Skip to the text

Caput XVI (commentarius)

3 5

  1. Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

  2. Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis.

  3. Homo autem occidit quidem per malitiam: et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est:

  4. Sed tuam manum effugere impossibile est.

  5. Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.

  6. Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum.

  7. Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes, scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.

  8. Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret.

  9. Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

  10. Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur.

  11. Nix autem et glacies sustine-

  12. Malagma: unguentum dolorem emolliens ac mitigans.

  13. Novis aquis, grandinibus, pluviis: per ignem: redit ad plagas Ægyptiacas, et grandinem igne mistam. Exod., ix, 23, 24. Novis aquis: sive liquefacta, ut solet, grandine: sive etiam, ut fit, pluviis grandini inistis: quibus pergit demonstrare creaturas omnes etiam inanimas Deo ultori obsequi.

  14. Quod enim mirabile: παραδοξότατων: maxime incredibile.

  15. Mansuetabatur ignis, ne comburerentur... animalia: locustæ, quas postea grassari oportebat. Exod., x, 6. Quæ missa erant: jam terræ gremio fota, et suo tempore eruptura: quanquam ex Græc. verti posset, missa sunt.

  16. Ut iniquæ terræ nationem exterminaret; germina, fruges: γεννήματα, ut vers. 22, κάρπους, fructus. Interpres autem nationem pro nativitate posuit, ut xviii, 12; xix, 10, hoc est, pro natis frugibus, ut infra, vers. 26, quanquam et frugum illa consumptio omnino instituta erat ad exscindendam gentem. Summa autem: ignem nunc repressis, nunc exertis viribus, prout jubebatur, in creatoris potestate fuisse.

  17. Pro quibus: pro consumptis frugibus, filiis tuis manna præbuisti, cujus miram vim docet. Omnis saporis suavitatem: atqui, Num., xi, 7, manna erat saporis instar panis oleati. Sed alius est nativus sapor, alius quem fidei multiformis gratia tribuebat; quod iste vel a Dei spiritu, vel a populi Dei traditione didicit; unde et Paulus, ea quæ in arca erant, Hebr., ix. i. Quem locum si conferas cum III Reg., viii, 9, et II Paral., v, 10, huic similem reperies. Vide etiam infra, xix, 7.

  18. Substantia enim tua: Græc. ὐπόστασις. Non manna tot per se effecta præstabat; sed Dei fœcunda substantia ex quacumque re quidquid vult elicit.

  19. Nix autem et glacies: aliud oppositum; nivem quidem et glaciem, seu grandinem, immissas Ægyptiis, non resolvebat ignis immistus: manna autem concretum, cujusdam instar nivis aut grandinis, ad primos solis radios liquesce-

bant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.

  1. Hic autem iterum, ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est.

  2. Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt.

  3. Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad volunta-

tem eorum, qui a te desiderabant:

  1. Ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat.

  2. Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat:

  3. Ut notum omnibus esset, quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.

  4. Ingrati enim spes tanquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tanquam aqua supervacua.

bat. Exod., xvi, 21. De mannae autem specie vide Exod., xvi, 14; Num., xi, 7. 23. Hic autem, ignis: salis radii prorsus ignea vi. Vide infra, xix, 20.

  1. Gratiæ tuæ: gratia hic significat beneficam et altricem omnium Dei potentiam.

  2. Sed sermo tuus: vis tua.,

  3. Quod enim: grando et manna cum cognatae naturæ sint, tam dissimilia passæ; ut hæc exiguo radio liquesceret, illa nec immisto quidem igne solveretur, ut supra, 16, 17.

  4. Prævenire solem: ad colligendum manna, priusquam sole oriente liquesceret; simul ad laudandum largitorem Deum.

  5. Ingrati enim: tardi ad Dei laudes.

Chapter 75 of 133