Caput VI. Fidem justificantem non esse Fiduciam, probatur ex divinis litteris
Nunc adferemus testimonia Scripturae, quibus seorsim probemus, primum, fidem non esse fiduciam; deinde, non esse notitiam, sed assensum; postremo, non habere pro objecto misericordiam specialem, sed in totum, quod in verbo Dei continetur.
Fidem igitur non esse fiduciam, probatur primo ex illis verbis Roman. iv: « Non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, et emortuam vulvam Sarae, in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens, quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. Ideo et reputatum est ei ad justitiam ». Ubi loquitur Apostolus, de fide justificante, ut perspicuum est ex ultimis verbis: quid autem fuerit illa fides, explicat per propositionem negantem et affirmantem; per negantem, cum dicit: « Non consideravit corpus suum. emortuum etc ». Conside¬
ratio autem ad intellectum pertinet; ad quem non pertinet fiducia: per affirmantem, cum ait: « Plenissime sciens quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere ». Plenissime scire, intellectus est, non voluntatis, sicut contra, fiduciam habere, volu litaris est, non intellectus. Porro vox Graeca ■7v>xv,po3>of t,0eic, significat proprie, plenissime persuasus, sive pro certo habens, quae omnia ad intellectum pertinent. Neque movere nos debet illud, non haesitavit diffidentia, nam diffidentia posita est eo loco pro incredulitate, in Graeco est dmaxi' a.
Secundo idem probatur ex illo, I Oorrinth. xm. Nunc autem manent fules, spes charitas, tria h;ec, major autem horum est. c/iaritas. Ubi distinguit Apostolus fidem a spe, et dicit esse duo quaedam diversa; manifestum autem est fiduciam nihil esse aliud, nisi spem roboratam. Unde Job. vm. dicitur:’S pes hypocritae peribit, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Et pro eo, quod dixit David Psalm.xxxvui. Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus. Dixit Hieremias cap. xvii. Beatus vir, qui confidit in Domino,' et erit. Dominus fiducia ejus (1;. Itaque fiducia ex fide quidem oritur, sed non potest idem esse cum fide, nisi confundere velimus,, quae tam aperte Apostolus ipse distinxit.
Tertio, probatur ex illo, II Corinth. x. in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Ubi B. Paulus per fidem dicit, intellectum captivum duci in obsequium Christi, quia cogitur credere, quod non intelligit. Proinde fides manifeste ad ad intellectum non ad voluntatem pertinet.
in fide quae est in Christo. Ubi fiducia in fide acquiri dicitur, quia potest esse fides sine tali fiducia.
Quinto, accedant omnia illa loca, qua) docent, objectum fidei justificantis esse illa omnia, quin Deus revelavit, qua) loca cap. 8. adferentur; neque enim fiduciam tam late patere potest, cum solum bona, et ea ut futura respiciat.
Sexto, accedant etiam loca, ubi actus fidei dfeitur esse, credere; ut Rom. iv. « Credidit Abraham Deo etc». Nam si Scriptura divina per fidem intelligeret fiduciam, actum ejus explicaret per verbum fidere, non per verbum credere. Quod si adversarii contendant, ipsum etiam (credere) usurpari in sacris litteris, pro eo quod est (fidere) aut confidere; cogentur absurdissime, atque ineptissime loca plurima explicare, ut exempli gratia, cum dicitur Joan. xiv.: Non creditis, quia ego in Patre, et Pater in me est? ulioqui propter opera ipsa credite. Actor, viii. Credo filium Dei esse Jesum Christum. Rom. x. Corde creditur ad justitiam. Et infra: St in corde tuo credideris, quia Deus eum suscitavit a mo)'tuis, salvus eris. Haec et similia non possunt nisi ineptissime accipi pro fiducia.
Neque satisfacit Kemnitius, qui in suo examine Concilii Tridentini dicit, ad fidem pertinere non solum fiduciam, sed etiam notitiam, sive assensum intellectus. Scribit enim in fide primo, esse notitiam, sive cogitationem promissionum Dei. Secundo assensionem, qua unusquisque statuit eam promissionem ad se pertinere. Tertio ex illa notitia, et assensu oriri in voluntate desiderium justificationis. Quarto, demum excitari fiduciam accedenti ad thronum gratiae, quae apprehendit justificationem.
Haec philosophia Kemminitiana parum facit ad rem, nam non possunt isti omnes actus ad unam virtutem proprie, et per se pertinere, cum priores duo sint in intellectu, posteriores in voluntate, nec fieri possit, ut una virtus sit in duabus potentiis genere distinctis. Quare adhuc restat quaestio, quinam ex illis actibus ad fidem justificantem pertineant. Nos enim contendimus, duos priores, qui sunt in intellectu, esse actus fidei: adversarii contra, duos posteriores, qui sunt in voluntate, et maxime postremum actum fidei esse volunt, cum illi soli tribuant justificandi officium.
Argumenta autem omnia, qua) fecimus hactenus, aperte demonstrant, fidem esse in intellectu, ac per hoc ad eam nullo modo pertinere fiduciam, quae est in voluntate. Quibus addere possumus testimonium S. Augustini in lib. de pixedestinatione Sanctorum, cap. ii, ubi dicit, credere, nihil esse aliud, nisi cum assensu cogitare; ita ut cogitatio sit quasi genus, assensus quasi differentia. Nam ut ipse ibidem docet, multi cogitant, qui non credunt, imo etiam aliquando cogitant, ut non credant, sed nullus credit, qui non cogitet. Quo loco S. Augustinus, manifeste confirmat sententiam nostram. Et ex quatuor illis actibus quos Kemnitius distinxit, duos tantum priores ad fidem pertinere, demonstrat.
At instat Kemnitius: Scriptura tribuit cordi, quie ad intellectum, et qua) ad voluntatem pertinent, cum dicat: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris. Matth. ix. Et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Matth. xxn. Cur igitur non poterunt etiam fidei tribui, qum ad intellectum, et quae ad voluntatem pertinent? Addit etiam postremo testimonium S. Bonaventura, qui scribit, spem, quantum ad certitudinem, pertinere ad intellectum, quantum ad expectationem pertinere ad voluntatem.
Sed facilis est responsio. Cur enim in sacris litteris pro tota anima accipitur, ut videlicet totum interiorem hominem significet nam idcirco carni, vel corpori opponitur. Psal. xxiii. Innocens manibus, et mundo corde. Psal. lx xxiii. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. I Petr. in. Qui in abscondito est cordis homo. Quare non est mirum, si cordi tribuantur actus, tam intellectus, quam voluntatis, cum in homine interiore utraque potentia reperiatur. Non est autem eadem ratio fidei, quae specialis quaedam virtus est, et ad unam specialem potentiam pertinet.
Porro S. Bonaventura in 3. sentent. dist. 2G. art. 1. qumst. 5. contrarium docet, ejus, quod a Kemnitio illi tribuitur. Siquidem affirmat, spem etiam quoad certitudinem pertinere ad voluntatem. Distinguit enim duplicem certitudinem, unam fidei, qua) est in intellectu, alteram spei, quie est in voluntate. Itaque viderit Kemnitius ubi sententiam illam Bonaventura) repere rit. Quod si testimonium illud Bonaventura) germanum esset, promptum esset respondere, ab eo poni spem in intellectu quoad certitudinem; non essentialiter, sed causaliter, quia videlicet ideo spes certa est, quia praesupponit certitudinem fidei de omnipotentia et fidelitate Dei. Nos autem cum hereticis non contendimus de subjecto causae spei, sed de subjecto ipsius spei.
Chapter 7 of 78