero qui talibus fidei simulacris gloriantur, intelligant diabolis nihilo se in hac parte pra;cellere ». ^

Certe si haec vera sunt, maxima pars hominum merito de salute desperat. Nam si ex iis, qui statuunt in corde suo se justos ac praedestinatos esse, plurimi falluntur, et cum se Angelis pares arbitrentur, nihilo sunt diabolis meliores, nonne merito omnes formidare debent, ne ipsi sibi imponant? quod si hoc formidant, nonne fide justificante jam carent, qua; certa et firma notitia divinae benevolentiae esse debet?

Chapter 11 of 78