Skip to the text

Caput XI (commentarius)

Moyses, 1; via populi in deserto, 2; victoriæ, 3; præstita de cœlo auxilia, 4; quæ pœnæ sunt Ægyptiis, ea piis sunt gratiæ, 5, 6 et seqq.; animadversiones paternæ ad probandum: judicia ad puniendum, 9, 10, 11; Ægyptii bestiarum cultores per bestias puniti, 16, 18 et seqq.; per quæ quis peccat, per hæc et torquetur, 17; Dei inexhausta nec toleranda vis, 22, 23; benignitas parcens omnibus, 24 et seqq.

  1. Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.

  2. Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.

  3. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.

  4. Sitierunt, et invocaverunt te,

et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.

  1. Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, lætati sunt;

  2. Per hæc, cum illis dees-

  3. Prophetæ sancti: Mosis.

  4. Casas, seu Græc. tabernacula.

5, 6. Per quæ... passi sunt: per hæc: quod supplicio Ægyptiis, id Israelitis gratiæ vertit. Ægyptii enim tetra vexati siti, aquis in cruorem versis; Isrælitæ a pessimo sitis cruciatu refecti refotique. Cætera interserta, ab his verbis, a defectione, ad finem usque versus 5. Quanquam huic loco aptissima, in hodierno græco desunt ab uberiore codice repetita. His autem et seqq. auctor duo agit, Primum, ut quæ tentamento piis, ea exitio impiis futura sint; tum illud vel

24

sent, bene cum illis actum est.

  1. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.

  2. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,

  3. Ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.

  4. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.

H. Hos quidem tanquam pater monens probasti: illos autem tanquam durus rex interrogans condemnasti.

  1. Absentes enim et præsentes similiter torquebantur.

  2. Duplex enim illos acceperat tædium, et gemitus cum memoria præteritorum.

  3. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

  4. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non si-

maxime impios convenientissimis torqueri suppliciis, ut patebit vers. 8, 16, 17 et seqq.

  1. Sempiterni fluminis: perennis: humanum sanguinem dedisti: Græc. immundo sanguine turbati.

  2. Qui cum minuerentur in traductione: Græc. Ad convictionem, confutationem, redargutionem: sed hæc in latina interpretatione abrupta et pendentia, sic habent in Græc. a vers. 7: Nam cum (Ægyptii Israelitarum inimici) pro jugi flumine, sanguine immundo conturbati essent, in redargutionem præcepti de occidendis parvulis (Hebræorum, de quo Exod., I, 16) dedisti ipsis (Israelitis scilicet) abundantem aquam insperate, hoc est, illi quidem turbati, aqua repente versa in sanguinem; hi autem præter spem, aquarum copia recreati. Ait autem id contigisse Ægyptiis, in redargutionem præcepti de occidendis infantibus; ut qui sanguinem innocentem fudissent, sanguine potarentur: quemadmodum in Apoc, xvi, 6: Quia sanguinem sanctorum... effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere; digni enim sunt.

  3. Per sitim quæ tunc fuit: in deserto scilicet.

  4. Cum tentati sunt ..... disciplinam accipientes: quasi virga emendati, didicerunt sitim ipsis probationi, impiis supplicio fuisse, quod fuse declarant sequentia.

  5. Interrogans (ac velut quæstione habita) condemnasti: Græc. interrogasti, convicisti.

  6. Absentes enim Ægyptii, et præsentes Hebræi similiter eadem siti torquebantur. 13 Duplex enim illos Ægyptios, acceperat tædium: seu Græc. molestia, cum ad eos perlata esset fama ejus sitis, qua Israelitae in deserto laborassent, duplici: cruciatu affecti sunt. Primum quidem ex memoria præteritorum, atque horrendas illius sitis quam perpessi essent, aquis in sanguinem versis: iterum autem, qu&d viderent Israelitas inimicos ex eodem incommodo tanta benignitate refectos, invidia tabescebant; atque hoc postremum est quod habent seqq.

  7. Cum enim audirent Ægyptii per sua tormenta, per sitim, bene secum agi: Græc. bene cum illis agi, id est, cum Hebræis: commemorati sunt Dominum: ejus recordati sunt; sive, ut habet Græc. senserunt Dominum, alios probantem, alios punientem: admirantes in finem exitus: Græc. deest.

  8. Quem enim (populum Dei) in expositione puerorum projiciendorum in flu men, Exod., i, 22, projectum deriserunt: repudiaverunt; eumdem Dei populum,

Chapter 65 of 133