Skip to the text

Caput III

  1. Tanquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tanquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.

  2. Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.

  3. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.

  4. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.

  5. Morte turpissima condemne-

mus eum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

  1. Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum.

  2. Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.

  3. Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum:

  4. Invidia autem diaboli, mors introivit in orbem terrarum:

  5. Imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius.

  6. Præfert novissima justorum: hoc est, quo vel maxime justi ludibrio habeantur, quod futura expectent spretis præsentibus. Patrem se habere Deum: Græc. brevius, gloriatur patrem Deum.

  7. Si est verus filius Dei: Græc, Si est ille justus filius Dei. Si est ille Christus sub justi nomine tamdiu expectatus. Isa., XLi, XLv, Li; Dan., ix.

  8. Contumelia et tormento: addamus plagis contumeliam: quod Christo factum est. Interrogemus eum: probemus, ut explicant sequentia. Reverentiam: obedientiam, tolerantiam: Græc. æquitatem, benignitatem.

  9. Morte turpissima: cruce scilicet, servili ac teterrimo atque ignominiosissimo supplicio. Erit enim respectus ex sermonibus illius. Viderimus inter cruciamenta quid dicat, et an sibi constet.

  10. Sacramenta Dei: mysteria sive arcana consilia. Animarum sanctarum: Græc. irreprehensibilium.

  11. Deus creavit hominem inexterminabilem, immortalem, ut recordatione pristinæ dignitatis erigat justorum animos, ne impiorum insectationibus victi jaceant. Ad imaginem similitudinis suæ: Græc. proprietatis. Deo enim proprium, ut sit per se immortalis; cætera omnia per se deficiant, nisi continuo divinae virtutis influxu sustententur. Alii codices habent, æternitatis suæ, αἰδιότητος,

pro ἰδιότητος.

  1. Invidia diaboli mors. Unde Christus: Ille homicida ab initio. Joan., viii, 44.

  2. Imitantur autem illum. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Joan., ibid.

Chapter 50 of 133