Caput XIV
Idolorum cultus, 1, 8; navigatio comparata ad avaritiam, vitæ tamen utilis, et a Deo instituta; sculpturæ origo, qua homines abusi in adulationem et idololatriam: idololatriæ mala, 23 et seqq.
Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua.
Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
Ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera: propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis, quæ
manu tua erat gubernata.
Benedictum est enim lignum, per quod fit justitia.
Per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est: illud autem cum esset fragile, Deus cognominatus est.
Similiter autem odio sunt Deo, impius et impietas ejus.
Etenim quod factum est, cum illo qui fecit, tormenta patietur.
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus: quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum, corruptio vitæ est.
Neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Ut non essent vacua sapientiæ tum opera: ne maris tam vasta moles inutilis haberetur, eam quoque hominibus frequentandam tradidisti.
Gigantes: portentosum genus hominum, de quo Gen., vi, 4. Spes orbis terrarum. Noe et ejus familia.
Benedictum... lignum per quod fit justitia: in figuram ligni quo liberati sumus: Ambros. in Psal. cxviii. Benedictum lignum (arca scilicet) quod fit per justitiam (Deo jubente); maledictum autem lignum quod fit per manus hominum (ad colendum), ut habet vers. seq.
Odio sunt Deo, impius et impietas ejus: impium opus quod fabricat; idolum.
In idolis nationum non erit respectus: melius Græc. erit respectus; in idola erit inquisitio et ultio, negatione sublata, nam idola contrita sunt. Creaturæ Dei: Græc. in creatura Dei (in ipso opificio inter Dei creaturas) in odium factæ sunt. Græc. facta sunt, idola scilicet.
Initium fornicationis, sive idololatriæ ex ipsa sculpturæ arte repetendum, cujus refert originem.
Neque enim, ut sidera et tellus, aliaque Dei opera, idola erant ab initio, neque durabunt in perpetuum, fragili scilicet compacta materia, seu quod recens
Chapter 70 of 133