Skip to the text

Caput IX. Probatur ex traditione Ecclesiastica, fidem justificantem non esse fiduciam misericordiae, sed assensum ad omnia, quae in verbo

Dei continentur.

Jam yero quid vetus Ecclesia senserit, ac tradiderit de fide ad justificationem, et salutem necessaria, quid ea videlicet sit, et quod objectum habeat, non potest clarius intelligi, quam ex Symbolo fidei, quod catechumenis initio traditur, ut cum fide recta, et sana ad lavacrum regenerationis accedant, hoc est, ut ex fide justificentur, et justificati salutem consequantur aeternan^.

Extat igitur in primis Symbolum antiquissimum, quod Apostolicum dicitur, propterea quod Apostoli ipsum condiderint, ' ut inter omnes constaret, qusenam esset totius Christianae fidei summa. Cujus rei testes sunt Ambrosius ifi epist 81. ad Siricium. Hieronymus in epist. ad Pammachium adversus Joannera Hierosolymitanum, Augustinus in serm. 115. et 181. de tempore. Leo epist. 13. ad Pulcheriam, et serm. 11. de passione Domini. Maximus in serm. de Symbolo et alii.

Contineri autem Symbolo, quamvis breviter, et in summa, totum fidei objectum, docet pimter alios sanctus Augustinus, loco citato, serm. 115. de tempore, ubi Symbolum Apostolicum, his verbis definit: « Est, inquit, Symbolum comprehensio fidei nostrse simplex, brevis, plena, ut simplicitas consulat audientium rusticitati, brevitas memoria;, plenitudo doctimae ». Et serm. 419. <t Symbolum, inquit, est breviter complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam ».

Hoc Symbolum habemus paulo latius explicatum, in Conciliis QEcumenicis Nyceno et Constantinopolitano, et rursus a S. Athanasio Episcopo Alexandrino; sed sicut quatuor Evangelia, non tam sunt quatuor Evangelia, quam quatuor Symbola, Apostolicum, Nycaenum, Constantinopolitanum, etS. Athanasii, non tam sunt quatuor Symbola, quam enarrationes quatuor ejusdem Symboli.

In Symbolo igitur fidei continentur multa, qua; necessario credenda sunt, si quis ex fide justificari velit, de unitate et Trinitate Dei, de Incarnatione, Passione et Resurrectione Christi, de Ecclesia, de Baptismo, de vita aiterna, de speciali autem misericordia ne verbum quidem. Itaque id solum praetermissum est, quod solum ponendum erat, si vera esset Lutheranorum de fidei notione vel definitione sententia.

At (inquit Lutherus in comment. ad cap. 3. epist. ad Galat.) « in Symbolo habetur. Credo sanctam Ecclesiam, quod non est aliud, quam credo nullum esse amplius peccatum, nullam mortem in Ecclesia ». Sed inanis ha;c objectio est duabus de causis. Primo, quia sanctam Ecclesiam esse credimus, quoniam sponsum habet sanctum et multos filios sanctos, et extra eam nullus est sanctus: non autem quoniam omnes, qui in ea sunt, sancti sint. Scimus enim, Ecclesiam esse arcam, in qua sunt palea; cum tritico;

!et rete in quo sunt boni et mali pisces, et domum, in qua sunt vasa alia in honorem, alia in contumeliam. Secundo, quoniam qui credit Ecclesiam sanctam, non.tenetur oredere, se jam esse partem Ecclesia; sanctae. Catechumeni enim credunt Ecclesiam sanctam, et tamen sciunt, se nondum partem ejus esse: qui vero jam baptizati sunt, et intus manent, sciunt se partem esse corporis Ecclesia;. Sed an sanctitatem ejus participent, qua; potissimum iu charitate sita est, neque sciunt, neque scire, aut credere tenentur.

At (inquit Philippus, in Apologia confess. in articulo de fide) « Non est omissa remissio peccatorum in Symbolo fidei; atque illa est, quam fides justificans proprie intuetur ». Sed facile hoc rejicitur. Nam in primis, si

fides justificans recte definita esset fiducia misericordia; propter Christum; deberet saltem magna pars Symboli, si non totum, cum hac definitione congruere. Contra autem factum esse videmus, cum ex articulis duodecim, unus tantum sit, qui utcumque ad fiduciam misericordiae accommodari posse videatur: nam reliqui undecim neque de misericordia docent aliquid, neque ad fiduciam ulla ratione, sed ad solam credulitatem (ut sic loquamur) pertinent.

Deinde, artioulus de remissione peccatorum, non docet specialem et absolutam benevolentiam, quam adversarii objectum fidei justificantis faciunt, sed benevolentiam generalem, et quae suis conditionibus non caret, cum ex baptismi perceptione dependeat. Nam quod in Symbolo Apostolico habetur:.«Credo remissionem peccatorum », in Constantinopolitano explicatur, cum dicitur,

« Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum ». Quocirca Catechumeni etiam ante baptismum; totum fidei Symbolum recitant et credunt; et tamen nondum habent remissionem peccatorum, sed eam obtinendam per lavacrum regenerationis expectant. Itaque sensus illius articuli non est, credo aut confido mihi remissa esse peccata, sed credo et confiteor, in Ecclesia Catholica esse donum remissionis peccatorum, quod per baptismum, aliaque Sacramenta percipitur.

Praeter lioc testimonium totius Ecclesiae Symbolum fidei Catechumenis tradentis, adferri possunt etiam testimonia singulorum Patrum, qui de fide justificante cum disse-' runt, eam semper intelligunt, quae Catholica dicitur, quaeque totum Symbolum respicit.

Sanctus Irenoeus, lib. i. cap. 2. 3. et 4. explicat regulam fidei Christianae, quod idem facit Tertullianus, in lib. adversus Praxeam; uterque autem nihil aliud credendum docet, nisi articulos Symboli Apostolici, quamvis nomen Symboli non habeant. Sanctus quoque Basilius, in oratione de confessione fidei, docet, fidem ad salutem et justificationem necessariam illam esse, qua creduntur ea, quae Deus revelavit: neque fidei specialis in tota illa oratione usquam meminit.

Pari ratione Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 3. scribit, fidem justificantem esse fidem dogmaticam, qua credimus Jesum esse Christum, et a mortuis resurrexisse, at • que alia id genus dogmata. Idem quoque Catechesi 18. explicans, quid sit credendum

catechumenis, ut baptizari possint, totum Sy bolum tradit, ot exponit, neque usquam meminit fiducia? specialis misericordia?.

Idem faciunt Gregorius Nazianzenus, Oratione in sanctum Lavacrum extrema, et in tractatu de fide Nyceena; Chrysostomus in duabus homiliis de Symbolo, Eusebius E- missenus in homiliis item duabus de Symbolo, Ruffinus, in explicatione Symboli, Augustinus, in lib. de Fide et Symbolo, in lib. de Genesi imperfecto, cap. 1. Et in Enchiridio per multa capita; Fulgentius, in lib. de fide ad Petrum, et auctor libri de Ecclesiasticis dogmatibus, qui omnes, cum Symbolum explicant, tum profitentur, ea omnia' se docere, quse ad fidem Christianam pertinent; et tamen nemo est eorum, qui vel semel specialis istius fidei Lutheranorum meminerit.

Sed placet ex Augustino, et qui eum secuti sunt, Prospero, Leone,.atque Fulgentio, verba ipsa proferre. Igitur Augustinus in Enchiridio, cap. 2. dicit, Deum fide, spe et charitate coli, et cap. 5. dicit, mentem imbui debere fide, ut bene vivendo tendat ad speciem. Et cap. 7. dicit, salutem his tribus acquiri fide, et spe, et charitate. Nam quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit: sed non potest invocari nomen Domini nisi prius credatur; ideo fides credit, spes et charitas orant. Ex quibus locis manifeste colligimus eum loqui de fide justificante et salvante.

De hac igitur fide justificante, mox cap. 8. docet, eam distingui a spe, ac per hoc etiam a fiducia non solum nomine, sed etiam objecto, unde sumitur ratio propria, essentiaque virtutem. « Est (inquit) fides et malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala, et hoc lidc bona non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum, et praesentium, et futurarum. Credimus enim mortuum Christum, quod jam praeteriit, credimus spdere ad dexteram Patris, quod nunc est, credimus venturum ad judicandum, quod futurum est, Item fides et. suarum rerum est et alienarum. Nam et se quisque credit aliquando coepisse, nec fuisse utique sempiternum, et alia atque alia: nec solum de aliis hominibus multa, qua? ad religionem pertinent, verum etiam de Angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum per ■ linentium, qui earum spem gerere perhibetur. Qua? cimi ita sint, propter has. causas

distinguenda erit fides aspe, sicut vocabulo, ita et rationabili differentia ».

Idem Augustinus in lib. m. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. o. « Nostra (inquit) fides, hoc est, catholica fides, justos ab injustis non operum, sed ipsa fidei lege discernit. Quia justus ex fide vivit». Ubi sanctus Augustinus loquitur de fide justificante, qua? discernit justum ab injusto, et dicit, eam fidem esse Catholicam, id est, fidem dogmaticam, communem toti Ecclesia?, non specialem illam, qua? ejus tantum est, qui credit, vel confidit sibi remissa esse peccata. Et paulo infra, dicit, hanc fidem, esse fidem rectam, qua; ha?resi opponitur, et ratione cujus melior est mulier bis nupta catholica, quam virgo haeretica. Ubi sine dubio per fidemjustificantem intelligitfidem, qua creduntur articuli et dogmata omnia sine ulla permixtione perfidia?.

Sanctus Leo ser. 4. de Epiphania: «lloc est (inquit) quod justificat impios, hoc est, quod ex peccatoribus facit sanctos, si in uno codemque Domino nostro Jesu Christo, et vera Deitas, et vera credatur humanitas». Sanctus Prosper in lib. i. de vita contemplativa, cap. -18. enumerat breviter summam fidei de Trinitate et Incarnatione. Deinde cap. 19. hanc ipsam dicit esse fidem justificantem: « Qui non crediderit (inquit) habendo fidem, nec justitiam cordis habere poterit, nec salutem ».

Sanctus Fulgentius, in libro de Fide ad Petrum, in ipso prologo, loquens de fide Catholica et dogmatica, quam in toto eo libro exponit: « Gaudeo (inquit) quod pro fide vera, sine ullo perfidia? vitio custodienda sollicitudinem geris, sine qua nulla potest prodesse, imo nec esse conversio. Apostolica quippe dicit auctoritas, quia sine fide impossibile est placere Deo. Fides namque est bonorum omnium fundamentum, fides est humana? salutis initium. Sine hac fide, nemo ad filiorum Dei numerum potest pervenire: quia sine ipsa, nec in hoc sa?culo quisquam justificationis gratiam consequitur, nec in futuro vitam possidebit a?ternam ».

Sanctus Bernardus, multis in locis hoc docet, sed unum in pra?sentia nobis citasse sufficiet, serm. fi. in vigilia Nativitatis, cum loqueretur de fide Incarnationis, et aliorum mysteriorum: Beati (inquit) qui non viderunt, et crediderunt. Pars nostra ha?c in verbo vita?; nec sane contemptibilis, ex qua nimirum vivitur, et qua vincitur mundus, quoniam justus cx fide vivit: et htec est victoria, qua; vincit mundum, fides nostra. Haec est, qua; velut quoddam aeternitatis exemplar praeterita simul et praesentia, ac futura sinu quodam vastissimo comprehendit ». tibi fidem justificantem dicit, complecti prteterita, praesentia et futura, quia credimus omnes articulos a Deo revelatos, quorum alii sunt de rebus praeteritis, alii de praesentibus, alii de futuris. v

Chapter 10 of 78