Caput XI. Refelluntur objectiones adversariorum
Objiciunt adversarii pro fide sua speciali primo, testimonium illud ad Hebr. xr. quod nos etiam primo loco adversus eos attulimus. Nam cura definitur fides sperandarum substantia rerum; contendunt per substan-
tiani rerum sperandarum intelligi debere expectationem certam promissa» misericordiae. Nam vox Gra)oa Ccrouraff i; cxpectationem significat, ut colligitur exilio Psal. xxxvm. Quae est expectatio mea, nonne Dominus? et substantia mea apud te est. Tum ex cap. ur. ad Hebraeos, ubi cum dixisset Apostolus: Qua; domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmum retineamus. Paulo post in eamdem sententiam dicit: Participes enim Christi effectis sumus, si tamen initium substantive ejus usque in finem firmum retineamus. Ubi repetitio illorum verborum ( usque in finem firmum retineamus), convincit, idem significatum esse per fiduciam, et per substajitiam, quae in Graeco est ummasi;.
Respondeo: sanctus Joannes Chrysostomus, sine dubio Graecae linguae peritissimus erat, nec ignorabat quid significaret vocabulum uK07Ta?i;. Ipse autem auctor est expositionis: quam nos supra cap. 5. secuti sumus. Haec autem sunt ejus verba, homil. 12. in epistolam ad Hebraeos: « Quoniam ea quae sunt in spe, sine substantia esse putantur, fides eis tribuit substantiam, magis autem eis non tribuit, sed ipsa est essentia eorum, ut puta: Resurrectio nec dum facta est, et nec dum est in substantia, sed fides facit eam subsistere inanima nostra, hoc est, quod dixit substantia ». Nec alio modo locum istum exponunt cmteri Graeci interpretes, quorum auctoritate freti, contemnere possumus novam Grammaticam Melanchthonis et Kemnitii.
Sed praeterea tametsi vocabulum ujtoaTast? significare, posset expectationem (negari enim non potest, quin multa, variaque significet) tamen in locis allegatis ex Psalm. xxxvm. Et ex epistola ad Hebraeos, sine dubio non expectationem, sed substantiam, sive subsistentiam significat. Nam in Psalmo citato ubi legimus, et substantia mea apud te est, in Hebraeo quidem est, ■'nbflP expectatio mea: tamen septuaginta viri non ignorantes, per expectationem eo loco significari repi expertatam, qua) est vera vita, et substantia apud Deum, ideo veterunt OTroaxaciv
In epistola vero ad Hebraeos in ipso initio capitis primi, ubi legimus: Qui cum sit splendor Patris, et figura substantive ejus, graece, yapaxT y,p vnonxGEots, non significat vocabulum hoc expectation em, sed substantiam,
est enim filius perfecta imago substantiae Patris, id est, subsistentis personae paternae. Qua notione utuntur hac voce passim Theologi tum veteres, tum recentiores. Capite autem tertio, initium substantiae Christi, non significat initium fiduciae, sed initium novae creaturae, quod initium est fides. Nam (ut dicitur ad Galat. ivv) cum justificamur, formatur Christus in nobis, et ideo dicimur ad Galat. vi. nova creatura. Et ad Ephes. n. dicimur creati in Christo Jesu, in operibus bonis. Itaque participes sumus Christi, ut membra capitis, si tamen retinemus initium hujus novae substantiae ejus, per quam formatus est ipse in nobis, quod initium j)st fides, quae per dilectionem operatur.
Addo postremo, non posse adversarios ex definitione fidei, quae habetur ad Hebr. xi. errorem suum constabilire, quamvis eis concederemus, nomine uTroctacEt»? intelligi ex peetationem, sive fiduciam. Nam illud (rerum sperandarum) proprie refertur ad vitam acternaun, et corporis resurrectionem, de quibus idem Apostolus dicit, ad Romam. viii. Et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum, expectantes redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Et ad Titum secundo: Expectantes beatam spem, et adventum gloriae Dei. Expectatio autem vitae aeternae non est fides justificans, etiam secundumdoctrinam adversariorum, qui fidem justificantem definiunt fiduciam misericordiae, qua in praesenti peccata remittuntur, aut remissa sunt, et per quam justi reputamur a Dt»o, non per quam expcctamus, ut justi reputemur.
Secunda objectio. Apostolus ad Roman. iv. dicit Abrahamum justificatum ex fide: per fidem autem intelligit fiduciam misericordiae. Nam explicans fidem Abraham dicit: Qui contra spem in spem credidit; et infra: Non haesitavit diffidentia. Similia sunt illa. Marci xi. Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Ubi (credite) accipitur pro confidite, non enim tenemur fide proprie dicta credei'e, nos accepturos omnia, qua) petimus, cum multa petamus qua» rmn accipimus. Item illud Jacobi i. Postulet au tem in fide nihil hxsitans. Denique huc etiam pertinet illud II Paral. xx. Credite in Domino Deo vestro, et securi eritis.
Respondeo: In his omnibus locis, vocabu¬
Ium fidei accipitur pro vera fide Catholica, qua credimus in omne, quod Deus revelat, non pfo fiducia, aut confidentia. Quamvis illud verum sit, fidem qua impetrantur miracula, magnam esse debere, ut etiam gignat fiduciam quamdam impetrandi quod petitur. Nam propterea dixit Dominus Chananese: 0 mulier, magna est fides tua. Matth. xv. et Apostolus I Corinth. xm. Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. Esse autem fidem miraculorum, fidem ipsam Catholicam, supra probavimus ex cap. ult. Marci, et ex hoc ipso loco: I Corinth. xm. Neque res in controversiam vocanda esset, cum satis constet, miracula fieri ad confirmandam fidem, quse fundamentum est religionis et salutis, juxta illud Marci ult. Illi autem profecti, praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Et illud Actor, m. In fide nominis ejus hunc, quem vos videtis, confirmavit nomen ejus. Et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam.
Illud igitur Roman. iv. Qui contra spem in spem credidit, hanc sententiam habet, credidit ob divinam promissionem, se posse sperare filium ex Sara, quem naturaliter sperare non poterat. Illud autem « Non haesitavit diffidentia » significare posset, fidem Abrahae fuisse insignem, ita ut fiduciam, quoque perpererit. Quamquamsupra notavimus, diffidentiam hoc loco positam esse pro incredulitate, cum sit in Graeco dmanct. Denique Apostolus evidenter aperit, quae fuerit fides Abrahae, cum ait: Plenissime sciens, quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. Itaque omnipotentiam Dei credidit Abraham. Deum autem esse omnipotentem, fide tenemus, non fiducia.
Illud Marci xi.C redire quia accipietis, ad fidem proprie dictam pertinet, sed intelligitur cum conditione si bene petatis, et si expedit vobis dari. Illud Jacobi I Postulet in fide nihil haesitans, excludit dubitationem fidei contrariam. Vult enim Deus, omnipotentiam suam sine ulla dubitatione credi: nam ideo Dominus Matth. ix. petebat a caecis: Creditis quia hoc possum facere vobis?'Et Angelus Gabriel, Luc. I Zachariam punivit, quod promittenti Deo filium, objecerit senectutem suam, et sterilitatem conjugis. Et ad Mariam
idem Angelus de Christi et Joannis conceptione loquens: Non erit, inquit, impossibile apud Deum omne verbum. Nec tamen esset absurdum, aut contra sententiam nostram, si quis diceret, loqui Jacobum de fide, quae gignit fiduciam, ac per hoc non solum incredulitatem, sed etiam diffidentiam excludere.
Illud denique II Paralipom. xx. Credite in Dominum Deum vestrum, et securi eritis. De fide proprie dicta intelligitur, fideles enim suos Deus protegit et custodit. Id vero ex sequentibus verbis manifeste colligitur. Sequitur enim: Credite Prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. Ubi non significat Scriptura, fiduciam esse ponendam in Prophetis, sed fidem habendam verbis eorum. Neque credibile est intra duas lineas Scripturam accepisse verbum (credendi) nunc pro fiducia, nunc pro fide. Semper igitur accepit pro fide.
Tertia objectio sumitur ex illis locis, ubi reprehenduntur quidam ob timiditatem et tamen ea reprehensio refertur in defectum fidei; ex quo sequitur, ut fides accipiatur pro fiducia, cui proprie opponitur timor. Matth. vi. Quanto magis vos modicae fidei. Matth. vili. Quid tim\fii estis modicae fidei? Matth. xiv. Modicae fidei, quare dubitasti? Matth. xvi. Quid cogitatis modicae fidei. Et confirmatur argumentum, quoniam sicut timor, qui est fiduciae contrarius, oponitur fidei; sic etiam interdum fortitudo, quae proprie nascitur ex fiducia, in Scripturis tribuitur fidei Hebr. xi. Sancti per fidem vicerunt regna, fortes facti sunt in bello etc. I Petri v. Cui resistite fortes in fide. Ephes. In omnibus sumentes scutum fidei, etc..
Respondeo: Non est mirum si timiditas, quae fiduciae opponitur, referatur in defectum fidei, quandoquidem ipsa fiducia oritur ex fide. Sed non ideo confundenda est fides cum fiducia. Itaque cum Dominus ait: Quid ' timidi estis moditae fidei. Docet ideo timorem in Apostolis locum invenisse, quoniam debiles erant in fide. Nam si magna, id est firmissima et intensissima fide credidissent, Christum esse Deum, ac per hoc ubique praesentem et omnipotentem, semperque vigilantem, ac suorum providentiam gerentem, ex ea fide concepissent fiduciam evadendi
periculum naufragii, etiamsi Christus corporaliter dormiret; sed quoniam dubitabant, an periculum illud evadere possent, nisi Christum dormientem excitarent, ideo merito audierunt; Quid timidi estis modicae fidei? Quod idem ad alia loca respondendum est.
Eadem de causa fortitudo tribuitur fidei, quoniam fides est radix et origo fiduciae, et ipsius etiam charitatis, quibus contraria omnia superantur. Quamvis illud etiam dici posset, fortitudinem referri in fidem, quoniam fides est genus armorum spiritualium, quibus armati fideles fortiter bellum gerunt adversus principes et potestates, contra nequitiae spiritualia in coelestibus: sed eadem ratione referri posset fortitudo in alias Christianas virtutes, quae sunt omnia spiritualium armorum genera, ut idem Apostolus docet ad Ephes. 6.
Quarta objectio, in qua “multum omnino confidere videntur Haeretici, sumitur ex illis verbis ad Roman. iv. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio. Videntur enim haec verba plane cogere, ut per fidem intelligamus fiduciam, sive assensum, quo amplectimur promissionem, eamque nobis applicamus. Nam quemadmodum in humanis contractibus non est rata donatio vel promissio, donec illam is, cui facta est acceptaverit; sic etiam promissio remissionis peccatorum non est firma, id est, non sortitur effectum suum, nisi homo per fidem illam amplectatur, et dicenti Deo, remittuntur tibi peccata tua, dicat homo, credo mihi remitti peccata mea. Nam si id non dixerit, mendacem facit Deum, juxta illud I Joan. v. Qui non credit, mendacem facit eum. Igitur ut firma sit promissio, ex fide justificat Deus, id est, eos justificat, qui credunt et confidunt, se justificari. Alioquisiper fidem intelligeremus fidem historicam, qua credimus Christum natum esse de Virgine, et alia id genus, ineptissima esset illa Paulina sententia, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio. Hoc argumentum proponere volui paulo etiam clarius, quam adversarii ipsi facere soleant, ut clarior quoque ac evidentior fiat solutio.
Respondeo: si Deus alicui manifeste diceret, remittuntur tibi peccata, ut re vera dixit Paralytico, et Magdalense, sine dubio credere, et confidere is deberet, sibi vere peccata esse remissa, alioqui mendacem fa¬
ceret Deum, ut S. Joannes dicit. Sed non ideo per eam fidem is justificaretur; nam ut supra ostendimus, fides ista, ut etiam fiducia posterior esset remissione peccatorum, ac proinde eam efficere non posset.
Cseterum Apostolus ad Rom. iv. non loquitur de promissione remissionis peccatorum, ut adversarii falso assumunt, sed de promissione facta Abrahae, quod Pater fieret multarum gentium, sive, quod est idem, de promissione vocationis gentium ad justitiam et salutem. Hsec autem promissio non poterat esse firma et rata, si justificatio contingeret ex lege Mosis, vel ex operibus factis ex viribus liberi arbitrii, nam tunc vel nulli omnino, vel soli Judaei justificati salvatique fuissent; quare ut firma sit promissio et gratuita, non debita, non justificat Deus homines ex lege, aut operibus factis ex solis naturae viribus, sed ex fide Jesu Christi, quae sola est initium gratuitae, veraeque justitiae solum Judaeis, sed etiam gentibus.
Itaque adversarii perperam intelligunt in hoc testimonio, tum vocabulum promissionis, tum vocabulum fidei. Et quidem, per vocabulum promissionis, non intelligi remissionem peccatorum, sed vocationem gentium, patet ex illis verbis: Ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahse, qui pater est omnium nostrum, sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te.
Per vocabulum autem fidei non intelligi fidem, seu fiduciam, qua quis credit aut confidit sibi remissa peccata, sed fidem dogmaticam, quam illi vocant historicam; patet ex verbis sequentibus: Sed confortatus est fide dans gloriam Deo, plenissime sciens, quia quaecumque promisit Deus, potens est et facere. Ideo et reputatum est illi ad justitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad justitiam, sed etiam propter nos quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis. Hic enim videmus fidem justificantem in Abrahamo fuisse fidem omnipotentia Dei, et in nobis similiter fidem, qua credimus, Deum excitasse Christum a mortuis.
Quod autem S. Joannes scribit: Qui non credit mendacem facit eum, non solum locum haberet in eo, qui non crederet, sibi remissa esse peccata, si Deus hoc illi speciali verbo significaret: sed etiam locum habet in iis, qui non credunt, Jesum esse filium Dei, et alia dogmata, quae Deus per Prophetas et Apostolos suos manifestavit.
Quinta objectio. Fides non justificat, ut respicit in Verbo Dei rerum gestarum historias, aut comminationem poenarum, aut praecepta et leges operum faciendorum, sed solum ut respicit promissionem salutis, et hanc non in genere, sed in speciali; igitur recte definita est fides justificans, fiducia specialis misericordiae propter Christum.
Et quidem fidem non justificare, ut respicit historias, probant, quoniam non docet, quomodo ab ira Dei liberemur, sed potius auget pavores, et desperationem. Quod enim est signum terribilius irae Dei, quam placari Deum non alia victima potuisse, nisi morte filii.
Eam item fidem non justificare, quae proponit minas et judicium Dei justum in peccatores, eadem ratione probant, quoniam fides justificans facit quaerere Deum, fides autem minarum et judicii absterret potius et fugere compellit.
Eam quoque fidem, quae docet mandata et legem operum, non justificare, probant, quoniam illa fides adigit homines ad desperationem, cum requirat exactam legis impletionem, quam nemo praestare potest.
Denique fidem promissionum generatim solum propositarum non justificare, probant, quia promissio non adfert pacem, et tranquillitatem animae, nisi in speciali applicetur. Restat igitur ut illa sola fides justificet, quae respicit promissionem salutis, ut in speciali ad nos pertinet. Quocirca Lutherus in comment. ad i. et m. cap. ad Galat. totam vim promissionum sitam esse dicit in pronominibus, Nostris, Nobis, Me etc. Ut cum dicitur Galat. I. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Et cap. m. Factus est pro nobis maledictum. Et cap. ii. Quidilexitme, et tradidit semetipsum pro me (i).
Respondeo: adversarii non male ratiocinantur apud suos, quibus persuaserunt, fidei justificantis officium esse, reddere homines securos, ac certos de remissione peccatorum et salute sempiterna. Hoc enim admisso principio, non est difficile probare, fidem justificantem non respicere historias, aut leges, aut minas, sed promissiones tan¬
tum et gratiam. At catholici, qui vident eos assumere, quod erat probandum, rident ejusmodi argumenta.
Nam cum dicunt fides justificans non respicit historias, id est, res gestas, quae narrantur in scripturis, quoniam illa pavores et desperationem auget. Negamus consecutionem, quod attinet ad pavores. Non enim ideo non justificat fides, quia pavores auget, immo pavores augendo justificat, non (ut illi vellent) securitatem adferendo, sed ut scripturae docent, revocando a peccato, et disponendo ad justitiam: Initium enim sapientia;, timor Domini. Psal. cx. Deinde negamus, ejusmodi historias augere desperationem. Nam etsi historia mortis Christi summam summi Dei iram contra peccatum ostendit, tamen simul ostendit mortem illam pretium fuisse redemptionis, et propritiationem pro peccatis totius mumdi. I ad Timoth. n. Et I Joan. ii. Denique multae sunt historiae, quae in spem erigunt peccatorem, et ad quaerendum potius Deum, quam ab eo fugiendum hortantur, quales sunt historiae de conversione Pauli, Matthaei, Zachaei, Magdalenae et similium. Atque hoc idem respondeo: ad aliam partem argumenti, de fide respiciente minas, et justa Dei judicia.
Ad illud autem de fide respiciente leges et mandata, Respondeo: eam quoque justificare, quoniam excitat in homine propositum bene operandi, sine quo (ut infra suo loco dicemus) nemo justificari potest. Neque verum est, hac fide adigi homines ad desperationem. Neque enim recta fides docet, Deum requirere a nobis, ut propria virtute legem praesumanus implere, sed contra potius, ut sine dubitatione credamus, sin» ipsius auxilio nihil omnino nos posse, omnia autem posse in eo, qui nos confortat.
Denique quod dicunt de promissionum generalium applicatione, propter illa pronomina, nostris, nobis, me, et similibus: recte dicunt, posse unumquemque promissiones generales sibi applicare per fidem. Nam quemadmodum fide catholica credo, Christum mortuum esse pro omnibus, ita eadem fide credo mortuum esse pro me, qui sum unus ex omnibus. At illae promissiones, quae absolutae reperiuntur in scripturis, testantur sufficientiam pretii nostri, id est, meritorum Christi. Fuit enim Christi passio, quoad suffidentiam, propitiatio pro peccatis, non solum nostris, sed etiam totius mundi.
Nulla autem est promissio generalis, quae testetur, Christi mortem in omnibus sortiri suum effectum, absque ulla conditione ex parte ipsorum, sed omnes conditionales sunt, quod attinet ad efficaciam, cum fidem, et Sacramenta requirant. Legant adversarii nobis ex libro Dei talem aliquam generalem promissionem, et tunc suo jure poterunt eam sibi ratione pronominum applicare.
Quid? quod ipsi quoque inficiari non possunt, exigi saltem conditionem fidei. Non enim admittunt, per Christi mortem promissam esse indulgentiam omnibus hominibus, etiamsi in Christum credere nolint. Cum igitur non sit facta promissio remissionis peccatorum, ipsi etiam adversariis confitentibus, sine conditione fidei, quomodo possunt absolute credere, sibi remissa esse peccata, cum ex nullo verbo Dei didicerint, se habere fidem, qualis requiritur ad remissionem illam obtinendam?
At (inquiunt) nonne S. Joannes in I epist. cap. v. absolute, et sine conditione dicit: Haec scribo vobis, qui creditis in filium Dei, ut sciatis, quia vitam habetis aeternam? Oportet igitur absolute credere, nos habere vitam seternam: alio qui, ut ibidem idem Joannes ait: Mendacem facimus Deum.
Respondeo: S. Joannes verissime dicit, omnes qui credunt, videlicet sicut oportet, habere vitam seternam, nimirum in spe. Nam spe salvi facti sumus, Roman. vin. Cseterum non dicit, omnes qui arbitrantur se credere sicut oportet, re vera credere sicut oportet. Itaque ait quidem, Haec scfibo vobis, qui creditis, ut sciatis, quia vitam habetis seternam; sed non ait, Hsec scribo vobis, ut sciatis, vos habere fidem, qualis requiritur.
Sententia igitur Apostoli conditionalis est; scribit enim iis, qui credunt, ut 'sciant, se habere vitam seternam, si re vera (sicut oportet) credant, hoc est, si fidem habeant, quse per dilectionem operatur.
Chapter 12 of 78