Skip to the text

Caput IV

delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum,

  1. Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.

  2. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.

  3. Filii, autem adulterorum in

inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.

  1. Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.

  2. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.

  3. Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.

  4. Et spado : supple, beatior. Alludit ad spadones illos, de quibus Isa., LVi, 3, 4, 5, qui non operatus est per manus: nec cogitavit: qui nec opere, nec cogitatione peccavit. Dabitur illi fidei donum electum: excellens, singulare, scilicet,

nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum ..... quod non peribit: Isa.,

ibid., ut jam non in sobole, ut cæteri homines, sed in bonis operibus immortalitatem consequantur. Sors in templo Dei acceptissima: Isa., ibid.: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum; ut et illud animo providisse videantur, cælibes honoratiore loco in templo Dei sessuros, sacrarumque administros futuros.

  1. Filii adulterorum in inconsummatione erunt: Græc. inconsummati, impuri, non initiati, imperfecti abortivi instar; ut infra, iv, 4, S. Ab iniquo thoro semen, seu soboles, exterminabitur, aberit: contra ac Salomon pollicetur thoro intaminato et casto, Prov., v, 15, 16.

  2. Nec in die agnitionis; in die quo benefacta et scelera recognoscentur. Allocutionem: Græc. solatium.

  3. Nationis: generationis, seu sobolis iniquæ, inter adulteria sordesque natæ: diræ sunt consummationes; diri et infausti exitus.

Chapter 52 of 133