Caput XX
At eaedem ista; consecutiones infirmissimae sunt, neque aliquid efficiunt, si quis per eas excludere velit opera, quae fiunt ex gratia et fide. Neque enim Christus gratis mortuus dici potest, si justificamur ex fide et operibus consequentibus fidem: imo nisi Christus mortuus esset, non possemus ex fide et operibus inde sequentibus justificari. Haec enim omnia gratia Dei donavit nobis per Jesum Christum Dominum nostrum. Sic etiam, non ideo haereditas non est ex promissione, quia opera ex fide et gratia procedentia ad justificationem sunt necessaria; quin potius ideo est ex promissione haereditatis, quoniam sine promissione non fuisset gratia, sine gratia non fuisset fides, sine fide non fuissent opera justa, quibus redderetur haereditas, id est, ipsa coronajustitiae. Ac demum non evacuamur a Christo neque a gratia excidimus, qui ex fide Christi, et operibus gratiae justificamur, sed contra potius, nisi ad Christum, et ejus gratiam pertineremus, fidem et opera justificantia non haberemus.
Quare cum Paulinae illae consecutiones vim habeant adversus eos, qui justificationem operibus factis sine fide, et gratia tribuebant, non autem adversus eos, qui a justificatione opera consequentia fidem, et gratiam non excludunt; manifeste sequitur, Apostolum in epist. ad Galatas contra eos tantum disserere, qui legem, et opera sine fide Christi magnifaciebant: neque statum quaestionis in ea epistol.. esse, an opera ex fide, sed an opera sine fide justificent.
Ad ultimum ex cap. m. ad Philip, respondemus (ut supra diximus) justitiam ex lege, vocari opera, facta ex cognitione legis per solas naturae vires.
At contra objicit Kemnitius, Apostolum non solum loqui de operibus suis, quae fecerat ante fidem, cum damnat justitiam propriam, sed etiam de operibus, quae tunc faciebat, cum esset Apostolus Christi. Nam de prioribus dixit in praeterito, omnia arbitratus sum detrimenta, de posterioribus dicit in praesenti, omnia arbitror ut stercora. Itaque B. Paulus omnia opera sua, sive ex fide, sive sine fide facta contemnit, et pro stercoribus habet, sola interim Christi fide contentus.
Respondeo: mirum est, quam prompti sint haeretici ad blasphemias, nulla ferme oblata occasione. Nam quod Apostolus inter scribendum nunc utatur tempore praeterito, nunc tempore praesenti, non cogit, ut existi¬
memus eum loqui de rebus diversis. Potuit enim de iisdem illis operibus factis in lege, et ante fidem dicere, se initio conversionis illa omnia pi^ detrimentis habuisse, et nunc etiam illa eadem nihili facere, et non solum pro detrimentis, sed etiam pro stercoribus habere, quod in dies magis ac magis intelligat illorum operum inanitatem. Et re vera locutum esse B. Paulum, etiam in praesenti, de operibus factis in lege, et ante fidem, perspicuum est ex antithesi, quam facit cum dicit: Ut inveniar in illo, non habens meam justitiam, qase ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi. Ubi opponit justitiam suam, id est, opera sua justa facta ex fule, quae sunt vere justa coram Deo, justitiae suae, id est, operibus suis justis factis in lege sine fide, quae non poterant esse vere justa coram Deo, sed solum exterius, et in facie hominum, apud quos (ut ipse ibidem scribit) fuerat in Judaismo sine querela versatus.
At quimta quaeso blasphemia est, opera facta ex fide, et gratia Christi, stercora nominare, quae ad Galat. v. Fructus spiritus ipse idem vocat Apostolus? ergo ne Spiritus sancti fructus stercora sunt? et quo modo II Timoth. iv. B. Paulus gloriatur, et dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex? Ita ne de stercoribus gloriari debuit tantus Apostolus? et quai debetur stercoribus corona justitiae? et quis ille est justus judex, qui stercora coronare dignatur? Deinde, quam gratiam debemus Deo, qui nos creavit in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit ut ambulemus in illis ad Ephes. ii. si ista opera nihil sunt aliud, nisi stercora? Denique, si opera bona fidelium, detrimenta, ac stercora sunt, certe facienda, et amplectenda non sunt, sed excutienda, atque abjicienda sunt. Eat nunc Kemnitius, et queratur, quod eum hostem operum bonorum esse dicamus.
Solvitur alterum argumentum ex Scripturis petitum pro sola fide.
Alterum argumentum sumunt ab iis locis, ubi sola fules nominatur, caderis omnibus operibus, vel dispositionibus praetermissis. Matth. ix. Lucie vii. Fides tua te salvam fecit. Lucie viii. Crede tantum, et salva erit.
Joan. i. Dedit eis potestatem filios Dei feri, his qui credant innomine ejus. Joan. m. Qui credit in filium, habet vitam aeternam. Roraan. v. Justificati ex fide,pa(em habeamus ad Deum.
Respondeo: locus ille « crede tantum, et salva erit» ubi gloriantur aliqui ex sectariis, se tanclem reperisse particulam Sola, quam Lutherus de suo addiderat, cum in nullis Bibliis eam invenire potuisset, non facit ad rem. Loquitur enim eo loco Dominus de miraculo faciendo in excitatione defunctte, non de justificatione impii, et remissione peccatorum. Fatemur autem, ' fidem solam interdum satis esse ad miracula impetranda, videlicet cum referuntur ad ipsam fidem confirmandam, non ad vitam ejus illustrandam, qui miraculum' impetrat. Iloc enim modo virtutes multas fecisse dicuntur improbi quidam, qui in dic judicii audituri sunt: Anien dico vobis, numquam novi vos, discedite a me omnes operarii iniquitatis, Matth. vn..
Quod attinet ad alia loca, negamus id sequi, ut fides sola justificet, etiamsi interdum sola nominetur. Nam interdum quoque solee nominantur aliee virtutes, aut Sacramenta, ut Lucte vn. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tobite xii. Eleemosyna a morte liberat. Ad Roman. vm. Spe salvi facti sumus. Eccles. i. Timor Domini expellit peccatum. Ad Titum m. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Ephes. ii. Myndans eam lavacro aqux in verbo vitx. Nec tamen ullus colligit, dilectionem, aut eleemosynam, aut timorem, aut baptismum sine fide justificare.
Itaque Scriptura, cum ad unum effectum multa) causae concurrunt, modo uni causa1 2, modo alteri effectum illum tribuit, nec propterea significare intelligitur, unam causam sine aliis posse sufficere. Cur autem Apostolus frequentius justificationem tribuat fidei, quam dilectioni, aut aliis rebus, causa est, quam reddit Concilium Tridentinum sess. G. cap. 8. quoniam fides est initium gratuita) justificationis. Inde enim incipit Deus' aedificium spirituale in anima hominis, inde incipit curare morbum peccati, inde incipit colere agrum cordis, inde incipit viam aperire ad portum salutis.
Sed occurrit Joannes Calvinus in Antidoto
Concilii, atque hanc explicationem non solum puerilem vocat, sed etiam manifesti erroris damnat. Probat autem ipse, fidem non esse tantum initium, et fundamentum justificationis, sed etiam incrementum, et perfectionem, tribus testimoniis divinae scripturae. Primum est ad Rom. I. Euangelium virtus Dei est in salutem omni credenti, quia revelatur in eo Dei justitia ex fide in fidem. «Quis non videt, inquit Calvinus, principium et finem pariter hic designari, alioqui dicendmti erat ex fide in opera, siquidem opera perficerent, quod fides inchoat ». Alterum est Habacuc ii. Justus ex fide vivit (o). « Hoc, inquit Calvinus, Propheta valde improprie dixisset, nisi fides continuaret vitam ». Tertium est Genes, xv. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. « Non erat, inquit Calvinus, tunc Abraham novi- -tius, sed sanctitatis omniumque virtutum exemplar, ergo non ei aditum ad justitiam patefecit fides, ut aliunde postea justificatio compleretur.
Respondeo: impudenter Calvinus, dum se Concilio Tridentino insultare credit, S. Augustino, et toti antiquitati insultat. Quod enim Concilium dixit, ideo ex fide hominem justificari, ex Apostoli sententia, quod fides initium sit, et radix justificationis: scripsit antea S. Augustinus in libro de prmdestinatione Sanctol-um, cap. 7. his verbis: « Ex fide ideo dicit justificari hominem, non ex operibus, quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur cartera, qua) proprie opera nuncupantur ». Et in epist. 105. ad Sixtum: « Fides, inquit, unde omnis justitia sumit initium ». Et libro de bono perseverantiae, cap. 2:
« Quod initium verius homini Christiano, quam credere in Christum »? Et praefatione in Psalm. xxxi. « Laudo, inquit, superaedificationem, sed video fundamentum tidei: laudo fructum, sed in fide agnosco radicem ». Et serm. 16. de verbis Apostoli: « A fide, inquit, incipit homo ». Et serm. 22. quem saepe' citavimus: « Domus, inquit, Dei credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur ». Quod idem omnes alios Patres sensisse, ac docuisse ostendimus, supra cap. 13. et 17.
Dicat nunc Calvinus, si audet, Augustinum, quem unum ex tota antiquitate sibi patronum eligere solet, pueriliter in Scriptura lusisse, quia fidem vocavit initium, fundamentum, radicemque justitiae, et ideo justificari ex fide hominem sciupsit, quia fides prima datur, ut per eam caetera impetrentur. Vere igitur fides initium est, et origo justilise; sed non tale initium, ut veniente justitia cedat, ac recedat, quo modo timor foras mittitur a charitate, quam suo quodam ministerio introduxit, sed est initium, quod manet et perficitur; quo modo arborum radices
non arescunt, sed crescunt, et roborantur crescente arbore; et fundamentum aedificii non subtrahitur accedente fabrica domus, sed perficitur, et stabilitur, et parietes, tectumque sustentat. Ita nimirum et fides primum inchoat justificationem, deinde assumpta spe et charitate perficit. Ideo cum inchoat, sola est; cum perficit, non est sola; sive (quod idem est) sola inchoat, non sola perficit.
Proinde recte Concilium post Augustinum scribit, hominem justificari ex fide, quia fides est initium et origo justitiae: ut videlicet id fidei proprie tribueret, quod ei soli proprie convenit. Quare si Calvinus et c adori sectarii, cum dicunt, fides sola justificat, significare vellent, fidem solam inchoare justitiam, non esset cum eis de sola fide diutius litigandum.
Illud igitur Apostoli: Revelatur justitia Dei ex fide sola in fidem, multis modis exponi potest; neque cogimur admittere fidem solam esse principium, finemque justitiae. Exponit enim S. Augustinus in libro de spiritu et litera, cap. 11. ex fide annunciantium Evangelium, in fidem obcdicutium Evangelio. Exponunt alii, ex fide Prophetarum in fidem Apostolorum: alii, ex fide obscura et latente in Testamento veteri, in fidem manifestatam et revelatam in Testamento novo: alii, ex fide rerum praeteritarum in fidem fu tuiarum; alii ex fide imperfecta, in fidem perfectam, el charitate formatam.
Qua} postrema expositio confirmatur ex similibus phrasibus, quas significant progressum, et incrementum, ejusdem rei, ut: Ibunt de virtute in virtutem, Psalm. lxxxiii. E tusque in venerationem et generationem veritas ejus, Psalm. xcix. Transformamur aelaritate in claritatem tamquam a Domini spiritu. II. Corinth. m. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Luc. i. Itaque sen¬
tentia Apostoli est, in Evangelio revelari ju stitiam Dei, qua) incipit a fide inchoata, et perducitur ad fidem charitate perfectam, atque formatam.
Illud vero Habaeuc n. Justus ex fule vivit. intelligitur de fide viva (quomodo enim potest aliquis vivere ex fide mortua?) fides autem viva ex testimonio sancti Jacobi cap. ii. non est fides sola, sed fides cum operibus, sive (ut loquitur Paulus ad Galat. v.) fides per charitatem operans. Et recte cohaeret hoc testimonium cum superiore. Probat enim beatus Paulus, justitiam Dei esse ex fide in fidem, quia scriptum est, Justus ex fide vivit, nimirum justitia Dei ex fide imperfecta inchoatur, et in fidem perfectam, hoc est, vivam terminatur. Quonian justus ex fide vivere debet, nec posset ex fide vi vere, si j ustitia ejus constaret ex fide non viva.
Quare docet quidem Propheta, per fidem continuari vitam, sed non per fidem solam, sed per fidem cum charitate conjunctam, et percharitatem operantem; ex quo sequitur, ut justus non solum ex fide, sed etiam ex charitate vivat. Neque ideo falsum est, quod Concilium dicit, fide inchoari justitiam, quoniam verum est, quod Propheta dicit, fide continuari justitiam. Utrumque enim fides facit, sed primum facit sola, secundum non sola.
Illud denique, quod Calvinus adducit ex cap. xv. Genes. Credidit Abr aliam Deo, et reputatum est ei ad justitiam; significat, Abrahamum justum, ex novo quodam actu fidei factum esse justiorem. Sed non ideo non aperuit illi aditum ad justitiam fides, cum primum ille justificatus est, quia postea quoque justitiam in illo auxit. Nam (ut jam diximus) non ita facimus fidem initium justitia), ut negemus illam crescere et perfici, et semper hominem ad majora perducere. Hoc solum negamus, per eam solam posse hominem integre, perfecteque justitiae formam acquirere.
Chapter 21 of 78