Skip to the text

Caput XIV. Fidem solam non justificare, probatur ex alio principio

Venio nunc ad Alterum argumentum principale, quod hac ratiocinatione concludi potest, si fides a spe et dilectione, aliisque vir-

tutibus separetur, sine dubitatione justificare non poterit; non igitur fides sola justificare potest. Consecutio hujus argumenti probatur hoc modo. Si tota vis justificandi esset in sola fide, ita ut caeterae virtutes, quamvis praesentes adessent, ad justificationem nihil omnino conferrent, ut adversarii docent, profecto fides ipsa tam justificaret illis praesentibus, quam absentibus. Igitur si absentibus illis justificare non potest, efficitur, ut vis justificandi non sit in ipsa sola, sed partim in ipsa, partim in aliis.

Porro Antecedens ejusdem argumenti, propositio videlicet illa conditionata, si fides a spe et dilectione, aliisque virtutibus separetur, sine dubitatione justificare non poterit: hac ratione probatur; Fides ex doctrina adversariorum relative justificat, igitur posita fide in homine, in eodem puncto temporis ponitur et justitia: relativa enim simul ponuntur, et simul tolluntur, cum non possit unum esse, aut intelligi sine altero. Et hoc quidem adversarii libenter admittunt, quippe qui docent, per omne peccatum amitti fidem.

Rursus, si fides sola justificat, quia relative justificat, non potest esse in animo hominis, quin simul in eodem sit etiam justitia, at sine dilectione non potest esse justitia, quoniam qui non diligit, manet in morte,

I Joan. iii. Et ex Augustino, in lib. de natura et gratia cap. ult. « inchoata charitas, inchoata justitia est; perfecta charitas, perfecta justitia est ». Igitur fieri non potest, ut fides a dilectione sejuncta justificet. Ac per hoc non ipsa sola justificat, quoniam (ut probatum est) si sola justificaret, etiam ab omnibus aliis virtutibus sejuncta justificaret.

Praeterea, si fides a virtutibus caeteris se- • parata justificare posset, posset etiam id praestare cum vitiis, quae virtutibus illis contraria sunt; nam quemadmodum nihil prodest fidei, quod attinet ad officium justificandi, praesentia aliarum virtutum, quia ipsa sola justificat, ita nihil oberit ei, quod attinet ad officium justificandi, praesentia vitiorum, quia per accidens cum ea junguntur, sive vitia, sive virtutes, et ipsa sola justificat. At nulla ratione cogitari, aut fingi potest, ut ille sit justus, qui odit Deum, et proximum, quique voluntatem gerit fornicandi, furandi, necandi, mentiendi, blasphe¬

mandi; esset enim justus is, qui non solum, non est justus, sed etiam sceleratus et injustus. Igitur non potest fides, cum vitiis conjuncta, et a virtutibus omnibus disjuncta ita justificare, ut statim atque ipsa adest, et justificatio adsit. Id autem faceret, si sola ipsa justificaret, ut aperte probatum est, igitur non sola ipsa justificat, sed eget necessario ad officium justificandi non solum praesentia, sed etiam ope et efficentia timoris, spei, dilectionis, poenitentiae, aliarumque virtutum.

Respondebunt ad hoc argumentum, nos assumere aliquid impossibile, fidem videlicet esse posse solam. Id enim ipsi passim negant; sic enim Lutherus loquitur in commentar. ad cap. xv. Genes. « Scio, has virtutes esse insignia Dei dona, scio fidem sine his donis non existere. Sed nunc nobis quaestio est, quid cujusque proprium sit, tenes manu varia semina, non quaero ego quae quibus conjuncta sint, sed quae cujusque propria virtus sit. Hic aperte dico, quid faciat sola fides, non cum quibus virtutibus conjuncta sit. Sola autem fides apprehendit remissionem, credit promittenti Deo, Deo porrigenti aliquid admovet manum, et accipit, hoc proprium solius fidei est ». Et infra: « Scimus quod fides numquam est sola, sed adfert secum charitatem, et alia multiplicia dona, sed nQn ideo confundendae res, et quod solius fidei est, aliis tribuendum ».

Joannes Calvinus in antidoto Concilii, ad Canon. 11. sess. 6:« Sola, inquit, fides est, quae justificat, fides tamen, quae justificat, non est sola. Sicut calor Solis solus est, qui terram calefacit, ipse tamen calor, non est solus in Sole sed cum splendore ». Idem docent Philippus, tum in locis, tum in Apologia Confess. Brentius in Catechismo, Kemnitius in Examin. Concili, et alii.

Sed haec responsio multis modis laibefactari potest. Primo, quoniam Patriarcha novatorum omnium Lutherus disertis verbis scripsit, in cap. n. ad Galat. « Fides sine, et ante charitatem justificat ». Et in disputatione, utrum opera faciant ad justificationem: « Fides nisi sit sine ullis etiam minimis operibus, non justificat, immo non est fides ». Quae certe cum verbis paulo ante citatis, non bene cohaerent. Calvinus quoque summus Propheta Genevensium, in Antidoto ad Canon. 28. sess. 6. Cone. Trid. admittit, semen aliquod fidei manere inter gravissisimos lapsus, atque id quantulumcumque est, particulam esse verse ac vivae fidei. At si particula verae et vivae fidei manet inter gravissimos lapsus, id est, cum mortiferis peccatis; quomodo non potest separari a charitate? Quomodo non potest esse sola? Quomodo facit esse justos eos, qui illo ipso tempore gravissime peccant?

Secundo, quoniam nostrum argumentum non assumit, fidem esse posse solam; sed, si fides sola justificaret, id praestituram, etiamsi esset sola. Hac enim conditionata propositione concessa, quicquid sit de absoluta, ratiocinatio nostra manifeste, efficaciterque concludit. Conditionatam autem illam propositionem satis aperte paulo ante probavimus. Et confirmari potest similitudine Solis, quam Calvinus adducit. Quamquam enim fieri nequeat, ut Solis calor a splendore separetur, tamen si id fieret, nihilominus calor ille Solis terram calefaceret, sicut etiam contra, splendor si a calore disjungeretur nihilominus illuminaret. Quid? quod (si S. Basilio credimus oratione in Psalm. 33). Ignis gehennae vim habet urendi, et omni splendore caret.

Tertio, quoniam si verum esset, quod adversarii docent fidem numquam esse solam, ideo verum esset, quoniam ut ipsi dicunt, fides vera gignit, tamquam arbor bona fructus bonos, dilectionem, aliasque virtutes. At hoc etiam concesso, fides est prior dilectione, aliisque virtutibus omnibus, si non tempore, certe natura. Nulla enim est causa, quae non sit prior suo effectu, ac proinde quae non possit intelligi, sine suo effectu. Fides autem non potest esse, nec intelligi prior, ne natura quidem, ipsa justificatione, cum sint relativa, ut ipsi dicunt, Deus justificans, et fides justificationem accipiens; relativa enim simul omnino esse debent, ut ne intelligi quidem possit unum sine altero. Igitur fides prius, saltem natura, justificabit, et cum justitia conjuncta esse intelligetur, et quam dilectionem, aliasque virtutes attulerit. Proinde sequentur absurda, quae supra notavimus, ut homo sit justus et non justus, justificatus et sceleratus, vivens et mortuus, quia justus ex fide vivit, et tamen qui non diligit, manet in morte.

Quarto denique, quoniam falsum est, quod ipsi dicunt, fidem veram non posse a virtu¬

tibus caeteris esse disjunctam, et cum peccatis, vitiisque conjunctam. Quod in sequenti capite, ut omnis falsitati aditus praecludatur demonstrare aggrediar.

Chapter 15 of 78