Skip to the text

Caput XIII (commentarius)

29

nor est querela. Et hi enim fortasse erant, Deum quærentes, et volentes invenire.

  1. Etenim cum in operibus illius conversentur, inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.

  2. Iterum autem nec his debet ignosci.

  3. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare sæculum: quomod6 hujus dominum non facilius invenerunt?

  4. Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.

  5. Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem cor-ticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ,

  6. Reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur:

  7. Et reliquum horum, quod ad

nullos usus facit, lignum curvum, et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,

  1. Aut alicui ex animalibus illud comparet, perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam, quæ in illo est, perliniens:

  2. Et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro.

  3. Ne forte cadat, prospiciens illi, sciens quoniam non potest adiuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium.

  4. Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens, inquirit. Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est:

  5. Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat:

  6. Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu petit ab eo, qui in omnibus est inutilis.

insignes creaturas pro Deo habent; videntur enim quærendo Deum defecti viribus, ac inquisitionis labore defatigati, hæsisse in rebus pulcherrimis, vers. S, 6, 7, et quanquam sunt inexcusabiles, vers. 8, 9, longe errant infelicius, nec vivis, sed mortuis accensendi, qui, ea quæ fabricant idola, deos colunt.

  1. Artis inventionem: quam Paulus vocabat sculpturam artis et cogitationis hominum. Act., xvii, 29. Opus manus antiquæ: et hoc statuis conciliabat cultum, quod ab antiquo factæ, velut obliterata fabricæ memoria.

  2. Lignum rectum: Græc. bene mobile, tractabile: sive, ut recte hic Nobilius, quod bene obediat manui artificis. Hæc autem et seqq. desumpta ex Isa., xliv, 12.

  3. Vorticibus plenum: nodosum, compactis scilicet ad juncturas ramorum nodis. Per vacuitatem suam: Græc. per otium, ut habet.

  4. Rubicundum: ut vivere ac vigere videatur.

30

Chapter 69 of 133