Skip to the text

Caput XIV (commentarius)

  1. Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum: et ideo brevis illorum finis est inventus.

lb. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

  1. Deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.

  2. Et hos, quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.

  3. Provexit autem ad horum culturam, et hos qui ignorabant, artificis eximia diligentia.

  4. Ille enim volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte

sua, ut similitudinem in melius figuraret.

  1. Multitudo autem hominum abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc Deum æstimaverunt.

  2. Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

  3. Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam; sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.

  4. Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes.

  5. Neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat:

  6. Et omnia commista sunt, sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,

  7. Dei immemoratio, animarum

inducta per gloriam supervacuam, postea obsolescant, ac tandem destruenda sint, ut Prophetæ testantur passim, quod congruit seq. 14. Supervacuitas: Græc. vanitate hominum invecta sunt (idola).

  1. Deum æstimaverunt: σέϐασμα, numen, rem colendam, idolum.

  2. Affectui: Græc. calamitati; gravibus effectibus ex orbitate ortis: ex vers. 15.

  3. Dei scientiam, sive cognitionem in magno viventes inscientiæ bello: magnis coortis per inscientiam de natura atque ortu deorum dissensionibus. Pacem appellant: sic enim de Judæis loquebantur, quasi neglectis idolis, ruptoque humani generis fœdere, universarum concordiam nationum sua dissensione violarent. Esth., xiii, 4; 1 Mach., i, 43.

  4. Obscura sacrificia: Græc. occulta (et foeda) mysteria. Insanas) sive obscœnas) vigilias: Græc. epulas.

  5. Neque vitam. En usque ad vers. 29, fœdi idololatriæ fructus; qua de re Paulus, Rom., i, 24, 28, 29, etc.

  6. Turbatio: turbæ, seditiones. Tumultus bonorum: exagitatio.

  7. Dei immemoratio: Græc. oblivio, gratiæ oblivio, sive immemor beneficiorum animus. Nativitatis immutatio: immutata progenies; suppressi aut suppositi partus. Nuptiarum inconstantia: per divortia, sive inordinatio; Græc. nulla conjugalis thori reverentia.

32

inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiæ.

  1. Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis.

  2. Aut enim dum lætantur, insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito.

  3. Dum enim confidunt in ido-

lis, quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.

  1. Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.

  2. Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna perambulat semper injustorum prævaricationem.

  3. Et finis. Omnia flagitia per caecitatem mentis in idololatriam ac Dei oblivionem desinunt.

  4. Dum lætantur, insaniunt. Insana lætitia elati, atque ab arce dejecti, id quo delectantur, pro Deo habent; quod idololatris familiare est.

  5. Contemnentes justitiam: Græc. sanctitatem.

  6. Non enim juratorum (eorum per quos juratur) virtus, sed peccantium pœna: Græc. judicium: perambulat: Græc. insurgit: super injustorum prævaricationem. Haud minus pejerant qui per idola fallunt: non idolorum virtute, sed suo judicio convicti prævaricationis, in id quod habent instar numinis.

Chapter 71 of 133