Caput III (commentarius)
Prosequitur adversus impios: justorum spes: gloria sempiterna: impii maledicti: eorum maledicta conjugia: maledicta soboles, eunuchi spirituales, 14.
- Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos
tormentum mortis. 2. Visi sunt oculis insipientium
- Tormentum mortis. Vox ultima deest Græc.
10
mori: et æstimata est afflictio exitus illorum:
Et quod a nobis est iter, exterminium: illi autem sunt in pace.
Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos: et in tempore erit respectus illorum.
Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrant.
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit
Dominus illorum in perpetuum.
Qui confidunt in illo, intelliget veritatem: et fideles in dilectione acquiescent illi: quoniam donum et pax est electis ejus.
Impii autem secundum quæ cogitaverunt, correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
H. Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit, infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis, et incoinquinata, quæ nescivit thorum in
Æstimata est afflictio; 3. et quod h nobis est iter. Insipientes arbitrantur exitum justorum sive mortem, nihil aliud esse quam cruciatum, et profectionem a nobis, interitum, excidium: Græc. contritionem.
In paucis: in corpore, in paucorum dierum vita, vexati: in multis: in æterna et interminabili vita: bene disponentur: Græc. per pauca docti (sub patientiæ disciplina habiti ), maximis afficientur beneficiis. Non enim sunt condigna! passiones hujus temporis ad futuram gloriam; et: Momentaneum illud et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur. Rom., viii, 18; II Cor., iv, 17.
Quasi holocausti hostiam accepit illos : Græc. holocaustum hostiæ, sive immolationis; eodem sensu, ut perfectam oblationem, qualis est holocausti, quæ tota ' Domino consecratur. In tempore erit respectus illorum: suo et idoneo tempore respiciet Deus eorum studia et labores. At Græc. in tempore respectus illorum ( quo illos respiciet Deus).
Fulgebunt, et tanquam scintillæ in arundineto: clara luce, in materia quæ flammam facile comprehendat: discurrent: immortalem lucem circumferentes.
Judicabunt nationes: teste ipso Christo, Apoc, ii, 26.
Donum: seu donativum. Electis ejus. Stipendia enim peccati, mors: gratia autem Dei (donum seu donativum, et gratuita largitio qua suos impertit milites) vita æterna. Rom. vi, 23.
Vacua spes illorum. Isa., LIX, 5, 6, 7: Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt... Telœ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia;... cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum.
Mulieres eorum insensatæ. Impiorum familia pravis exemplis corrupta.
Maledicta : execrabilis, creatura (seu progenies) eorum: pessimorum hominum pessima soboles. Felix sterilis, et incoinquinata, seu virgo, præ illis tam impie coniugatis. Tot probra, tot corruptelæ sunt in conjugiis et familiis, tanta etiam in connubiali thoro flagitia, ac dehonestamenta sunt, ut sterilitas et virginitas longo spatio antecellant. Habebit fructum: præclaram sobolem, bona opera, eorumque mercedem. In respectione, in visitatione et retributione: animarum sanctarum: deest Græc.
Chapter 51 of 133