Caput XI (commentarius)
militer justis sitientes.
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes, et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam:
Ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones.
Aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes:
Quarum non solum læsura
poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ: sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
Multum enim valere, tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet?
Quoniam tanquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram.
Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
Diligis enim omnia quæ sunt,
in finem eventus, mirati sunt non similiter justis sitienties: διψήσαντες , siti affecti, aoristo præteriti vim habente. Viderunt se non eodem eventu sitisse ac justos.
Pro cogitationibus: demonstrare pergit, quomodo Deus congruis quemque suppliciis puniat, ut habes ad vers. 5; bestias supervacuas, non tantum arietes, boves, sed etiam inutiles, serpentes, insecta alia.
Ex materi α invisa: Græc. informi. Alludit ad locum Gen., I, 2. Terra autem erat inanis et vacua: cum tamen prius creasset illam informem materiam, ut habes vers. 1. In principio creavit Deus cœlum et terram.
Uno spiritu: uno flatu tuo: aut persecutionem passi ab ipsis factis suis; urgente scelerum conscientia, quæ illos respirare non sineret: sive, ut habet Græc. ab ipso judicio, ab ipsa ultrice scelerum divina justitia. Sed omnia in mensurii. Ducta similitudine a venditionibus, in quibus omnia traduntur certa mensura, ut agri jugera, frumentum, vinum, oleum; certo numero, ut tot oves, tot calcei, tot tunicæ; certo pondere, ut metalla et alia. Sic Dei sapientia modum et ordinem rebus imponens, dat omnia numerato, capillos etiam, ac minutissima quæque mensurate. Mensuram enim bonam et confertam, et coagitatam... dabunt in sinum vestrum. Luc., vi, 38. Ad pondus; novit enim quam levi momento tribulationes, quam gravi et æterno pondere gloriam præstet, II Cor., iv, 17. Quæ et universim valent, et hic speciatim. Omnia enim hæc in mensura disposuisti, hoc est, non agis cæco impetu, aut vires immoderatas effundis; quæ altera fuit ratio, cur Deus minuta animalia immitteret, ne statim uno ictu conficeret impios, et daretur pœnitentiæ ac misericordiæ locus, ut habes infra xii, 2, 10.
Multum enim valere, tibi soli supererat semper: soli, deest Græc. Quidquid egeris, quantascumque vires effuderis, adhuc tibi superest infinita et inexhausta potentia.
Misereris omnium, quia omnia potes. En exemplum, ut qu6 magis viribus, eo magis clementia prævaleas: quod repetit xii, 16.
Diligis omnia quæ sunt. Duabus de causis, et quod dederis ut essent, et quod cum sint, conserves: recte Aug. de Verb. Apost., xi. « Non enim fecit, et deserit,
26
et nihil odisti eorum quæ fecisti: nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
- Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?
aut quod a te vocatum non esset, conservaretur?
- Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
non enim curavit facere, et non curat custodire: » et paulo post: « Utique non potest non curare quos fecit; quod pertinet ad sequentem. »
- Quod a te vocatum non esset. Necesse est ut quæ sunt, jugi Dei influxu ab ipso nihilo evocentur.
Chapter 66 of 133