Skip to the text

Caput XVIII

Fidem non solam justificare, probatur ex causa formali justificationis et necessitate operum, bonorum.

Restat argumentum postremum, quod hic solum indicandum, sed alibi perficiendum erit. Sumitur enim ex duobus principiis, qua; in libris sequentibus demonstrantur. Unum principium est, causam formalem justificationis non esse justitiam, quae est in Christo, vel solam remissionem peccatorum; sed justitiam in nobis realiter inhaerentem, ad quam justitiam Scripturae et Patres praecipue charitatem pertinere docent. Ex hoc principio, quod in sequenti libro tractabitur, evidenter sequitur, non solam fidem per modum dispositionis justificare. Nam justitia ista realis etinha;reus non debet apprehendi per fidem, sed infundi per gratiam.

Ad hanc autem infusionem, disponit quidem actus fidei, sed disponunt etiam actus timoris, poenitentia?, aliarumque virtutum, sed praeter caeteros, actus dilectionis sine dubitatione disponit. Illis enim actibus disponuntur homines ad ejusmodi gratiam recipiendam, quos Deus in Scripturis sanctis praeexigi, ac praerequiri significat. Praerequiri autem secundum Scripturas actum fidei, timoris, spei, poenitentiae et dilectionis, supra probatum est. Neque adversarii, praesertim paulo saniores, id negant; sed interpretantur, eos actus, excepta fide, praerequiri quoad praesentiam, non quoad apprehensionem justificationis. Quare si talis ponatur justificatio, quae non apprehensione, sed infusione obtineatur, non erit ulla causa, cur soli fidei tribuatur dispositio justificationis.

Adde, qtfod ipsa etiam natura nos docet, iis actibus disponi materiam ad recipiendam formam, qui sunt eorum similes, qui consequentur formam. Ligna enim per calorem disponuntur ad formam ignis concipiendam, quoniam ex igne calor procedit. Itaque ad formalem justificationem, quae potissimum in infusione charitatis sita est, nihil magis quam dilectio, sive poenitentia ex dilectione disponit. Neque id adversarii unquam negassent, aut de fide justificante controversiam ullam fecissent, nisi de ipsa formali justificatione novam doctrinam prius cxcogitassent.

Simile argumentum ducitur ex necessitate operum bonorum ad salutem; quod est alterum principium suo loco probandum. Nam si fides sola justificaret impium, certe ipsa etiam sola salvaret; non enim amitti posset justitia, quibuscumque malis operibus, nisi amitteretur fides; proinde manente fide, maneret justitia; manente autem justitia, salus quoque esset in tuto.

Neque istas consecutiones advergarii negare possunt, aut negant. Lutherus enim in lib. de Captivit. Babylonica cap. de Baptismo, disertis verbis scribit, tam esse divitem hominem Christianum, ut quibuscumque operibus, amittere salutem non possit, nisi nolit credere. Et in Colloquio Altemburgensi Ministri Saxonici Ministros Electorales, id est, Illyriciani Majoristas, sive Lutherani rigidi Lutheranos molles reprehendunt, quod distinguant inter justitiam et salutem, quasi bona opera non justificent, sed sola fides; non salvet autem fides sola, sed etiam opera. Illi vero respondent, opera quidem bona necessaria esse ad salutem, sed necessitate praesentiae, aut necessitate signi, quod videlicet fides adsit: tamen non minus salutem, quam justitiam tribui soli fidei.

Itaque argumenta omnia ex Scripturis et patribus deprompta, quibus infra suo loco probabimus, ita necessaria esse opera bona ad salutem, etiam hominibus justificatis, ut sine illis fides sola non salvet, probant etiam fidem solam non justificare, quod in praesentia susceperamus probandum.

Chapter 19 of 78