Caput IV (commentarius)
Pii, clari, notique: malorum soboles instabilis: justorum beata mors, 7; beata etiam vita, etiamsi brevis, 1; senectute melior, 8, 9; cito rapi ex gratia est, 11, 14; vitæ pericula, tentationes, fascinum, 12; irrisi impii et infelices, 19, 20.
O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius: quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
Cum præsens est, imitantur illam: et desiderant eam, cum se eduxerit: et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
O quam pulchra est casta generatio: sive generatio illa bonorum operum, de qua supra, iii, 13, 14, sive post exhibitas oculis impiorum et adulterorum execratas atque incestatas domos, piorum sobolem benedictam prædicat. Prima illa interpretatio magis Græco congruit, qui sic habet: Melior est orbitas, sive sterilitas cum virtute: supple, quam illa impiorum ampla soboles. Immortalis est enim memoria illius: sterilitatis scilicet cum virtute conjunctæ: ut habes Isa., LVI.
Incoinquinatorum certaminum præmium vincens: pro quo Græc. prœlium. 12
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
Confringentur enim rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
Ex iniquis enim somniis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
Senectus enim venerabilis est
non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis,
Et ætas senectutis, vita immaculata.
Placens Deo actus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
Consummatus in brevi, explevit tempora multa:
Placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Sunt autem incoinquinata certamina, incruenta illa, neque ulla caede polluta, quibus voluptatem virtute et castitate dejicimus. Posset etiam pro certaminum, reponi, prœliorum: eodem ubique sensu quo illa prœlia celebrentur, quæ puram, ac nulla cæde fœdam reportent lauream.
Spuria vitulamina: mendum: ex voce μοσκευμάτων; vertendum autem spuriæ, sive adulterina; propagines, plantationes: ut habet Aug. lib. 11 de Doct. Christ., cap. xii, hoc est, adulterorum soboles, non habent radices altas: ut sup. iii, 16, etc. Ambrosius tamen ex hac versione Theclam, Agnetem, Pelagiam vocat nobilia vitulamina, lib. II, Epist. vii (nunc Epist. xxxvii, n. 36).
Ex iniquis somniis: illicitis amplexibus, sive delectamento somni, ut infra, vii, 2, quem poeta dulcem soporem vocat. In interrogatione, sive probatione sua: data. occasione parentum se similes comprobabunt.
Cani autem sunt sensus hominis: sive, ut habet Græc. canities ipsa, prudentia est hominibus; ne eam colore aut annis aestimes.
Raptus est. Quem in locum Aug. lib. de Prædest. Sanct., xiv, n. 26: « Dictum est secundum pericula vitæ hujus, non secundum præscientiam Dei qui hoc præscivit quod futurum erat, non quod futurum non erat, id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto, non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. » Quem Sapientiæ locum laudat etiam Cypr. lib. de Mortal. ab Augustino citatus.
Fascinatio nugacitatis. En vitam humanam: fascinatio, sive fallacia, atque deceptio, stoliditas, nugacitas, pravitas, inconstantia, sive vacillatio, ῥεμϐασμὸς: hæc enim omnia græcæ voces sonant. Inconstantia concupiscentiæ: sensuum vagi ac mutabiles motus, unde Moses: Nec sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes, Num., XV, 39; et Paulus: Facientes voluntates carnis et cogitationum, Ephes., ii, 3.
14, 15. Populi autem... non intelligentes... quoniam gratia et misericordia. Supple, deplorabunt eorum præproperam mortem, quos jam æternitati maturos Deus ad se evocabat.
Chapter 53 of 133