Skip to the text

Caput V

Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia:

  1. Quoniam gratia Dei, et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.

  2. Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata, longam vitam injusti.

  3. Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.

  4. Videbunt et contemnent eum: illos autem Dominus irridebit.

  5. Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.

  6. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.

  7. Longam vitam: Græc. longævam senectutem.

  8. Quare: Græc. in quid; cujus rei gratia, munierit, firmaverit, illum Dominus, tot præsidiis instruxerit, tutumque servaverit, nempe ut æternum viveret.

  9. Inflatos: Græc. præcipites; sine voce, mutos, frustra hiscentes, verbis non secuturis, atque, ut in somniis, delusos vanis conatibus. Commovebit illos a fundamentis; dejectos omni spe, et in æternum alienatos a vita Dei. Ephes., iv, 18.

Chapter 54 of 133