Caput XII
Deus lente et paulatim punit, et ad pœnitentiam expectat, 1, 2 et seqq.; Chananæi ab initio maledicti, 11 et seqq.; Dei supremum nullique rationi obnoxium imperium, 13; punit malos: nec tamen toto impetu, nec statim uno ictu, 15, 20; nam mavult parcere, 16; Dei inimici puniti per ea quæ colunt, 23, 24 et seqq.
O quam bonus, et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
Ideoque eos, qui exerrant, partibus corripis: et de quibus peccant, admones et alloqueris: ut relicta malitia, credant in te, Domine.
Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
Quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina, et sacrificia injusta,
Et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
Et auctores parentes animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
Ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium charior est terra.
Sed et his tanquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare:
Sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans
O quam bonus: Græc. incorruptus.
Partibus corripis: paulatim, ut infra, 10, partibus judicans: singillatim, paulatim; quomodo etiam vertit vers. 8. Admonens alloqueris; Græc. commemorans admones.
Antiquos inhabitatores: Philistæos, et alias impias gentes.
Sacrificia injusta: Græc. sacra impia, τελετὰς ἀνοσίους .
A medio sacramento tuo: quod maxime abhorret a mediis sacris tuis, in quibus a sanguine vel maxime abstinetur.
Et auctores horum scelerum: animarum inauxiliatarum: liberorum, quos immisericorditer immolabant.
Ut dignam puerorum (pueris seu filiis Dei) perciperent peregrinationem: migrationem sive migrandi locum, coloniam.
Vespas: crabrones. Exod., xxiii, 28; Deut., vii, 20; Jos., xxiv, 12. CAPUT XII.
27
quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
Semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
Quis enim dicet tibi: Quid fecisti ? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti ?
Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
Virtus enim tua justitiæ initium est: et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis.
Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos: quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum, per quæ possent mutari a malitia;
Cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum?
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
Unde et illis, qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt, dedisti summa tormenta.
Etenim in erroris vita diutius erraverunt, deos æstimantes
id. Naturalis malitia: ab ipso genere, pravisque majorum institutis insita. Quoniam non poterat mutari: Græc. quoniam non immutaretur, eo quod viderentur inemendabiles.
Semen maledictum: in Chanaan Philistæorum parente. Gen., ix, 25.
Virtus tua ( sive Græc. potentia) æqua est, ac justitiæ fons.
Virtutem enim ostendis: cum vinci te putant, tunc exurgis victor. Horum qui te nesciunt : Græc. in his qui sciunt, utrumque verum: nempe, et scientibus et nescientibus æque invictam exhiberi Dei potentiam. Traducis: confundis.
Cum tranquillitate; Græc. æquitate, benignitate: ἐπιεικεία: cum magna reverentia: Græc. moderatione, indulgentia.
Cum tanta cruciasti attentione: addit Græc. parcimonia, indigentia; quasi tibi non suppeteret ulciscendi copia.
Per hæc quæ coluerunt: Græc. per proprias abominationes; per animalia quæ abominabili cultu prosequebantur, ut supra, xi, 16.
Deos æstimantes hæc, quæ in animalibus (inter animantes ) sunt supervacua: reptilia, et cætera quæ nulli utilitati sunt: ut ibid., xi, 16.
hæc, quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes.
Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.
In quibus enim patientes indignabuntur, per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur, videntes illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt: propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.
Judicium in irrisum dedisti. Mures enim, ranas, muscas immittere, nihil aliud esse videbatur, quam ludibrium.
Qui autem his pœnarum veluti ludibriis, in hac vita emendati non sunt, his post vitam seria et gravia impinges supplicia.
In quibus enim: sensus: cum enim exscinderentur per eos quos putabant deos, tandem agnoverunt verum, quem antea negabant, Deum: agnoverunt autem inviti, ac simulate, aut eorum ritu de quibus sæpe dicitur: Et scietis quia ego sum Dominus percutiens. Ezech., vi, 9, et alibi passim. Vi adacti, nec tamen resipiscentes, sed potius blasphemantes agnoscetis Deum. Vide Apoc., xvi, 9, 10, 11.
Chapter 67 of 133