Caput XIII. Fidem justificare, sed non solam, idem enim facere timorem, spem, dilectionem, etc
Hominem non sola fide justificari, quinque argumentis principalibus, demonstrare conabimur.
Primum argumentum petimus ex eo, quod scripturae et Patres tribuunt vim justificandi non soli fidei, sed etiam aliis virtutibus, quas Concilium Tridentinum, inter dispositiones ad justitiam numeravit, deinde addemus alia argumenta variis ex locis petita.
Prima igitur dispositio, ex doctrina Concilii, Fides est, de qua supervacaneum est ostendere, per eam justificari impium, cum adversarii id non negent. Quare probabimus, Fidem non tam justificare, quam justificare ut initium, et radicem primam justificationis, hinc enim sequetur, non ipsam solam justificare, sed sic eam agere in hoc negotio, quod suum est, ut etiam caeteris virtutibus locum relinquat. Simul etiam refellemus adversariorum impudentiam, qui Concilio Tridentino vitio vertunt, quod fidei nihil amplius dederit, quam ut esset initium justificationis, cum ipsi tamen (ut paulo ante ostendimus) nihil ei reipsa tribuant, et sit re vera apud ipsos, Fides justificans, titulus sine re, vel res de solo titulo, ut Lutherus falso scripsit, de libero voluntatis arbitrio.
Igitur fidem esse initium justificationis, docet Apostolus, ad Hebr. xi. Accedentem ad Deum, oportet credere, quiaest, etc. (i). Ubi tribuitur fidei prima motio in Deum, per quam is qui longe erat, jam incipit propinquare. Idem Apostolus ad Rom. x. Quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Sed quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent sine praedicante? quomodo praedicabunt nisi mittantur? Ubi hunc ordinem justificationis describit Apostolus, ut primo sit missio praedicatorum. Secundo, ipsa praedicatio Evangelii. Tertio, fides. Quarto, invocatio. Quinto, salus, id est, justificatio, quae est sanitas animae a morbo peccati. Ex quibus missio, et praedicatio extra nos sunt, proinde prima inchoatio justificationis in nobis est fides quam sequitur invocatio, et caetera ordine suo.
S. etiam Joannes cum ait; Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Joan. i. aperte docuit, eos, qui per fidem Christum recipiunt, nondum esse filios Dei, sed posse fieri, si pergant ulterius, ut etiam sperare et diligere incipiant. Dilectio enim proprie filios Dei facit, ut patet ex cap. n. 1. epistolae ejusdem Joannis. Sed jam audiamus etiam veteres patres.
Clemens Alexandrinus lib. ii. Strom. ante medium: « Fides, inquit, est prima ad salutem inclinatio, post quam timor, et spes, et poenitentia ».
Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 1. scribit, Fidem esse quasi oculum, et lampadem ad viam salutis inveniendam.
Eusebius Emissenus, hom. 2. de Symbolo, Fidem appellat lumen animae, ostium vitae, fundamentum salutis.
S. Joannes Chrysostomus hom. de fide, spe et charitate, nominat fidem, originem justitiae.
S. Cyrillus Alexandrinus lib. iv. in Joan. cap. ix. « Janua, inquit, et via in vitam, fides erit ».
S. Ambrosius lib. de Sacram, i. in ipso principio: « In Christiano, inquit, prima est fides )>.
S. Hieronymus in comment. ad cap. iii. epistolae ad Ephesios: « Fiduciae, inquit, atque accessus ad Deum principium, atque origo fides in Christo est ».
S. Augustinus, in expositione capitis tertii epistolae ad Galatas: « Efficiuntur, inquit, filii sapientiae, praeparante, ac praestante id fide Mediatoris ». Fides igitur praeparatio est ad justificationem, per quam efficimur filii Dei. Item in lib. de Praedestinat, sanet, cap. 7. « Fides, inquit, prima datur, ex qua caetera impetrantur ». Et in libro de bono perseverantiae cap. 2. « Quod initium, inquit, verius homini Christiano, quam credere in Christum? » Et in libro de Spiritu et litera cap. 30. « Per legem, inquit, cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae, per gratiam sanitas animae, etc. » Ubi post legem, quae extra nos est, primo loco inter ea, quae in nobis sunt, constituit fidem, secundo orationem, tertio gratiam, etc. Et in serm. 22. de verbis Apostoli: « Domus, inquit, Dei credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur ». Vides quomodo fides soluta inchoat aedificium, et sine spe et charitate non perficit?
S. Prosper lib. hi. de vita comtemplativa cap. 21. « Fides, inquit, est justitiae fundamentum, quam nulla bona opera praecedunt, et ex qua omnia procedunt ». Et respons. ad dubium octavum Genevensium: « Fides est, inquit, virtutum omnium fundamentum ».
S. Gregorius lib. n. Moralium cap. 33. « Si fides, inquit, non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt. »
His testimoniis addi potest ratio naturalis, nam potest aliquis credere, quod non sperat neque diligit, non potest sperare aut diligere, quod non credit: igitur fundamentum spei, et charitatis est fides, non contra fundamentum fidei spes, aut charitas. Rursus in corporalibus morbis initium salutis est credere se aegrotum, et medico curare volenti fidem habere: non tamen sola illa fides est integra sanitas.
Secunda dispositio est timor, quem quidem bonum esse, ac salutarem ostendimus in ii. lib. de Poenitentia, cap. 17. et 18. Nunc adferemus solum ea loca, quae docent illum concurrere ad justificationem eo fere modo, quo fides ipsa concurrit.
Primum igitur, fidem justificare didicimus ex Apostolo, qui ait: Sine fide impossibile est placere Deo. Hebr. xi. Sed hoc idem dicitur de timore: Ecclesiastici i. Qui sine timore est, non poterit justificari.
Deinde, fides justificat, quia est initium justitiae et salutis, 'ut paulo ante docuimus: At timor Domini est initium sapientias, ut legimus Psalm. cx. et Proverb. i. Et per sapientiam intelligitur perfecta justificatio, quae totum hominem componit, ut sanctus Augustinus demonstrat in lib. i. de sermone Domini in monte, cap. 9. per timorem autem istum, qui est initium sapientiae, intelligunt timorem servilem, qui est in peccatore (de quo timore hic disputamus) fere omnes Patres, ut sanctus Basilius, oratione in principium Proverbiorum. Sanctus Augustinus tum loco citato, tum tractat. 9. in epistolam Joannis. Sanctus Gregorius, homil. 19. in Ezechielem. Beda in comment. ad i. cap. Prov. S. Bernardus hom. 23. in Cantica, et abi.
t Praeterea, fides justificat, quia per eam
quaerimus Deum, atque ad eum accedimus, ut etiam adversarii docent, sed idem facit timor, scriptum est enim in Psalm. lxxvii. Cum occideret eos quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Et rursus in Psalm. lxxxii. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Et Jonae iii. ad timorem incussum a Jona, Rex, et populus Niniviticus ad Deum rediit. Ex quo loco intelligimus, quam procul aberret a vero Martinus Lutherus, qui in comment. ad ii. cap. ad Galat, dicit, impossibile esse, ut peccator audiens ex lege judicium Dei, non fiat impatiens, et non murmuret, et oderit Deum. Et in assertion. articuli 6. affirmat, peccatorem quamdiu timore agitur, semper fieri deteriorem in se ipso, quamvis fortasse aliis minus noceat.
Adhsec, fides justificat, quia per eam formatur Christus in nobis, ut dicitur ad Galat. iv. At de timore scribit Isaias cap. xxvi. secundum interpretationem lxx. A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis.
Rursus, fides justificat, quia, justus ex fide vivit. Habacuc n. Et de timore scriptum est: Timor Domini fons vitae. Proverb. xiv.
Denique, fides justificat, quia purgat peccata, ut Apostolus docet Actor, xiii. Rom. ra. Galat. iii. et alibi. At de timore quoque legimus Eccles. i. Timor Domini expellit peccatum.
Neque desunt etiam in hac parte testimonia Patrum. S. Augustinus tract. 9. in epistolam Joannis: « Stimulat, inquit, timor, sed noli timere, intrat charitas, quse sanat quod vulnerat timor. Timor Dei sic vulnerat, quomodo medici ferramentum putredinem tollit. Opus est ergo, ut intret timor primo, per quem veniat charitas: Timor medicamentum, charitas sanitas. » Idem in libro de Catechizandis rudibus cap. 5. « Rarissime, inquit, accidit, immo vero numquam ut quisquam veniat volens fieri Christianus, qui non sit aliquo Dei timore perculsus. » At certe introducere charitatem, et compellere ad quaerendum lavacrum regenerationis, disponere ad justificationem est.
S. Basilius, in Psalm. xxxm. tractans illud:
« Timorem Domini docebo vos », « Timor, inquit, salutaris, qui ad sanctitatem ducit, et animae divinitus insitus qualis existat, si cu pis audire, attende, etc. »
S. Hieronymus in comment. ad I. cap. Malachiae: « Vult, inquit, Dominus, ut a malis per suppliciorum formidinem recedamus, et de timore servorum ad gratiam filiorum transeamus ».
S. Gregorius, hom. 34. in Evangelia:
« Prava, inquit, mens, si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emundatur ».
Joannes Cassianus, lib. iv. de institutis renuntiantium cap. 39. « Principium nostrae salutis, ejusdemque custodia, sicut dixi, timor Domini est. Per hunc enim et initium conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum custodia his, qui imbuuntur ad viam perfectionis, acquiritur. » His adde locum ante citatum ex Clemente Alexandrino, qui post fidem subjungit timorem in negotio acquirendae salutis.
Accedat postremo etiam ratio; natura enim timoris est, ut fugiat mala, et quaerat remedia, quibus illa possit evadere. Hinc enim S. Joannes Baptista dicebat, Matth. hi. Quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? Et nos quotidie videmus, numquam esse homines de salute aeterna magis sollicitos, quam cum ingens aliquis timor, aut pestis, aut naufragii, aut tonitruum, et coelestium fulminum ingruit.
Tertia dispositio spes est, quae nascitur ex fide, non secus ac timor. Eadem enim fides, quae docet, Deum judicem esse justissimum, et vindicem peccatorum acerrimum, et ideo gehennam ignis inextinguibilis peccatoribus obstinatis, et impoenitentibus praeparasse, docet etiam eumdem esse patrem clementissimum, et nolle mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant; et ideo filium suum in terras misisse, ac paratum esse propter merita filii sui peccatores omnes in gratiam recipere, si poenitentiam agere, et ad se toto corde redire velint.
Hanc igitur spem obtinendae veniae, dispositionem esse ad justitiam et remissionem peccatorum, docet Sapiens, Proverb. xxvm. Qui sperat in Domino, sanabitur. Et David in Psal. xxxvi. Salvabit eos, quia speraverunt in eo. Et Ps. lxl. Quoniam in me speravit, liberabo eum. Et Dominus, Matth. ix. Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. Non enim (ut quidam falso docent) prius Dominus Paralyticum justificavit, quam ei diceret, con¬
fide fili, sed contra (ut Concilium Tridentinum significat, sess. 6. cap. 6.) prius dixit, Confide fili, et cum eum erectum in spem salutis vidit, adjunxit,.remittuntur tibi peccata tua.
S. Ambrosius, lib i. de poenitentia cap. i.
« Nemo potest bene agere poenitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam ».
S. Augustinus, in lib..de Catechizandis rudibus, cap. 4. « Quicquid narras, ita narra, ut ille cui loqueris, audiendo credat, credendo speret, sperando amet ».
S. Cyprianus, in serm. 5. de lapsis:
« Gravissimum conscientiae crimen agnoscite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vendicantes ». Quibus verbis satis aperte refelluntur adversarii, qui non prius resipiscere incipiunt, quam certo certius sibi persuadeant, se jam Deo carissimos et amicissimos esse factos. Et inter Cherubim et Seraphim locum, et sedem se habere confidunt.
Quarta dispositio, dilectio est. Statim enim ac incipit aliquis sperare ab alio beneficium, incipit etiam eumdem diligere, ut benefactorem, atque auctorem ejus boni, quod sperat. Itaque qui sperat a Deo justificationem, incipit Deum diligere (ut Concilium Tridentinum loquitur) ut justitiae fontem.
Porro dilectionem aliquam priorem esse remissione peccatorum, vel tempore, si sit dilectio imperfecta, vel certe natura, si sit perfecta, et ex, toto corde, atque ad eam disponere, docet in primis Ecclesiasticus cap. ii. nam posteaquam dixerat: Qui timetis Dominum, sperare in illo, subjungit: Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Docet deinde etiam ipse Salvator, cum ait, Luc. vn. Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Docet quoque Apostolus Paulus, cum scribit ad Galat. v. Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur. Docet item Apostolus Joannis, in epist. 1. cap. m. dicens: Translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Docet denique Concilium Arausicanum, Canon, ult. « Deus, inquit, fidem et amorem sui prius inspirat, ut Sacramenta baptismi fideliter requiramus ».
At objiciunt adversarii pauca quaedam
argumenta, ut probent, dilectionem non posse priorem esse justificatione. Nam prius diligit nos Deus, quam nos diligamus Deum, ut sanctus Joannes affirmat in epistol. 1 cap. 4. Deus autem diligens justificat, quos diligit, quoniam dilectio ejus non est inanis, sed efficax.
Item, nemo diligit Deum, nisi Spiritum sanctum habeat inhabitantem, juxta illud Roman. v. Charitas diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis; At nemo Spiritum sanctum habet inhabitantem, nisi sit justus; igitur nemo diligit Deum, nisi justificatus.
Denique non potest aliquis Deum diligere, nisi credat eum sibi placatum. Iratum enim odit potius, quam diligit, at pax oritur ex justificatione facta per fidem, juxta illud Rom. m. 5, Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum.
Respondeo; ad Primum, Deus prior diligit nos, et diligendo facit justos, sed paulatim, et per certa media. Quos enim diligit, primum vocat ad fidem, tum spem et timorem et dilectionem inchoatam inspirat, postremo justificat et perfectam charitatem infundit.
Ad Secundum. Nemo diligit Deum ex toto corde, et perfecte, ut ejus dilectio proprie charitas dici possit; nisi spiritum sanctum inhabitantem habeat ut Apostolus scribit: tamen imperfecta et inchoata dilectio sine Spiritu sancto inhabitante haberi potest, quamvis non sine auxilio Dei speciali, ut ostendimus in lib. 5. de Gratia et libero arbitrio.
Ad Tertium, Falsum est, non posse diligi Deum iratum; praesertim si quis credat, illum juste esse iratum, et tamen propensum esse ad clementiam, et speret brevi placandum. Aliud autem est pax, aliud dilectio, et fieri potest, ut quis diligat eum; quem laesit, et cum quo pacem inire cupit, quamvis nondum ei reconciliatus sit. Itaque recte dicit Apostolus, pacem ad Deum per justificationem acquiri; sed non negat, ante justificationem inchoari dilectionem.
Quinta dispositio est Poenitentia, dolor videlicet, ac detestatio peccati, de qua multa extant in divinis litteris testimonia. Sed nos ea solum adducemus, quae probant, per eam disponi homines ad justificationem et remissionem peccatorum. Tale est illud,
Actor, ii. Ergo et gentibm poenitentiam dedit Deus ad vitam. Et illud ii. Corinth. vn. Qux secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Et illud Ezech. xvm. Cum averterit se impius ab impietate sua, ipse animam suam vivificabit. Quid clarius dici poterat? Si poenitentia datur a Deo ad vitam, id est, ad obtinendam vitam; si dolor de peccatis, propter Deum susceptus, poenitentiam in salutem operatur; si is, qui poenitentiam agit, ipse animam suam vivificare dicitur, quomodo fides sola justificat? Aut quomodo poenitentia non justificat? Sed de hac re satis multa diximus, in 2. lib. de poenitentia.
Sexta dispositio est Propositum, ac desiderium Sacramenti re ipsa percipiendi. Nam cum scriptum sit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in Regnum Dei, Joan. m. et: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Joan. xx. Qui jam didicit, necessariam medicinam ad curanda peccata, lavacrum esse Baptismi; et post Baptismum reconciliationis potestatem sacerdotibus a Christo esse concessam; certe non potest recte dispositus dici ad justificationem, nisi ejusmodi media ab ipso Domino instituta desideret ac requirat. Itaque S. Petrus, Actor, n. utrumque conjunxit, cum ait: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.
Septima dispositio est Propositum novae vitae et observationis omnium mandatorum, de qua Dominus loquitur, Ezech. 18. Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, et facite vobis cor novum, et spiritum novum. Scripsit de hac re librum integrum S. Augustinus, qui inscribitur de fide et operibus. Refellit enim quorumdam errorem, qui docebant admittendos esse homines ad Baptismum, etiamsi vitam, et mores emendare non vellent.
Chapter 14 of 78