Skip to the text

Caput XXI. Solvitur argumentum tertium, ex Scripturis desumptum pro sola fide

Tertium argumentum petunt ab iis locis, in quibus dicitur homo gratis justificari. Idem enim est gratis, et non ex operibus; ac per hoc idem gratis, et sola fide, ttoman.. ni. Justificati gratis per gratiam ipsius. Roman. lv. Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei autem, qui non operatur, credenti autem in cum, qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam. Roman. xi. Si gratia, jam non ex operibus, alioqui gratia jam non est gratia. Ephes. ii. Gratia estis salvari per fidem, non ex operibus. Iloc argumentum non solum probat, sola fide hominem justificari, sed etiam justificari sola fide relative, id est, non propter dignitatem, aut meritum fidei, quia tunc gratia non esset gratia.

Respondeo: particula illa Gratis duobus modis accipi potest. Uno modo, ut opponalur debito ex justitia, sive meritis, ut loquuntur Theologi, de condigno, qua) sunt absolute et simpliciter merita. Et hoc modo justificatio gratuita non excludit opera, qua) dicantur concurrere ad justificationem ut dispositiones, vel ut merita de congruo, modo non tribuatur eis meritum de condigno, de quo loquitur Concilium Tridentinum sess. 6. cap. 8. ubi dicit, hominem justificari gratis, quoniam neque fides, neque opera, quee justificationem preecedur.t, eam merentur. Et juxta hunc modum non est idem, hominem justificari gratis, et justificari ex sola fide. Nam justificari gratis, est justificari sine merito de condigno. Justificari sola fide, est nihil requiri ad justificationem nisi fidem, quod esse falsum jam demonstratum est.

Altero modo potest accipi particula, Gratis, ut opponitur operi facto sine ulla gratia, ex solis naturae viribus, sive illud opus dicatur meritum de condigno, sive de congruo, sive etiam solum dicatur conditio, aut ratio aliqua, cur detur homini justificatio. Et hoc modo justificatio gratuita non excludit merita absolute, sed merita propria, id est, qua) sint nobis ex nobis, et non ex Deo. Nam merita qua) sunt nobis ex Deo, id est, quae originem ducunt ex gratia prmveniente, non pugnant cum gratia, nisi quis velit ipsam gratiam pugnare cum gratia. Iloc modo idem est, hominem justificari gratis, et justificari ex fide, et justificari sine operibus. Nam cum fides sit primum Dfei donum; qui justificatur ex fide, non justificatur ex operibus pra)cedentibus fidem, sed justificatur ex gratia, et gratis, quia ipsa fides est ex gratia.

Neque hinc sequitur, hominem qui justificatur gratis, justificari sola fide; nam sicut, justificatio gratuita non excludit fidem, quia fides est ex gratia, ita non excludit poenitentiam, et dilectionem, et opera poenitentiae et dilectionis, quoniam etiam ista omnia sunt ex gratia. Et hac ratione explicat sanctus Augustinus particulam, gratis, ubicumque de hac re scribit. Nam in epist. 105. posteaquam dixerat: «Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat. Neque enim nullum est meritum fidei ». Continuo explicat, quomodo hoc meritum non pugnet cum gratuita justificatione, et ait: « Restat igitur, ut ipsam fidem, unde 'omnis justitia sumit initium, non humano, (juo isti extolluntur, tribuamus arbitrio, nec ullis pra)cedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona qumcumquc sunt merita, sed gratuitum Dei donum esse fateamur, si gratiam veram, id est, sine meritis cogitamus ». Et in epist. 106. « Non dicat, inquit, sibi, si ex fide, quomodo gratis? quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur? non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit, ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur ei, Quid enim habes, quod non accepisti? cum ergo fides impetrat justificationem, jion gratiam aliquid meritis praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici ».

At contra hanc solutionem objiciunt tum haeretici, tum etiam quidam Catholici. Nam Kemnitius in Examine Concilii Tridentini sess. 6. in fine disputationis de operibus infidelium, contendit, nullum esse meritum de congruo. Immo hoc meritum dicit, esse illam Helenam, de qua septimus, canon sextae sessionis Concilii contra Scripturae, et antiquitatis sententiam dimicat. Sublato autem merito de congruo, tollitur omnis dignitas, et efficacia fidei, et aliarum dispositionum ad justificandum, et inde sequitur, ut justificari gratis nihil sit aliud, nisi justificari sine ulla dignitate fidei, aut operum, ex sola fide apprehendente promissionem. Probat autem nullum esse meritum de congruo; quia tunc sequeretur, hominem justificari propter meritum suarum dispositionum, non autem propter meritum solius Christi, quod est contra Scripturam, et omnes Patres.

Aliqui etiam ex Catholicis, atque in. primis

Dominicus a Soto lib. 2. de natura et gratia, cap. 14. concedunt quidem dispositiones ad justificatio nen], sed negant eas posse voca i ulla ratione merita; et justificari hominem gratis, contendunt esse, justificari sine ullo merito, sive de condigno, sive de congruo, sive procedente ex auxilio Dei speciali, sive ex viribus solius naturae. Ratio autem eorum potissima est, quoniam meritum, et merces relativa sunt, ita ut omni merito merces e regione respondeat: merces autem ex debito, et justitia redditur: ac per hoc non gratis datur. Debitum enim et gratia opponuntur ex Apostolo ad lloman. 4.

Prajterea meritum ex congruo non fundatur in ulla dignitate, et proportione operis ad gratiam justificationis, sed in sola promissione Dei, qui credentibus et poenitentiam agentibus indulgentiam et justificationem promisit: at cui debetur aliquid ex sola promissione alterius, is non dicitur illud mereri, nisi valde improprie. Igitur meritum de congruo non est veri nominis meritum.

Jluic addi potest testimonium S. Augustini ex praefatione in Psal. xxxi. « Nihil, inquit, boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. » Et idem habet in Psalm. cx. et alibi, immo in epist. 105. affirmat idem Augustinus, in Scripturis sacris justitiam numquam vocari mercedem, sed semper gratiam; unde colligit, justitia: deberi mercedem, sed ipsam justitiam semper gratis dari.

Respondeo: quod attinet ad Kemnitium^ is aut improbus, aut imperitus esse convincitur. Dum asserit, Concilium Tridentinum pro merito de congruo contra Scriptura:, et totius antiquitatis sententiam dimicare. Nam aut loquitur de merito operum, qua: fiunt ex solis viribus liberi arbitrii, aut de merito operum, qua: nascuntur ex gratia praeveniente, et cx fide: si de primo genere operum loquitur, apertissime improbus est, cum impudenter, et prodige mentiatur. Concilium enim Tridentinum non solum nusquam nominat meritum de congruo, sed etiam illud rejicit, quod attinet ad opera, qua: fiunt ex solis viribus naturae, ut patet ex ipsa G. sess. cap. 5. et G. etean. 1. 2. et 3. nam docet, initium justificationis sumi a gratia praeveniente, et tunc primum incipere dispositiones ad gratiam justificantem, cum homo a Deo motus, et adjutus incipit credere; et neminem posse per natura: vires, aut scientiam legis sine; gratia Dei credere, diligere, poenitentiam i agere etc.

Si loquitur de Secundo genere operum, imperitum se totius antiquitatis ostendit. Vix enim est ullus inter veteres, qui non agnoscat meritum aliquod in operibus poenitentia:, qua: per Dei gratiam fiunt, ut ostendimus in n. lib. de poenitentia, cap. 12. Quamvis neque de hoc secundo genere operum mendacio careant verba Kemnitii. Concilium enim in illa sess. G. cap. 7. hoc meritum congrui neque recipit, neque rejicit, immo ne verbum quidem de hac re facit, tantum abest, ut pro illo quasi pro Helena dimicet. Dicit quidem Concilium, Justitiam a Deo nobis infundi secundum dispositionem, et cooperationem uniuscujusque. Sed an ea dispositio sit meritoria, saltem de congruo, an vero nullo modo, sed tantum sit conditio quaedam requisita, non explicat.

Jam vero quod attinet ad Catholicos, qutestio videtur esse fere de solo nomine meriti, cum alioqui conveniat inter omnes Catholicos, dispositiones requiri, et non sola fide homines justificari. Nos autem intelligere certe non possumus, cur non sit hoc tempore utendum nomine meriti, praesertim cum additione illa, de congruo, cum agitur de operibus, quae fiunt ex gratia praeveniente. Et si nulla esset alia ratio, auctoritas omnium Patrum, et praesertim S. Augustini omnino sufficere nobis deberet. Nam si quo tempore Pelagiani humana merita extollebant, sanctus Augustinus praecipuus grafiae defensor merita appellare non dubitavit opera illa quae nascuntur ex fide, quanto magis hoc tempore, quo Lutherani merita omnia tollunt e medio, deberent Catholici eadem illa opera, merita nominare?

At S. Augustinus lib. 1. Retractationum, cap. 23. retractasse videtur sententiam illam, fides meretur remissionem peccatorum, quando illam aliam retractavit, initium fidei est cx nobis. Non ita est, nam in epist. 105. et 106. docet Augustinus, fidem mereri justificationem, et tamen in his epistolis summat contentione affirmat, initium fidei non esse ex nobis. Et in ipso lib. 1. Retractationum, cap. 23. ubi retractat illam sententiam de initio fidei ex nobis, scribit verissime dictum esse, fides inchoat meritum.

At S. Augustinus loquitur de merito fidei formatae, quo meremur justificationem, id est, incrementum justitiae, non de merito fidei informis, quo meremur remissionem peccatorum. Neque hoc est verum, nam in epist. 106. ut supra citavimus, loquitur aperte de remissione peccatorum: « Neque ipsa, inquit, remissio peccatorum sine merito est; si fides hanc impetrat ». Et lib. 1. contra adversarium legis et prophetarum, cap. 17. « Fides, inquit, impetrat charitatem ». Et in epistol. 108. « Fides meretur gratiam bene ' operandi ». Et tractat. 44. in Joan. « Hicc, inquit, confessio meruit justificationem ». Loquitur igitur Augustinus de fide, qua; praecedit charitatem, et remissionem peccatorum, et illi meritum impetrationis attribuit.

At S. Augustinus cum dicit, fidem mereri justificationem, intelligit, fidem ostendere a quo sit petendum auxilium, unde justificatio, et post justificationem merita acquirantur. Ileec vero responsio indigna est viro docto, qualis est is, cum quo disserimus. Nam si id esset mereri justificationem, posset etiam Verbum Dei, et concionatores, et ipse Deus dici, mereri nobis justificationem. Deinde S. Augustinus explicat, quomodo fides mereatur, cum dicit, eam impetrare remissionem peccatorum. Denique et ipse Augustinus, et reliqui Patres omnes non solum fidei, sed etiam dilectioni, et poenitentia; tribuunt meritum justificationis. Certe autem dilectio, et poenitentia non ostendunt, a quo sit petendum auxilium.

At S. Augustinus improprie loquitur de merito, proinde nulla est causa, cur eum in hac parte imitari velimus. Si semel tantum, aut iterum haec vox uni Augustino excidisset, fortasse tolerari posset ista responsio. At quod omnes Patres, quorum plerique Latinam linguam ab ipsa nutrice didicerant, in re tam gravi perpetuo improprie loquantur, incredibile videtur. Vide Tertullianum lib. 4. in Marcionem, Cyprianum serm. G. de oratione Dominica, Ambrosium lib. vix, et x. in Lucam, et lib. ii. de paenitentia, cap. 8. Hieronymum lib. ii. contra Pelagianos, Augustinum epist. 89. quaest. 4 tract. 44. in Joan. in Psalm. l. et alibi passim. EtGregorium i. Ileg. lib. m. cap 4.

Deinde non est potissima nostra queestio, an opera ex fide, quibus disponimur ad justificationem sint merita proprie, vel improprie dicta, sed an sint hoc nomine appellanda, et nos quidem probamus ita esse vocanda, quoniam sic ea vocant omnes Latini Patres. Neque argumenta illa de relatione meriti, et mercedis convincunt, fatemur enim

omni merito respondere meroedem, sed sicut meritum quoddam esse dicimus ex congruo, ita mercedem quamdam esse dicemus ex congruo, qua; magis debeatur ex gratia, quam ex justitia. Nam ipse etiam Apostolus ad Rom. iv. cum dicit: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Satis aperte indicat, esse quamdam mercedem, qua; imputari possit secundum gratiam, non secundum debitum.

Ad illud autem quod objiciebatur, meritum de congruo non fundari in dignitate operis, sed in sola promissione Dei, Respondemus, contrarium esse verum. Nam si promissio non requirat ullam conditionem operis, tunc quidem nullum inde orietur meritum; ut si Rex egenti alicui promittat in singulos annos certum nummorum numerum sine ulla conditione; debebuntur egenti illi pecunia; regia;, sed absque ullo ejus merito; at si promissio contineat operis conditionem, orietur inde meritum, etiamsi opus illud alioqui non sit per se aequale mercedi. Vere enim, qui opus illud fecerit, convenire poterit promissorem, ac dicere, se meruisse pramiium ab illo promissum.

Quare si meritum de congruo fundaretur in promissione cum conditione operis, esset vere meritum ex justitia, et potius de condigno, licet imperfecte, quam de congi-uo nominandum. Et ideo nos existimamus, potius fundari meritum de congruo in aliqua dignitate operis, quam in promissione. Nam promissiones, quibus Deus veniam pernitentibus pollicetur, non tales sunt, quales illa; quibus bene operantibus coronam gloria; pollicetur. Nam ista; posteriores verum pactum continent: quod Deus facit cum homine tanquam cum operatio de mercede reddenda; illa; autem priores non proprie continent pactum de mercede reddenda, sed assertionem rei certo futura;, ut homo securus reddatur veniae obtinenda;, si poenitentiam egerit.

Id autem ita esse intelligi potest, Primo ex eo, quod vita aeterna saepe vocatur merces, bravium, stipendium; justificatio numquam vocatur, nisi gratia et misericordia. Secundo ex eo, quod Scriptura; cum poenitentibus veniam promittunt, reddunt rationem, quia Deus misericors est: ut Joci. ii. Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus, et misericors est ete. At cum pro-

mittunt bene operantibus vitam aeternam, non tam allegant misericordiam, quam justitiam, et fidelitatem, ut I Timoth. iv. Quam reddet mihi justus judex. Quod si 1 Joan. i. dicitur: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata (i). Sciendum est eum loqui de remissione venialium, qua? justo Dei judicio redditur bonis meritis justorum, ut S. Augustinus docet in libro de correptione et gratia, cap. 13. Tertio idem patet ex co, quod Prophetae, cum promittunt indulgentiam operibus poenitentia?, addere solent particulam dubitantem, ut, Quis Scit, Forsan etc. ut patet Joelis it. Dan. iv. Jonae v. At nihil tale additur in promissione vitae seternse meritis justorum. Verum est igitur, quod diximus, promissiones indulgenti* non esse proprie pacta, in quibus fundari possit meritum poenitentia; sicut promissiones vitae aeternae vera sunt pacta, in quibus fundatur meritum operum bonorum, quae a justis fiunt.

Porro negamus, nullam esse in merito de congruo dignitatem. Nam cum sit opus illud a Deo, et sit opus grati*, et donum Spiritus sancti, quo pacto fieri potest, ut nullam habeat dignitatem? Illud quidem est verum, totam ejus operis dignitatem pendere a gratia, et ideo non tam esse hominem, qui meretur, quam ipsam gratiam, quse (ut loquitur Augustinus in epist. 106.) meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici.

Neque tamen hinc jam licebit colligere, hoc esse meritum de condigno; nam etiamsi est a Deo, tamen non est a Deo intus inhabitante per gratiam justificantem, sed extrinsecus excitante et adjuvante, ut idem Augustinus docet in epist. 105. et praeterea est a I).eo incipiente ct inchoante, nondum complente et perficiente: proinde est meritum inchoatum et imperfectum; et habet aliquam dignitatem, et proportionem ad suum finem, sed non tantam, quantam requirit meritum de condigno. Denique deest, ut diximus, pactum proprie dictum, sine quo nullum potest esse meritum ex justitia, sive de condigno.

Ad illud autem S. Augustini praefatione in Psal. xxxi. « Nihil boni fecisti, et datur tibremissio peccatorum, attenduntur opera tua? et inveniuntur omnia mala ». Respondeo, sanctum Augustinum per remissionem intelligere totam justificationem ab initio prinue

dispositionis, quae est fides, usque ad plenam reconciliationem. Tunc enim Deus incipit remittere peccata, cum inspirat fidem, qua?, orando impetrat caetera dona. Itaque illud: « Nihil boni fecisti, intelligitur ante fidem: sicut etiam id quod sequitur, attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala ». Neque enim mala dici possunt opera, qua? fiunt ex fide.

Id ita esse patet ex pra?cedentibus et sequentibus. Sic enim in pra?cedentibus ait: « Quomodo ergo justificatur homo ex fide sine operibus? respondet ipse Apostolus, propterea hoc dixi tibi, o homo^ ne quasi de operibus tuis praesumere videreris, et merito operum tuorum te accepisse fidei gratiam. Noli ergo praesumere de operibus tuis; ante fidem noveris, quia peccatorem te fides invenit etc. ». In sequentibus etiam ait: « Debebat tibi Deus vindictam, dat indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam. Jam fides illa assumpta spe, et dilectione incipit bene operari, etc. » Vides quomodo remissio peccatorum, id est, indulgentia, tunc incipi t, cum incipit fides? proinde ante remissionem peccatorum, qua? inchoatur in fide, nihil boni fecimus, quia ante fidem nihil boni fieri potest. Ex fide enim incipiunt qua?- cumque sunt bona. In eumdem sensum scribit Augustinus in epistol. 105. justitiam numquam- vocari mercedem, quoniam accipit justitiam pro toto beneficio justificationis, ita ut in ea includatur etiam fides, qua? sola non potest esse merces, cum eam nulla omnino merita, neque de congruo, neque de condigno, praecedant. Csetera omnia dona et gratiae, et mercedis nomine appellari possunt. Hinc igitur patet explicatio omnium testimoniorum, qua? docent hominem justificari gratis. Significant enim nulla esse merita ante donum fidei.

Chapter 22 of 78