Caput XIX. Solvitur argumentum primum ex Scripturis. depromptum pro sola fide
Nunc argumenta solvenda sunt, quibus adversarii magno conatu contendunt, solam fidem justificare. Revocabimus autem testimonia Scripturae, quae illi proponunt ad certa capita, ut confusio evitetur.
Primum igitur argumentum sumunt ab illis testimoniis, quae docent, hominem sine operibus justificaid. Inde enim effici non dubitant, solam fidem justificare. Testimonia haec sunt, Rom. iii: Exclusa est gloriatio tua, per quam legem? factorum? non. Sed per legem fidei. Et paulo post: Arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus legis. Rom. iv. Si Abraham ex operibus justifica-, tus est habet gloriam, sed non apud Deum. Galat. ii. Scientes, quod non justificabitur homo ex operibus legis. Ephes. n._ Gratia estis salvari per fidem, non ex operibus. Tit. iu. Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos. Philipp. m. Ut inveniar in illo - non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam. equae est ex fide (i).
Aci haec testimonia breviter explicanda, et argumentum pro sola fide penitus profligandum, tria quaedam praenotanda erunt. Primo, quid sit apud Apostolum lex factorum, et lex fidei. Secundo, quid intersit inter justitiam legis et justitiam in lege. Tertio, quid intelligat Apostolus per opera, cum dicit, hominem justificari sine operibus.
Quod attinet ad primum, Calvinus et Kemnitius et alii sectarii, per legem factorum intelligunt legem, quae requirit opera, per legem tidei eam, quae requirit fidem. Sed refellit hanc explicationem S. Augustinus, cum alibi saepe, tum praecipue in libro de spiritu et littera cap. 13. ubi demonstrat, legem evangelicam, quae maxime requirit fidem requirere ’ etiam opera, et omnium mandatorum, ac totius Decalogi observationem: et contra demonstrari posset, legem - Mosis, quae maxime requirit opera, requirere etiam fidem.
Lex igitur factorum apud Apostolum est ea, quae jubet quid sit faciendum, lex fidei est ipsa fides, quae impetrat gratiam faciendi, quod lex factorum jubet. Itaque utraque lex requirit opera, sed lex factorum continet praeceptum, lex fidei auxilium. Lex factorum praestat, ut cognoscamus, lex fidei facit, ut faciamus. Lege factorum dicit Deus, fac quod jubeo, lege fidei dicimus Deo, da quod jubes. Denique lex factorum est littera, quae occidit jubendo et non juvando, lex fidei est spiritus, qui vivificat opem ferendo, ut justificatio legis impleatur in nobis. Ex quo sequitur, ut non solum lex Mosis, sed etiam lex Christi, quatenus aliquid imperat, sitlex factorum, et lex fidei sit spiritus fidei, non solum quo nos Christiani, sed etiam Patriarchae et Prophetae, et omnes antiqui justi, Dei gratiam impetrarunt, et justificati gratis per eamdem gratiam, legis mandata servarunt.
Quantum ad secundum, justitia legis (ut etiam initio hujus libri breviter indicavimus) sunt opera justa, qiue lex facienda praescribit. Neque hanc justitiam usquam Apostolus rejicit tamquam inutilem, sed contra potius ita commendat, ut dicat Roman. n. Factores legis justificabuntur. Et in eod. cap. Si praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium in circumcisionem reputabitur? Et Rom. vm. Deus misit Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum, ut justificatio legis impleretur in nobis. At justitia ex lege, sive in lege sunt illa opera, qure homines faciunt sine gratia fidei, sola cognitione legis adjuti, et haec opera non justificant coram Deo, sed solum coram hominibus, qui tantum externa considerant.
Hanc justitiam tamquam inutilem B. Paulus rejicit, et opponit justitia} fidei, hoc est, operibus bonis, quae fiunt ex gratia et fide. Eamdem justitiam ex lege vocat Apostolus ad Roman. x. justitiam propriam, et opponit justitia) Dei: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Et cap. ix. Gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; Jus titioni autem, quae ex fide est; Israel autem sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare 1 quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Hoc est, Israelitee quaerentes implere legem justitia;, revera legem justitiae implere non potuerunt; quoniam viribus propriis non ex gratia Dei, quam fides impetrat, legem justitiae facere praesumpserunt: « Putant, inquit Augustanus libro iii. contra duas epistolas Pelagian. cap. 7. se arbitrii sui viribus implere legem jubentem, et ista implicati superbia, ad gratiam non convertuntur juvantem. Ac per hoc miro quodam modo, sed tamen vero, justitiam legis non implet justitia quae in lege est, vel ex lege, sed quae in spiritu gratiae. Justitia quippe legis impletur in eis, sicut scriptum est, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. Secundum justitiam vero, quae in lege est, se fuisse sine querela in carne, non in spiritu, dicit Apostolus, et justitiam quae ex lege est, suam dicit fuisse, non Dei. Intelligendum est igitur, justitiam legis non impleri secundum justitiam quae in lege est, vel ex lege, id est,
secundam justitiam hominis, sed secundum justitiam, quae est in spiritu gratiae. Quod planius, et brevius ita dici potest, justitiam legis Dei non impleri, cum lex jubet, et homo quasi suis viribus facit, sed cum spiritus adjuvat, et hominis non libera, sed Dei gratia liberata voluntas facit». Vide eumdem lib. de grat. et libero arbitr. c. 12. ubi rursus de hac ipsa re copiose disputat.
Quod jam ad tertium pertinet, adversarii existimant per opera, qua? B. Paulus a justificatione excludit, intelligi omnia omnino opera, sive ante fidem, sive post fidem facta, immo etiam ipsam fidem, si consideretur ut opus.
At hanc absurdissimam esse sententiam, et ab ignoratione Scripturae profectam, docet idem Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio cap. 7. « Homines, inquit, non intelligentes, quod ait ipse’ Apostolus Paulus, Arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus legis, putaverunt eum dicere, sufficere homini fidem, etiamsi male vivat, et bona opera non habeat. Quod absit, ut sentiret vas electionis ». Et mox adjungit, non excludi opera, quae fiunt ex fide, et nos etiam supra probavimus, requiri aci justificationem actum spei, timoris, poenitentiae, dilectionis, et ipsius fidei, non solum credentis, sed etiam orantis et impetrantis, fjui actus opera quaedam merito dici possunt.
Nonnulli ex Catholicis docent, per opera, quae a justificatione Apostolus excludit, intelligi observationem legalium caeremoniarum, circumcisionis, sabbati, neomeniarum etc., qui ea ratione moventur, quodadRom. cap. m. idem Apostolus posteaquam dixerat: Arbitramur hominem justificari per fidem sine operibus legis, subjungit, An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium'? Et ad Rom. ii. m. cf. iv. et ad Galat. ii. et m. ubi de hac re disseritur ex proposito, semper adducatur in medium exemplum circumcisionis.
Caeterum sententia S. Augustini constans, et sine dubitatione verissima est, per opera, quae fidei opponuntur, et a justificatione excluduntur, intelligi opera, quae fidem praecedunt, quaeque solis viribus liberi arbitrii fiunt. Ita docet Augustinus loco citato de gratia et libero arbitrio cap. 7. de praedestinatione Sanctorum cap. 7. praefat. in Psal. 31. et ubicumque de hac re disputat. Quod
idem aperte docet etiam S. Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem, ultra medium. Et ratio hujus sententiae est, quoniam ad Roman. iv. ad Ephes. ii. et ad Tit. m. Apostolus simpliciter excludit opera, nulla mentione facta legis Mosaicae. Hinc enim intelligimus, non excludi solum legalium caeremoniarum observationem, sed etiam moralium.
Excludi autem omnia opera facta ante fidem, non autem omnia absolute, probari potest ex cap. iv. ad Rom. ubi legimus: Ei qui operatur, merces imputatur secundum debitum, non secundum gratiam. Quo loco explicat Apostolus ipse, quid intelligi debeat per opera, quae opponuntur fidei; ac dicit, illa se vocare opera, quibus id, quod, redditur, est merces, non gratia. Talia autem non sunt nisi illa, qua? fiunt ex solis viribus liberi arbitrii.' Nam operibus, quae fiunt ex gratia, qualis est ipse actus fidei, et quae inde consequeretur, id quod redditur, non est simpliciter merces; sed etiam gratia, immo magis gratia quam merces.
Et confirmatur haec ratio ex ipso scopo epistolar. ad Rom. et ad Galatas, neque enim dubitari potest, quin Apostolus in duabus illis epistolis demonstrare voluerit, neminem posse justificari sine fide in Christum, et gratuita Dei misericordia. Proinde quamvis saepe meminerit circumcisionis, et caeremoniarum legis propter Judaizantes, qui multum in illis confidebant: tamen absolute omnia opera fidem praecedentia excludere voluit; praesertim cum in epistola ad Romanos, non solum Judaeis, sed etiam gentilibus, qui non minus philosophiam jactabant, quam Judaei legem, Christi fidem necessariam esse ad justificationem, et salutem persuadere voluerit.
Ex his facile respondetur ad illa omnia loca. Ad primum ex cap. 3. ad Rom. respondeo, excludi gloriationem Judaiorum per legem fidej, nonper legem factorum, quoniam homo justificatur ex gratia, qua? primo fidem inspirat, deinde per fidem ad indulgentiam, et opera bona perducit; non autem justificatur per legem factorum, id est, per solam notitiam legis, et vires liberi arbitrii.
At contra Kemnitius: « Apostolus, inquit, vult excludere omnem gloriationem, igitur excludit omnia opera, etiam facta per fidem, vel ex fide. Nam de illis etiani posset aliquis gloriari ». Respondeo: non excludit Aposto¬
li) Rom. HI, 28 - Rom. IV, 4.
lus omnem gloriationem, sed illam solum, qua; oritur ex operibus per solas vires liberi arbitrii factis. Non enim dicit, ubi est gloriatio? sed ubi est gloriatio tua? id est, ubi est gloriatio, qua in te gloriaris, et non in Domino? ex operibus autem factis ex fide, ac per hoc ex gratia, cum fides ex gratia sit, nemo potest gloriari, nisi in Domino, quse gloriatio non est prohibita, cum idem Apostolus dicat: Qui gloriatur, in Domino glorietur, II Corint. x.
Itaque S. Augustinus libro de gratia et libero arbitrio cap. 7. cum dixisset, non intelligere Apostolum ad Rom. m. eos, qui dicunt solam fidem sufficere ad justificationem, reddit causam cur dictum sit, hominem justificari per fidem sine operibus: « Quia, inquit, et ipsa bona opera nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est, et dilectio ». Et in lib. de praedestinat. Sanctorum cap. 7. « Ideo, inquit, per fidem justificari dicit Apostolus hominem, non ex operibus, quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur cietera. »
Ad secundum de Abrahara ex cap. 4. ad Rom. respondeo, Abrahamum justificatum fuisse per fidem, non per opera praecedentia fidem, quoniam non potuissent illa esse vere justa, fiisi secundum externam justitiam, et ideo si per illa justificatus fuisset, habuisset gloriam, sed apud homines, non apud Deum. Idem dicendum est ad loca sequentia ex cap. 2. ad Galat. cap. 2. ad E- phes. et cap. 3. ad Titum. Nam in illis omnibus locis solum excluduntur opera facta ante fidem.
Sed hic etiam occurrit Kemnitius, ac probat, excludi etiam opera facta per fidem. Nam Abraham jam renatus erat, et ex fide operabatur eo tempore, de quo loquitur A- postolus, et tamen idem Apostolus excludit opera ejus a justificatione. Item Galatae renati erant, et in Christum credebant, et tamen eorum opera Paulus opponit fidei, et aperte rejicit. Immo status quaestionis in epist. ad Galat. non alius e^se videtur, nisi utrum opera ex fide justificent, an fides sola justificet. Apostolus autem respondet, hominem justificari ex fide, non ex operibus, id est, ex sola fide.
Respondeo: Abraham eo tempore, de quo loquitur Apostolus, renatus quidem erat, et ex fide multa bonaopera faciebat: tamen Apostolus cum dicit, eum justificatum esse
ex fide, non ex operibus; non rejicit opera facta ex fide, sed affirmat illa non esse facta sine fide, quia si talia fuissent, numquam eum justificassent. Itaque excludit opera, qua; Abraham facere potuisset non ex fide. Nam etiam ii, qui fidem habent, aliquando operantur non ex fide, ut cum peccant, aut cum faciunt opera pure moralia sine relatione ad Deum.
Denique loquitur Apostolus cum conditione, si Abraham justificatus est ex operibus, non procedentibus ex gratia fidei, ut ii putabant, qui suis viribus tribuebant justitiam; certe habuit gloriam, sed non apud Deum. Et quoniam satis constat, Abrahamum habuisse gloriam etiam apud Deum, inde colligit, eum non esse justificatum ex operibus sine fide, sed ex fide, ex qua bona opera vere procedunt.
Porro in epist. ad Galat. duplex tractatur qusestio: una specialis, an cferemoniae legales ad Christianos pertineant, ita ut sine illis salvi esse non possint; altera generalis, an per legem, et vires natura; possit contingere justificatio sine gratia, ct fide JESU Christi. Ad utramque respondet Apostolus negative. Quiestionem autem illam, quam fingit Komnitius, ne verbo quidem attingit. Id autem ita se habere, perspicuum est ex illis verbis: Si per legem justitia, ergo Christus gratus mortuus est. Galat. n. et ex illis; Si ex lege hsereditas, ergo non ex promissione. Galat. m. et ex illis: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Galat. v. et Rom. iv. Si ex lege hxreditas, exinanita est fdes, abolita est promissio.
Nam istfe consecutiones firmissima; sunt, si excludantur a justificatione opera facta sine fide et gratia, ex sola cognitione legis, et viribus liberi arbitrii. Nam si lex, et natura sufficiunt ad justificandum; quid opus fuit, ut Christus moriendo, de peccato damnaret peccatum, ut justificatio legis impleretur in nobis? et si lex, et natura sufficiunt ad justitiam, sufficiunt etiam ad heereditatem, non enim injustus est Deus, ut justos fraudet corona justitio;, ut S. Augustinus loquitur in libro de natura et gratia cap. 2. Quod si lex, et natura sufficiunt ad luereditatem, quid opus fuit promissione? Denique si lex, et natura sufficiunt, evacuati sumus a Christo, ct a gratia excidimus, quoniam his opus nobis non esse profitemur.
Chapter 20 of 78