Caput VIII. Fidei justificantis objectum non esse specialem misericordiam, sed omnia quse Deus revelavit, probatur ex divinis litteris
Nunc demum ad id, quod maxime proprium est hujus loci, veniamus, ac ex divinis litteris probemus, fidei justificantis objectum non esse specialem misericordiam, sed oiunia qua) Deus revelare dignatus est.
Incipiamus ab Evangeliis. Fides certe, quam Christus exigebat, et in cujus confirmationem miracula faciebat, fides erat justificans. Hujus enim rei causa fidem prredicabat et confirmabat, ut per eam homines salvarentur. Venit enim quievere, et salvum facere quod perierat. Luc. xix. Et: Venit in 'hunc mundum peccatores salvos facere. I ad Timoth. i. Et ideo pater sic dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret, ut o-mnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam x ternam. Joan. iii.
Videamus igitur, quam fidem Christus exigeret, quam laudaret, ad quam hortaretur, quam denique signis et prodigiis comprobaret. Matth. ix, Dominus caecis petentibus lumen: Creditis, inquit, quia hoc possum facere vobis? Illis respondentibus, utique. Domine, ait, secundum fidem vestrum fiat vobis. Quo loco Dominus fidem omnipotentia), ac per hoc divinitatis sua), non misericordia) specialis exegit.
Matth. xvi. cum sanctus Petrus confessionem fidei sua; illis verbis edidisset: Tu es Christus filius Dei vivi. Eam fidem ita Dominus commendavit, ut diceret: Beatus es Simon Bar dona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus, qui in cce/is est. Eamdemquc sancti Petri fidem, omnes Patres miris laudibus efferunt. Ut quae perfecta fides fuerit. Vide Hilarium lib. vi. de Trinit. Chrysostomum homil. 55. in Matth. Augustinum tract. 10. in epist. Joannis. Gyrillum Dialog. 4. de Trinit. Et Leonem serm. 2. de assumptione sua nd Pontificatum. Quid autem Petrus tunc credidit, nisi Christi divinitatem?
Similis fuit confessio fidei' in Centurione, Luc. vn. quam Christus ita miratus est, ut dicerot: Tantam fidem se non invenisse in
Israel. Neque enim aliuci se credere Centurio ille professus est, nisi Christi omnipotentiam et divinitatem, dicens: Dic tantum verbum, et sanabitur puer meus.
Joan. i. cum Nathanael dixisset: Rabbi, tu es Rex Israel, tu es filius Dei. Dominus fidem ejus approbans ait: Quia dixi, vidi te sub ficu, credis.
Joan. vi. cum Dominus longa oratione ad fidem cohortatus esset Judams, et illi non credentes abirent, interrogavit Apostolos, num et ipsi vellent abire; respondit autem Petrus uoinine omnium: Ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, et nos credimus, quia tu es Christus filius Dei vivi. Ex quo intelligimus hanc ipsam fuisse fidem, quam Dominus requirebat.
Joan. xi. cum Dominus Marthte dixisset: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, non morietur in aeternum, Credis hoc? Respondit illa: Utique Domine, ego credidi, quia ta es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Joan. x. Dominus ipse docens, quod sit objectum fidei, quam in nobis requirit. Non creditis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? alioqui propter opera ipsa credite. Et cap. xx. cum Thomas, aliquandiu incredulus, tandem viso Domino exclamasset: Dominus meus, et Deus meus, subjunxit Dominus: Quia vidisti me Thoma, credidisti, beati qui non viderunt et crediderunt. Ubi certe beati dicuntur, qui credunt, Christum resurrexisse a mortuis, et Dominum, ac Deum esse. Id enim est, quod Thomas credidit. Denique ibidem: Hxc scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Hffic igitur fides, quae respicit Christi divinitatem, ipsa est, quae et justitiam, et vitam aeternam tribuit. Atque haec quidem testimonia probant, fidem justificantem habere pro objecto aliquid aliud praeter misericordiam specialem.
Sed addamus alia testimonia, quibus probemus, non solum fidem justificantem respicere alia objecta, sed etiam fidem esse justificantem, quamvis non respiciat misericordiam specialem, et non esse fidem justificantem, si eam misericordiam forte respiciat. Mare. i. leproso dicenti: Domi.ie si vis, potes me mundare,. Dominus ait: Volo, munda¬
re. Leprosus iste de voluntate Domini, ac per hoc de misericordia speciali sine dubio ambigebat, alioqui non dixisset, si vis' potes. Et tamen quia non defuit illi fides omnipotentiae, et divinitatis, impetravit quod petiit.' Ex quo intelligimus, fidem ejus fuisse talem, qualem Dominus exigebat, et in cujus confirmationem miracula faciebat; quamvis deesset illi certitudo de misericordia speciali.
Luc xviii. phariseeus confidebat se esse justum, et ideo orans dicebat: Gratias tibi ago Domine, quia non sum sicut exteri homines, etc. Contra: Publicamus non audebat oculos ad coelum levare, sed a longe stans, et pectus percutieris orabat, Deus propitius esto mihi peccatori. Et tamen descendit hic justificatus ab illo, id est, pree illo. Itaque Pharisaeus habuit fidem specialis benevolentia?, et tamen repulsam passus est: publicanus caruit fiducia illa, et cum timore ac tremore ad Deum accessit, et justificatus est. Neque dici potest pharisseum habuisse fidem, vel fiduciam benevolentia? ob propria merita, quasi justitiam suam ex se habere se crederet. Nam agebat gratias Deo de sua justitia, proinde a Deo eam se habere credebat. Non igitur justificatur, qui justum se esse confidit, sed qui cum metu, et tremore salutem suam operatur.
Accedat ultimo testimonium ex capite postremo Marci, ubi cum Dominus dixisset: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur; mox adjunxit: Signa autem eos qui crediderint, hxc sequentur, in nomine meo dxmonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, etc.. Ubi apertissime videmus, fidem miraculorum unam et eamdem esse cum fide justificante et salvante: certum autem est, fidem miraculorum non respicere tamquam objectum -specialem misericordiam remissionis peccatorum, sed omnipotentiam, et divinitatem filii Dei.
Haec igitur ex Evangeliis sufficiant; quibus addi possunt alia non dissimilia ex Actis et epistolis Apostolorum. Nam Actorum ii. IV. x. xiii. et xvii. narrantur conciones Petri et Pa.uli, quibus explicatio, et doctrina fidei continetur. In his autem nullum est verbum de speciali misericordia, sed tota? consumuntur in explicanda, et persuadenda resurrectione, et divinitate Jesu Christi. Item actor vm. cum Philippus ab Eunucho baptismum postulante quajsivisset, crederet ne ex toto corde, respondit ille: Credo filium Dei esse Jesum Christum. Atque hoc responso contentus, Philippus Eunuchum continuo baptizavit. Est igitur fides vere justificans, non qua credimus, Deum nobis esse propitium, alioqui perperam egisset Philippus, qui sine tali fide Eunuchum baptizavit, sed qua toto corde, id est, sine ulla hajsitatione credimus, Jesum esse Christum, ac filium Dei, ac per hoc etiam Deum.
Apostolus Paulus in epist. ad Roman. cap. 4. explicans fidem Abrahse, quae reputata est illi ad justitiam, non dicit, eum credidisse sibi por misericordiam specialem, remissa fuisse peccata, sed patrem se futurum multarum gentium ex filio quem sibi centenario uxor nonagenaria, et sterilis praeter solitum ordinem cursumque naturae paritura esset. Id enim credere, nihil aliud erat, nisi credere Deum, qui promiserat, omnipotentem, ac fidelissimum esse. Itaque Abrahae fides ideo tanto praeconio, ab Apostolo laudatur, et in exemplum omnibus fidelibus ponitur, quia (ut ipse dicit) in repromissione Dei non haesitavit, neque consideravit corpus suum emortuum, et emortuam vulvam Sarse, sed dedit gloriam Deo, plenissime persuasus, quoniam quae promisit Deus, potens est et facere.
Item cap. x. Hoc (inquit idem Apostolus) est verbum fidei, quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, quia Deus eum suscitavit a mortuis salvus eris. Hic quoque apertissime videmus objectum fidei justificantis et salvantis, esse resurrectionem filii Dei.
Idem in priore ad Corinthios cap. xiii. conjungit fidem, quam montes transferri possunt quam illi vocant fidem miraculorum, cum ipse et charitate; ut intelligamus, fidem miraculorum non esse aliam, quam fidem, quae cum spe et charitate justificat. Idem in eadem epistol. cap. 15. Notum, inquit, vobis facio Euangelium, quod praedicavi, in quo statis, jper quod et salvamini, nisi forte frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi; quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die, secundum Scriptia-as, etc.. Ubi sine dubio fi¬
dei salvantis objectum explicatur, nec tamen dicitur, tradidi vobis, ut unusquisque se certo credat, per Christum esse justificatum; sed tradidi vobis credendam Passionem, sepulturam, et Resurrectionem Domini nostri Jesu Christi. Denique sanctus Joannes, in epist. I cap. v. Omnis, inquit. qui credit, quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et infra: Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est filius Dei? Habemus igitur objectum fidei justificantis tam perspicue, et tam copiose in sacris litteris explicatum, ut adversarii hseresim suam persuadere non possint, nisi novas Scripturas veteribus abolitis solita temeritate confingant.
Chapter 9 of 78