Caput XVII
Tenebræ Ægyptiacæ occultorum peccatorum vindices, 3; derisæ magorum artes: impii tanquam caeco carcere conclusi, 4, 15; pavor • horrenda nos, superventuras æternæ noctis imago: impii sibi graves, dirumque supplicium, 20.
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanc-
tæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso obli-
Propter hoc: quod non nossent profunda consilia tua, falsa spe delusi, superbiebant, ut habent seqq.
Dum enim: dum latere se putant Deum, veras in latebras conjecti sunt per Ægyptiacas illas tenebras, de quibus Exod., x, 21. Tenebroso oblivionis velamento, tanquam sole oblito solitam lucem emittere, dispersi sunt: quique in suas conclusi domos, nullo hominum cœtu. Spectris conturbati: qu6d et tantæ nocti, et territae conscientiæ congruebat.
Chapter 76 of 133