Caput VIII (commentarius)
tor factus sum formæ illius.
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei: sed et omnium Dominus dilexit illam.
Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.
Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius, quæ operatur omnia ?
Si autem sensus operatur, quis horum, quæ sunt, magis quam illa est artifex ?
Et si justitiam quis diligit: labores hujus magnas habent virtutes; sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
Et si multitudinem scientiæ desiderat quis: scit præterita et de futuris æstimat: scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de
bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Habebo propter hanc, claritatem ad turbas, et honorem apud seniores, juvenis.
Et auctus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
Tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
Præterea habebo per hanc, immortalitatem: et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
Disponam populos: et nationes mihi erunt subditæ.
Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
Hæc cogitans apud me, et
Generositatem (splendorem generis) illius, suam, glorificat: commendat ipsa sapientia. Contubernium; ex eo quod consociet Deo. Dilexit illam, et in sinu suo genitam, et ad homines postea propagatam.
Doctrix... est: Græc. initiatrix, seu quæ homines initiet ad sacræ disciplinæ mysteria. Electrix: quod alii legunt; εὐρετὶς, inventrix, quod et ipsa rerum ordinem invenerit, et invenire nos faciat.
5, 6, 7, 8. Si divitiæ. Seu divitias diligas, seu prudentia, virtutesque prævaleant, sapientia omnia continentur. 6. Horum, quæ sunt: verorum honorum, contra quam arbitrantur impii. Sap., ii, 6.
Labores hujus magnas habent virtutes: Græc. labores hujus (opera a sapientia elaborata) sunt virtutes.
Scit præterita, et de futuris æstimat: Græc. novit et præterita et futura conjectari, hoc est, ut arbitror, futura ex præteritis. Versutias sermonum: ratiocinationum strophas. Dissolutiones argumentorum: Græc. ænigmatum. Signa et monstra scit antequam fiant: quales coniectores volebat Christus cum diceret: Faciens ergo cœli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire ? Matth., xvi, 4; et illud: Ab arbore autem fici discite parabolam, etc. Matth., XXIV, 32, 33.
Allocutio cogitationis: Græc. curarum solatium. ii. Tacentem me sustinebunt: ex Job, xxix, 8, 9.
commemorans in corde meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ.
Et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:
Honestas sine defectione; Græco. opes inexhaustæ, in coexercitatione conversationis illius: in frequentandis ejus colloquiis. Præclaritas: nominis claritudo.
Puer ingeniosus: Græc. bona indole. Sortitus sum animam bonam: decreta Dei sorti cuidam etiam Apostolus comparat, Ephes., i, 11, quod horum nulla causa humana inveniri possit, sortesque Deus temperet. Prov., xvi, 33.
Cum essem magis bonus: Græc. magis autem (hoc est, seu potius) cum essem bonus, veni ad corpus: non quod esset bonus antequam veniret ad corpus; absurdum enim, cum de toto, uti se habet, loquatur homine, conjuncta jam corpore, neque quod corpus illud in iniquitatibus, humano more conceptum, atque immundo concretum semine, prorsus intaminatam esset tum cum infusa est anima; sed quod puer bonæ indolis, bonamque sortitus animam, eo facile devenerit, ut corpus etiam incorruptum servaret a pravis libidinibus. Quanquam nec illud defugerim, quin anima e Dei manibus, seu potius ex oris ejus afflatu ad castum corpus suo quodam modo venisse dicatur, ut tamen bonum illud, castumque non absolute, sed comparate et vulgari hominum more sumatur: quod firmatur sequentibus.
Et ut scivi. Ne tamen crederemus bonam indolem, temperatumque corpus ad continentiam as sequendam sufficere: docet nos unde vera continentia habeatur: Dei quippe dono: quod urget Augustinus de Grat. et lib. arb., c. iv, n. 8; de Bon. persev., xvii, n. 43, etc. Memoratu autem dignum videtur sequenti prece, quæ ad finem usque libri deducitur, nihil haberi speciale de continentia: sed cum de sapientia ubique agatur, qua homo vere continens, suique compos efficitur, datur intelligi, sapientiæ nomine, comprehensam etiam continentiam.
Chapter 60 of 133